|
1. Hic
improbat opinionem Platonis de speciebus inquantum ponebat eas esse
numeros. Et circa hoc duo facit. Primo disputat contra ea quae
posita sunt ab ipso de numeris. Secundo contra ea quae posita sunt ab
ipso de aliis mathematicis, ibi, volentes autem substantias et
cetera. Circa primum ponit sex rationes: quarum prima talis est.
Eorum quae sunt idem secundum substantiam, unum non est causa
alterius: sed sensibilia secundum substantiam sunt numeri secundum
Platonicos et Pythagoricos: si igitur species sunt etiam numeri, non
poterunt species esse causae sensibilium.
2. Si autem
dicatur quod alii numeri sunt species, et alii sunt sensibilia, sicut
ad literam Plato ponebat: ut si dicamus quod hic numerus est homo, et
ille alius numerus est Socrates et alius numerus est Callias, istud
adhuc non videtur sufficere: quia secundum hoc sensibilia et species
conveniunt in ratione numeri: et eorum, quae sunt idem secundum
rationem, unum non videtur esse causa alterius: ergo species non erunt
causae horum sensibilium.
3. Non iterum
potest dici quod sunt causae; quia illi numeri, si sunt species, sunt
sempiterni. Illa enim differentia non sufficit ad hoc quod quaedam
ponantur causae aliorum; quia aliqua differunt per sempiternum et non
sempiternum secundum esse suum absolute consideratum; sed per causam et
causatum differunt secundum habitudinem unius ad alterum: ergo diversa
numero non differunt per causam et causatum per hoc, quod quaedam sunt
sempiterna, et quaedam non sempiterna.
4. Si autem
dicatur quod haec sensibilia sunt quaedam rationes, idest proportiones
numerorum, et per hunc modum numeri sunt causae horum sensibilium,
sicut videmus in symphoniis, idest in musicis consonantiis, quia
numeri dicuntur esse causae consonantiarum, inquantum proportiones
numerales, quae applicantur sonis, consonantias reddunt: palam est
quod oportebat praeter ipsos numeros in sensibilibus ponere aliquod unum
secundum genus, cui applicantur proportiones numerales: ut scilicet
eorum, quae sunt illius generis proportiones, sensibilia constituant;
sicut praeter proportiones numerales in consonantiis inveniuntur soni.
Si autem illud, cui applicatur illa proportio numeralis in
sensibilibus est materia, manifestum est quod oportebat dicere, quod
ipsi numeri separati qui sunt species, sint proportiones alicuius
unius, scilicet ad aliquod aliud. Oportet enim dicere quod hic homo,
qui est Callias vel Socrates, est similis homini ideali qui dicitur
autosanthropos idest per se homo. Si igitur Callias non est numerus
tantum, sed magis est ratio quaedam vel proportio in numeris
elementorum, scilicet ignis, terrae, aquae et aeris; et ipse homo
idealis erit quaedam ratio vel proportio in numeris aliquorum; et non
erit homo idealis numerus per suam substantiam. Ex quo sequitur, quod
nullus numerus erit praeter ea, id est praeter res numeratas. Si enim
numerus specierum est maxime separatus, et ille non est separatus a
rebus, sed est quaedam proportio rerum numeratarum, nunc nullus alius
numerus erit separatus: quod est contra Platonicos.
5. Sequitur
autem, quod homo idealis sit proportio aliquorum numeratorum, sive
ponatur esse numerus, sive non: tam enim secundum ponentes substantias
esse numeros, quam secundum naturales, qui numeros substantias esse
non dicebant, oportet quod in rerum substantiis aliquae proportiones
numerales inveniantur: quod patet praecipue ex opinione Empedoclis,
qui ponebat unamquamque rerum sensibilium constitui per quamdam
harmoniam et proportionem.
