|
1. Hic
improbat positionem Platonis quantum ad hoc, quod ponebat de rerum
principiis. Et primo quantum ad hoc quod ponebat principia essendi.
Secundo quantum ad hoc quod ponebat principia cognoscendi, ibi,
quomodo autem aliquis et cetera. Circa primum ponit sex rationes;
quarum prima sumitur ex hoc, quod genera causarum praetermittebat.
Unde dicit quod omnino sapientia, scilicet philosophia habet inquirere
causas de manifestis, idest de his, quae sensui apparent. Ex hoc
enim homines inceperunt philosophari, quod causas inquisiverunt, ut in
prooemio dictum est. Platonici autem, quibus se connumerat, rerum
principia praetermiserunt, quia nihil dixerunt de causa efficiente,
quae est principium transmutationis. Causam vero formalem putaverunt
se assignare ponentes ideas. Sed, dum ipsi putaverunt se dicere
substantiam eorum, scilicet sensibilium, dixerunt quasdam esse alias
substantias separatas ab istis diversas. Modus autem, quo assignabant
illa separata esse substantias horum sensibilium, est supervacuus,
idest efficaciam non habens nec veritatem. Dicebant enim quod species
sunt substantiae eorum inquantum ab istis participantur. Sed hoc quod
de participatione dicebant, nihil est, sicut ex supradictis patet.
Item species, quas ipsi ponebant, non tangunt causam finalem, quod
tamen videmus in aliquibus scientiis, quae demonstrant per causam
finalem, et propter quam causam omne agens per intellectum et agens per
naturam operatur, ut secundo physicorum ostensum est. Et sicut
ponendo species non tangunt causam quae dicitur finis, ita nec causam
quae dicitur principium, scilicet efficientem, quae fini quasi
opponitur. Sed Platonicis praetermittentibus huiusmodi causas facta
sunt naturalia, ac si essent mathematica sine motu, dum principium et
finem motus praetermittebant. Unde et dicebant quod mathematica debent
tractari non solum propter seipsa, sed aliorum gratia, idest
naturalium, inquantum passiones mathematicorum sensibilibus
attribuebant.
2. Deinde cum
dicit amplius autem hic ponit secundam rationem, quae talis est.
Illud, quod ponitur tamquam rei materia, magis est substantia rei et
praedicabile de re, quam illud quod est separatum a re: sed species
est separata a rebus sensibilibus: ergo secundum Platonicorum
opinionem magis aliquid suscipiet substantiam subiectam, ut materiam,
esse substantiam mathematicorum quam speciem separatam. Magis etiam
suscipiet eam praedicari de re sensibili quam speciem praedictam.
Platonici enim ponebant magnum et parvum esse differentiam substantiae
et materiei. Haec enim duo principia ponebant ex parte materiae,
sicut naturales ponentes rarum et densum esse primas differentias
subiecti idest materiae, per quas scilicet materia transmutabatur,
dicentes eas quodammodo scilicet magnum et parvum. Quod ex hoc patet,
quia rarum et densum sunt quaedam superabundantia et defectio. Spissum
enim est quod habet multum de materia sub eisdem dimensionibus. Rarum
quod parum. Et tamen Platonici substantiam rerum sensibilium magis
dicebant species quam mathematica, et magis praedicari.
3. Deinde cum
dicit et de motu hic ponit tertiam rationem, quae talis est. Si ea,
quae sunt in sensibilibus, causantur a speciebus separatis,
necessarium est dicere quod sit in speciebus idea motus, aut non. Si
est ibi aliqua species et idea motus, etiam constat quod non potest
esse motus sine eo quod movetur, necesse erit quod species moveantur;
quod est contra Platonicorum opinionem, qui ponebant species
immobiles. Si autem non sit idea motus, ea autem quae sunt in
sensibilibus causantur ab ideis, non erit assignare causam, unde motus
veniat ad ista sensibilia. Et sic aufertur tota perscrutatio scientiae
naturalis, quae inquirit de rebus mobilibus.
4. Deinde cum
dicit et quod hic ponit quartam rationem, quae talis est. Si unum
esset substantia rerum omnium sicut Platonici posuerunt, oporteret
dicere quod omnia sint unum, sicut et naturales, qui ponebant
substantiam omnium esse aquam, et sic de elementis aliis. Sed facile
est monstrare, quod omnia non sunt unum: ergo positio quae ponit
substantiam omnium esse unum, est improbabilis.
