|
1. Hic
improbat opinionem Platonis quantum ad hoc quod non concludebat quod
concludere intendebat. Intendebat enim Plato concludere ideas esse
per hoc, quod sunt necesse sensibilibus rebus secundum aliquem modum.
Unde Aristoteles ostendens quod ideae ad nihil possunt sensibilibus
utiles esse, destruit rationes Platonis de positione idearum: et ideo
dicit, quod inter omnia dubitabilia, quae sunt contra Platonem,
illud est maximum, quod species a Platone positae non videntur aliquid
conferre rebus sensibilibus, nec sempiternis, sicut sunt corpora
caelestia: nec his, quae fiunt et corrumpuntur, sicut corpora
elementaria. Quod sigillatim de omnibus ostendit propter quae Plato
ponebat ideas, cum dicit nec enim.
2. Ibi incipit
quinque ostendere. Primo quod non prosunt ad motum. Secundo quod non
prosunt ad scientias, ibi, sed nec ad scientiam. Tertio quod non
prosunt exemplaria, ibi, dicere vero exemplaria et cetera. Quarto
quod non prosunt sicut substantiae, ibi, amplius opinabitur. Quinto
quod non prosunt sicut causae fiendi, ibi, in Phaedone vero et
cetera. Dicit ergo primo, quod species non possunt conferre
sensibilibus, ita quod sint eis causa motus vel transmutationis
alicuius. Cuius rationem hic non dicit, sed superius tetigit, quia
videlicet ideae non introducebantur propter motum, sed magis propter
immobilitatem. Quia enim Platoni videbatur quod omnia sensibilia
semper essent in motu, voluit aliquid ponere extra sensibilia fixum et
immobile, de quo posset esse certa scientia. Unde species non
poterant ab eo poni sicut principia sensibilia motus, sed potius sicut
immobiles, et immobilitatis principia: ut scilicet si aliquid fixum et
eodem modo se habens in rebus sensibilibus invenitur, hoc sit secundum
participantiam idearum, quae per se sunt immobiles.
3. Deinde cum
dicit sed nec ad ostendit secundo, quod species non prosunt
sensibilibus ad scientiam, tali ratione. Cognitio uniuscuiusque
perficitur per cognitionem suae substantiae, et non per cognitionem
aliquarum substantiarum extrinsecarum: sed substantiae separatae quas
dicebant species, sunt omnino aliae ab istis substantiis sensibilibus:
ergo earum cognitio non auxiliatur ad scientiam illorum sensibilium.
4. Nec potest
dici quod illae species sunt substantiae istorum sensibilium: nam
cuiuslibet rei substantia est in eo cuius est substantia. Si igitur
illae species essent substantiae rerum sensibilium, essent in his
sensibilibus: quod est contra Platonem.
5. Nec iterum
potest dici quod illae species adsint istis substantiis sensibilibus,
sicut participantibus eas. Hoc enim modo Plato opinabatur aliquas
species horum sensibilium causas esse. Sicut nos intelligeremus ipsum
album per se existens, ac si esset quoddam album separatum, permisceri
albo quod est in subiecto, et albedinem participare, ut sic etiam
dicamus quod homo iste, qui est separatus, permisceatur huic homini
qui componitur ex materia et natura speciei, quam participat. Sed
haec ratio est valde mobilis, idest destructibilis: hanc enim rationem
primo tetigit Anaxagoras qui posuit etiam formas et accidentia
permisceri rebus. Et secundo tetigit Hesiodus et alii quidam. Et
ideo dico quod est valde mobilis, scilicet quia facile est colligere
multa impossibilia contra talem opinionem. Sequitur enim, sicut supra
dixit contra Anaxagoram, quod accidentia et formae possunt esse sine
substantiis. Nam ea sola nata sunt misceri quae possunt separatim
existere.
6. Sic igitur
non potest dici quod species sic conferant ad scientiam sensibilium ut
eorum substantiae, nec quod sint eis principia existendi per modum
participandi. Nec etiam potest dici quod ex speciebus sicut ex
principiis sunt alia, scilicet sensibilia secundum ullum eorum modum
qui consueverunt dici. Unde si eadem sunt principia essendi et
cognoscendi, oportet quod species non conferant ad scientias, cum
principia essendi esse non possint. Ideo autem dicit secundum ullum
modum consuetorum dici, quia Plato invenerat novos modos aliquid ex
alio cognoscendi.
7. Deinde cum
dicit dicere vero hic tertio ostendit, quod species non conferant
sensibilibus sicut exemplaria. Et primo proponit intentum. Secundo
probat, ibi, nam quid opus est et cetera. Dicit ergo primo, quod
dicere species esse exemplaria sensibilium et mathematicorum eo quod
huiusmodi causas participent, est dupliciter inconveniens. Uno modo,
quia vanum et nulla utilitas est huiusmodi exemplaria ponere, sicut
ostendet. Alio modo quia est simile metaphoris quas poetae inducunt,
quod ad philosophum non pertinet. Nam philosophus ex propriis docere
debet. Ideo autem hoc dicit esse metaphoricum, quia Plato
productionem rerum naturalium assimilavit factioni rerum artificialium,
in quibus artifex ad aliquid exemplar respiciens, operatur aliquid
simile suae arti.