6. Deinde cum
dicit amplius ex hic ponit secundam rationem, quae talis est. Ex
multis numeris fit unus numerus. Si igitur species sunt numeri, ex
multis speciebus fiet una species, quod est impossibile. Nam si ex
multis diversarum specierum aliquid unum in specie constituatur, hoc
fit per mixtionem, in qua non salvantur species eorum quae miscentur,
sicut ex quatuor elementis fit lapis. Et iterum ex huiusmodi diversis
secundum speciem non fit aliquod unum ratione specierum, quia ipsae
species non coniunguntur ad aliquod unum constituendum, nisi secundum
rationem individuorum, qui alterantur, ut possint permisceri: ipsae
autem species numerorum binarii et ternarii simul coniunctae numerum
constituunt quinarium, ita quod in quinario uterque numerus remanet et
salvatur.
7. Sed quia ad
hanc rationem posset responderi ex parte Platonis, quod ex multis
numeris non fit unus numerus, sed quilibet numerus immediate
constituitur ex unitatibus, ideo consequenter cum dicit sed si nec
excludit etiam hanc responsionem. Si enim dicitur quod aliquis numerus
maior, ut millenarius, non constituatur ex eis, scilicet ex duobus
vel pluribus numeris minoribus, sed constituitur ex unis, idest ex
unitatibus, remanebit quaestio quomodo se habent unitates adinvicem,
ex quibus numeri constituuntur? Aut enim oportet, quod omnes unitates
sint conformes adinvicem, aut quod sint difformes adinvicem.
8. Sed primo
modo sequuntur multa inconvenientia, et praecipue quantum ad ponentes
species esse numeros; quia sequitur quod diversae species non differant
secundum substantiam, sed solum secundum excessum unius speciei super
aliam. Inconveniens etiam videtur, quod unitates nullo modo
differant; et tamen sunt multae, cum diversitas multitudinem
consequatur.
9. Si vero non
sint conformes, hoc potest esse dupliciter. Uno modo, quia unitates
unius numeri sunt differentes ab unitatibus alterius numeri, sicut
unitates binarii ab unitatibus ternarii; et tamen unitates unius et
eiusdem numeri sibi invicem sunt conformes. Alio modo ut unitates
eiusdem numeri non sibi invicem, nec unitatibus alterius numeri
conformes existant. Hanc divisionem significat, cum dicit, nec
eaedem sibi invicem, idest quae ad eumdem numerum pertinent, nec aliae
omnes etc., scilicet quae pertinent ad diversos numeros. Quocumque
autem modo ponatur difformitas inter unitates, videtur inconveniens.
Nam omnis difformitas est per aliquam formam vel passionem; sicut
videmus quod corpora difformia differunt calido et frigido, albo et
nigro, et huiusmodi passionibus: unitates autem huiusmodi passionibus
carent, cum sint impassibiles secundum Platonicos; ergo non poterit
inter ea poni talis difformitas vel differentia, quae causatur ab
aliqua passione. Et sic patet quod ea quae Plato ponit de speciebus
et numeris, nec sunt rationabilia, sicut illa quae per certam rationem
probantur, nec sunt intelligentiae confessa, sicut ea quae sunt per se
nota, et solo intellectu certificantur, ut prima demonstrationis
principia.
10. Deinde
cum dicit amplius autem hic ponit tertiam rationem contra Platonem,
quae talis est. Omnia mathematica, quae a Platone sunt dicta
intermedia sensibilium et specierum, sunt ex numeris, aut
simpliciter, sicut ex propriis principiis, aut sicut ex primis. Et
hoc ideo dicit, quia secundum unam viam videtur quod numeri sint
immediata principia aliorum mathematicorum; nam unum dicebant
constituere punctum, binarium lineam, ternarium superficiem,
quaternarium corpus. Secundum vero aliam viam videntur resolvi
mathematica in numeros, sicut in prima principia et non in proxima.
Nam corpora dicebant componi ex superficiebus, superficies ex lineis,
lineas ex punctis, puncta autem ex unitatibus, quae constituunt
numeros. Utroque autem modo sequebatur numeros esse principia aliorum
mathematicorum.