5. Si autem
aliquis dicat quod ex positione Platonis non sequitur quod omnia sint
unum simpliciter, sed aliquod unum, sicut dicimus aliqua esse unum
secundum genus, vel secundum speciem; si quis velit dicere sic omnia
esse unum, nec hoc etiam poterit sustineri, nisi hoc quod dico unum,
sit genus, vel universale omnium. Per hunc enim modum possemus dicere
omnia esse unum specialiter, sicut dicimus hominem et asinum esse
animal substantialiter. Hoc autem quibusdam videtur impossibile,
scilicet quod sit unum genus omnium; quia oporteret, quod differentia
divisiva huius generis non esset una, ut in tertio dicetur, ergo nullo
modo potest poni quod substantia rerum omnium sit unum.
6. Deinde cum
dicit nullam namque hic ponit quintam rationem, quae talis est. Plato
ponebat post numeros, longitudines et latitudines et soliditates esse
substantias rerum sensibilium, ex quibus scilicet corpora
componerentur. Hoc autem secundum Platonis positionem nullam rationem
habere videtur, quare debeant poni nec in praesenti, nec in futuro.
Nec etiam videtur habere aliquam potestatem ad hoc quod sint
sensibilium causae. Per praesentia enim hic oportet intelligi
immobilia, quia semper eodem modo se habent. Per futura autem
corruptibilia et generabilia, quae esse habent post non esse. Quod
sic patet. Plato enim ponebat tria genera rerum; scilicet
sensibilia, et species, et mathematica quae media sunt. Huiusmodi
autem lineae et superficies, ex quibus componuntur corpora sensibilia,
non est possibile esse species, quia species sunt numeri
essentialiter. Huiusmodi autem sunt post numeros. Nec iterum potest
dici quod sunt intermedia inter species et sensibilia. Huiusmodi enim
sunt entia mathematica, et a sensibilibus separata: quod non potest
dici de illis lineis et superficiebus ex quibus corpora sensibilia
componuntur. Nec iterum possunt esse sensibilia. Nam sensibilia sunt
corruptibilia; huiusmodi autem incorruptibilia sunt, ut infra
probabitur in tertio. Ergo vel ista nihil sunt, vel sunt quartum
aliquod genus entium, quod Plato praetermisit.
7. Deinde cum
dicit et omnino hic ponit sextam rationem, quae talis est.
Impossibile est invenire principia alicuius multipliciter dicti, nisi
multiplicitas dividatur. Ea enim quae solo nomine convenientia sunt et
differunt ratione, non possunt habere principia communia, quia sic
haberent rationem eamdem, cum rei cuiuscumque ratio ex suis principiis
sumatur. Distincta autem principia his, quibus solum nomen commune
est, assignari impossibile est, nisi his quorum principia sunt
assignanda adinvicem diversis. Cum igitur ens multipliciter dicatur et
non univoce de substantia et aliis generibus, inconvenienter assignat
Plato principia existentium, non dividendo abinvicem entia.
8. Sed quia
aliquis posset aliquibus ratione differentibus, quibus nomen commune
est, principia assignare, singulis propria principia captando, sine
hoc quod nominis communis multiplicitatem distingueret, hoc etiam
Platonici non fecerunt. Unde et aliter, idest alia ratione
inconvenienter rerum principia assignaverunt quaerentes ex quibus
elementis sunt entia, secundum hunc modum, quo quaesierunt, ut
scilicet non omnibus entibus sufficientia principia assignarent. Non
enim ex eorum dictis est accipere ex quibus principiis est agere aut
pati, aut curvum aut rectum, aut alia huiusmodi accidentia.
Assignabant enim solum principia substantiarum, accidentia
praetermittentes.
9. Sed si
aliquis defendendo Platonem dicere vellet, quod tunc contingit omnium
entium elementa esse acquisita aut inventa, quando contingit solarum
substantiarum principia habita esse vel inventa, hoc opinari non est
verum. Nam licet principia substantiarum etiam quodammodo sint
principia accidentium, tamen accidentia propria principia habent. Nec
sunt omnibus modis omnium generum eadem principia, ut ostendetur
infra, undecimo vel duodecimo huius.
10. Deinde
cum dicit quomodo autem disputat contra Platonem quantum ad hoc, quod
ponebat ideas esse principia scientiae in nobis. Et ponit quatuor
rationes: quarum prima est. Si ex ipsis ideis scientia in nobis
causatur, non continget addiscere rerum principia. Constat autem quod
addiscimus. Ergo ex ipsis ideis scientia non causatur in nobis. Quod
autem non contingeret aliquid addiscere sic probat. Nullus enim
praecognoscit illud quod addiscere debet; sicut geometra, etsi
praecognoscat alia quae sunt necessaria ad demonstrandum, tamen ea quae
debet addiscere non debet praecognoscere. Et similiter est in aliis
scientiis. Sed si ideae sunt causa scientiae in nobis, oportet quod
omnium scientiam habeant, quia ideae sunt rationes omnium scibilium:
ergo non possumus aliquid addiscere, nisi aliquis dicatur addiscere
illud quod prius praecognovit. Unde si ponatur quod aliquis addiscat,
oportet quod non praeexistat cognoscens illa quae addiscit, sed quaedam
alia cum quibus fiat disciplinatus, idest addiscens praecognita omnia,
idest universalia aut quaedam, idest singularia. Universalia quidem,
sicut in his quae addiscuntur per demonstrationem et definitionem; nam
oportet sicut in demonstrationibus, ita in definitionibus esse
praecognita ea, ex quibus definitiones fiunt, quae sunt universalia;
singularia vero oportet esse praecognita in his quae discuntur per
inductionem.