8. Deinde cum
dicit nam quid est hic probat propositum tribus rationibus. Hoc enim
videtur esse opus exemplaris, idest utilitas, quod artifex respiciens
ad exemplar inducat similitudinem formae in suo artificio. Videmus
autem in operatione naturalium rerum, quod similia ex similibus
generantur, sicut ex homine generatur homo. Aut ergo similitudo ista
provenit in rebus generatis propter respectum alicuius agentis ad
exemplar, aut non. Si non, quid erat opus, idest utilitas quod
aliquod agens sic respiciens ad ideas sicut ad exemplaria? Quasi
dicat, nullum. Si autem similitudo provenit ex respectu ad exemplar
separatum, tunc non poterit dici quod causa huius similitudinis in
genito sit forma inferioris generantis. Fiet enim aliquid simile
propter respectum ad hoc exemplar separatum, et non per respectum ad
agens hoc sensibile. Et hoc est quod dicit et non simile illi, idest
agenti sensibili. Ex quo sequitur hoc inconveniens quod aliquis
generetur similis Socrati, sive posito, sive remoto Socrate. Quod
videmus esse falsum; quia nisi Socrates agat in generatione, nunquam
generabitur aliquis similis Socrati. Si igitur hoc est falsum, quod
non similitudo generatorum dependeat a proximis generantibus, vanum et
superfluum est ponere aliqua exemplaria separata.
9. Sciendum
autem quod illa ratio, etsi destruat exemplaria separata a Platone
posita, non tamen removet divinam scientiam esse rerum omnium
exemplarem. Cum enim res naturales naturaliter intendant similitudines
in res generatas inducere, oportet quod ista intentio ad aliquod
principium dirigens reducatur, quod est in finem ordinans unumquodque.
Et hoc non potest esse nisi intellectus cuius sit cognoscere finem et
proportionem rerum in finem. Et sic ista similitudo effectuum ad
causas naturales reducitur, sicut in primum principium, in intellectum
aliquem. Non autem oportet quod in aliquas alias formas separatas:
quia ad similitudinem praedictam sufficit praedicta directio in finem,
qua virtutes naturales diriguntur a primo intellectu.
10. Deinde
cum dicit similiter autem hic ponit secundam rationem, quae talis est.
Sicut Socrates ex eo quod est Socrates addit aliquid supra hominem,
ita etiam homo addit aliquid supra animal: et sicut Socrates
participat hominem, ita homo participat animal. Sed si praeter istum
Socratem sensibilem poneretur alius Socrates sempiternus, quasi
exemplaris, sequeretur quod huius Socratis sensibilis essent plura
exemplaria, scilicet Socrates sempiternus et idea hominis: ergo et
eadem ratione species hominis habet plura exemplaria. Erit enim
exemplar eius et animal et bipes et iterum autosanthropos, idest idea
hominis. Hoc autem est inconveniens quod unius exemplati sint plura
exemplaria: ergo inconveniens est ponere huiusmodi sensibilium
exemplaria.
11. Deinde
cum dicit amplius autem hic ponit tertiam rationem, quae talis est.
Sicut se habet species ad individuum, ita se habet genus ad speciem.
Si igitur species sunt exemplaria sensibilium individuorum, ut Plato
ponit, ipsarum etiam specierum erunt aliqua exemplaria, scilicet genus
specierum: quod est inconveniens: quia tunc sequeretur quod idem,
scilicet species, erit exemplum alterius, scilicet individui
sensibilis, et imago ab alio exemplata, scilicet a genere; quod
videtur esse inconveniens.
12. Deinde
cum dicit amplius opinabitur hic quarto ostendit quod species non
conferunt rebus sensibilibus sicut earum substantiae vel causae
formales, quia hic opinabitur, idest hoc est opinativum (ut
impersonaliter ponatur), quod impossibile est separari substantiam ab
eo cuius est substantia. Sed hae separantur ab eo cuius sunt ideae,
idest a sensibilibus: ergo non sunt substantiae sensibilium.
13. Deinde
cum dicit in Phaedone hic ostendit quod non conferunt species
sensibilibus ad eorum fieri, quamvis Plato dixerit in Phaedone,
idest in quodam suo libro, quod species sunt causae rebus sensibilibus
essendi et fiendi. Sed hoc improbat duabus rationibus: quarum prima
talis est. Posita causa ponitur effectus: sed existentibus speciebus
non propter hoc fiunt entia particularia sive individua participantia
species, nisi sit aliquid motivum quod moveat ad speciem. Quod ex hoc
patet, quia species semper eodem modo sunt secundum Platonem. Si
igitur eis positis essent vel fierent individua participantia eas,
sequeretur quod semper essent huiusmodi individua, quod patet esse
falsum: ergo non potest dici quod species sint causae fieri et esse
rerum; et praecipue cum non poneret species causas esse motivas, ut
supra dictum est. Sic enim a substantiis separatis immobilibus ponit
Aristoteles procedere et fieri et esse inferiorum, inquantum illae
substantiae sunt motivae caelestium corporum, quibus mediantibus
causatur generatio et corruptio in istis inferioribus.
14. Deinde
cum dicit et multa hic ponit secundam rationem, quae talis est. Sicut
se habent artificialia ad causas artificiales, ita se habent naturalia
ad causas naturales. Sed videmus quod multa alia a naturalibus, ut
domus et annulus, fiunt in istis inferioribus, quorum Platonici
species non ponebant: ergo et alias, scilicet naturalia contingit esse
et fieri propter tales causas proximas, quales contingit esse nunc
dictas, scilicet artificiales; ut scilicet sicut res artificiales
fiunt a proximis agentibus, ita et res naturales.
|
|