11. Sicut
igitur alia mathematica erant media inter sensibilia et species, ita
necessarium est facere aliquod genus numeri, quod sit aliud a numeris
qui sunt species, et a numeris qui sunt substantia sensibilium: et
quod de huiusmodi numero sit arithmetica, sicut de proprio subiecto,
quae est una mathematicarum, sicut geometria de magnitudinibus
mathematicis. Hoc autem ponere videtur superfluum esse. Nam nulla
ratio poterit assignari quare sunt numeri medii inter praesentia, idest
sensibilia et eas scilicet species, cum tam sensibilia quam species
sint numeri.
12. Deinde
cum dicit amplius autem hic ponit quartam rationem, quae talis est.
Ea quae sunt in sensibilibus et in mathematicis sunt causata ex
speciebus: si igitur aliqua dualitas in sensibilibus et in mathematicis
invenitur, oportet quod utraque unitas huius posterioris dualitatis sit
causata ex priori dualitate, quae est species dualitatis. Et hoc est
impossibile, scilicet quod unitas ex dualitate causetur. Hoc enim
praecipue oportet dicere, si unitates unius numeri sint alterius
speciei ab unitatibus alterius, quia tunc a specie ante illius numeri
unitates, species sortientur. Et sic oportet quod unitates
posterioris dualitatis sint causatae ex priori dualitate.
13. Deinde
cum dicit amplius quare hic ponit quintam rationem, quae talis est.
Multa non conveniunt ad unum constituendum, nisi propter aliquam
causam, quae potest accipi vel extrinseca, sicut aliquod agens quod
coniungit, vel intrinseca, sicut aliquod vinculum uniens. Vel si
aliqua uniuntur per seipsa, oportet ut unum sit ut potentia, et aliud
ut actus. Nullum autem horum potest dici in unitatibus quare numerus
idest ex qua causa numerus erit quoddam comprehensum, idest congregatum
ex pluribus unitatibus: quasi dicat: non erit hoc assignare.
14. Deinde
cum dicit amplius autem hic ponit sextam rationem, quae talis est. Si
numeri sunt species et substantiae rerum, oportet, sicut praemissum
est, dicere vel quod unitates sint differentes, aut convenientes. Si
autem differentes, sequitur quod unitas, inquantum unitas, non sit
principium. Quod patet per similitudinem sumptam a naturalium
positione. Naturales enim aliqui posuerunt quatuor corpora esse
principia. Quamvis autem commune sit ipsis hoc quod est esse corpus,
non tamen ponebant corpus commune esse principium, sed magis ignem,
terram, aquam et aerem, quae sunt corpora differentia. Unde, si
unitates sint differentes, quamvis omnes conveniant in ratione
unitatis, non tamen erit dicendum, quod ipsa unitas inquantum
huiusmodi sit principium; quod est contra positionem Platonicorum.
Nam nunc ab eis dicitur, quod unum sit principium, sicut primo de
naturalibus dicitur quod ignis aut aqua aut aliquod corpus similium
partium principium sit. Sed si hoc est verum quod conclusum est contra
positionem Platonicorum, scilicet quod unum inquantum unum non sit
principium et substantia rerum, sequeretur quod numeri non sunt rerum
substantia. Numerus enim non ponitur esse rerum substantia, nisi
inquantum constituitur ex unitatibus, quae dicuntur esse rerum
substantiae. Quod iterum est contra positionem Platonicorum, quam
nunc prosequitur, qua scilicet ponitur, quod numeri sint species.
15. Si autem
dicas quod omnes unitates sunt indifferentes, sequitur quod omne,
idest universum totum sit aliquid unum et idem, ex quo substantia rei
cuiuslibet est ipsum unum, quod est commune indifferens. Et ulterius
sequitur, quod idem illud sit unum principium omnium: quod est
impossibile ratione ipsius rationis, quae de se est inopinabilis, ut
scilicet sint omnia unum secundum rationem substantiae; tum quia
includit contradictionem ex eo quod ponit unam esse substantiam rerum,
et tamen ponit illud unum esse principium. Nam unum et idem non est
sui ipsius principium: nisi forte dicatur quod unum multipliciter
dicitur, ut distincto uno ponantur omnia esse unum genere, et non
specie vel numero.
16. Volentes
autem substantias hic disputat contra positionem Platonis quantum ad
hoc quod posuit de magnitudinibus mathematicis. Et primo ponit eius
positionem. Secundo obiicit contra ipsam, ibi, attamen quomodo
habebit et cetera. Dicit ergo primo, quod Platonici volentes rerum
substantias reducere ad prima principia, cum ipsas magnitudines
dicerent esse substantias rerum sensibilium, lineam, superficiem et
corpus, istorum principia assignantes, putabant se rerum principia
invenisse. Assignando autem magnitudinum principia, dicebant
longitudines, idest lineas componi ex producto et brevi, eo quod
principia rerum omnium ponebant esse contraria. Et quia linea est
prima inter quantitates continuas, ei per prius attribuebant magnum et
parvum, ut per hoc quod haec duo sunt principia lineae, sint etiam
principia aliarum magnitudinum. Dicit autem ex aliquo parvo et magno,
quia parvum et magnum etiam in speciebus ponebantur, ut dictum est,
sed secundum quod per situm determinatur et quodammodo particulari ad
genus magnitudinum, constituunt primo lineam, et deinde alias
magnitudines. Planum autem, idest superficiem eadem ratione dicebant
componi ex lato et arcto, et corpus ex profundo et humili.
17. Deinde
cum dicit attamen quomodo hic obiicit contra praedictam positionem
duabus rationibus: quarum prima talis est. Quorum principia sunt
diversa, ipsa etiam sunt diversa; sed principia dictarum magnitudinum
secundum praedictam positionem sunt diversa. Latum enim et arctum,
quae ponuntur principia superficiei, sunt alterius generis quam
profundum et humile, quae ponuntur principia corporis. Et similiter
potest dici de longo et brevi quod differunt ab utroque; ergo etiam
linea et superficies et corpus erunt adinvicem distincta. Quomodo ergo
poterat dici quod superficies haberet in se lineam, et quod corpus
habeat lineam et superficiem? Et ad huius rationis confirmationem
inducit simile de numero. Multum enim et paucum, quae simili ratione
ponuntur principia rerum, sunt alterius generis a longo et brevi, lato
et stricto, profundo et humili. Et ideo numerus non continetur in his
magnitudinibus, sed est separatus per se. Unde et eadem ratione nec
superius inter praedicta erit etiam in inferioribus, sicut linea non in
superficie, nec superficies in corpore.
18. Sed quia
posset dici, quod quaedam praedictorum contrariorum sunt genera
aliorum, sicut quod longum esset lati genus, et latum genus profundi;
hoc removet tali ratione. Sicut habent se principia adinvicem, et
principiata: si igitur latum est genus profundi, et superficies erit
genus corporis. Et ita corpus erit aliquod planum, idest aliqua
species superficiei: quod patet esse falsum.
19. Deinde
cum dicit amplius puncta hic ponit secundam rationem, quae sumitur ex
punctis; circa quam Plato videtur dupliciter deliquisse. Primo
quidem, quia cum punctus sit terminus lineae, sicut linea
superficiei, et superficies corporis; sicut posuit aliqua principia,
ex quibus componuntur praedicta, ita debuit aliquid ponere ex quo
existerent puncta; quod videtur praetermisisse.
20. Secundo,
quia circa puncta videbatur diversimode sentire. Quandoque enim
contendebat totam doctrinam geometricam de hoc genere existere,
scilicet de punctis, inquantum scilicet puncta ponebat principia et
substantiam omnium magnitudinum. Et hoc non solum implicite, sed
etiam explicite punctum vocabat principium lineae, sic ipsum
definiens. Multoties vero dicebat, quod lineae indivisibiles essent
principia linearum, et aliarum magnitudinum; et hoc genus esse, de
quo sit geometria, scilicet lineae indivisibiles. Et tamen per hoc
quod ponit ex lineis indivisibilibus componi omnes magnitudines, non
evadit quin magnitudines componantur ex punctis, et quin puncta sint
principia magnitudinum. Linearum enim indivisibilium necessarium esse
aliquos terminos, qui non possunt esse nisi puncta. Unde ex qua
ratione ponitur linea indivisibilis principium magnitudinum, ex eadem
ratione et punctum principium magnitudinis ponitur.
|
|