11. Deinde
cum dicit sed si est hic ponit secundam rationem, quae talis est. Si
ideae sunt causa scientiae, oportet nostram scientiam esse nobis
connaturalem. Sensibilia enim per haec naturam propriam adipiscuntur,
quia ideas participant secundum Platonicos. Sed potissima disciplina
sive cognitio est illa quae est nobis connaturalis, nec eius possumus
oblivisci, sicut patet in cognitione primorum principiorum
demonstrationis, quae nullus ignorat: ergo nullo modo possumus omnium
scientiam ab ideis in nobis causatam oblivisci. Quod est contra
Platonicos, qui dicebant quod anima ex unione ad corpus obliviscitur
scientiae, quam naturaliter in omnibus habet: et postea per
disciplinam addiscit homo illud quod est prius notum, quasi addiscere
nihil sit nisi reminisci.
12. Deinde
cum dicit amplius autem hic ponit tertiam rationem, quae talis est.
Ad rerum cognitionem requiritur, quod homo non solum cognoscat formas
rerum, sed etiam principia materialia, ex quibus componitur. Quod ex
hoc patet, quia de his interdum contingit esse dubitationem, sicut de
hac syllaba sma, quidam dubitant utrum sit composita ex tribus literis
scilicet s, m, a, aut sit una litera praeter omnes praedictas habens
proprium sonum. Sed ex ideis non possunt cognosci nisi principia
formalia, quia ideae sunt formae rerum: ergo non sunt sufficientes
causae cognitionis rerum principiis materialibus remanentibus ignotis.
13. Deinde
cum dicit amplius autem hic ponit quartam rationem, quae talis est.
Ad cognitionem rerum oportet de sensibilibus notitiam habere, quia
sensibilia sunt manifesta elementa materialia omnium rerum, ex quibus
componuntur, sicut voces compositae, ut syllabae et dictiones
componuntur ex propriis elementis. Si igitur per ideas scientia in
nobis causatur, oportet quod per ideas causetur in nobis cognitio
sensibilium. Cognitio autem in nobis causata ex ideis sine sensu est
accepta, quia per sensum non habemus habitudinem ad ideas. In
cognoscendo ergo sequitur quod aliquis non habens sensum possit
cognoscere sensibilia, quod patet esse falsum. Nam caecus natus non
potest habere scientiam de coloribus.
14. Deinde
cum dicit quoniam ergo hic colligit ea, quae ab antiquis de principiis
dicta sunt; dicens quod ex prius dictis est manifestum, quod antiqui
philosophi conati sunt quaerere causas a nobis in libro physicorum
determinatas, et quod per dicta eorum non habemus aliquam causam extra
causas ibi declaratas. Has autem causas obscure dixerunt, et
quodammodo omnes ab eis sunt tactae, quodammodo vero nullam earum
tetigerunt. Sicut enim pueri de novo loqui incipientes imperfecte et
balbutiendo loquuntur, ita philosophia priorum philosophorum nova
existens, visa est balbutiendo et imperfecte de omnibus loqui circa
principia. Quod in hoc patet quod Empedocles primo dixit quod ossa
habent quamdam rationem idest commixtionem proportionis, quae quidem
ratio est quod quid est et substantia rei. Sed similiter necessarium
est de carne et de singulis aliorum, aut de nullo. Omnia enim ista ex
elementis commixta sunt. Et propter hoc patet quod caro et os et omnia
huiusmodi non sunt id quod sunt, propter materiam quae ab eo ponitur
quatuor elementa, sed propter hoc principium, scilicet formale. Hoc
autem Empedocles quasi ex necessitate veritatis coactus posuit aliquo
alio expressius ista dicente, sed ipse manifeste non expressit. Et
sicut expresse non manifestaverunt naturam formae, ita nec materiae,
ut supra de Anaxagora dictum est. Et similiter nec alicuius alterius
principii. De talibus ergo quae ab aliis imperfecte dicta sunt,
dictum est prius. Iterum autem in tertio libro recapitulabimus de
istis quaecumque circa hoc potest aliquis dubitare ad unam partem vel ad
aliam. Ex talibus enim dubitationibus forsitan investigabimus aliquid
utile ad dubitationes, quas posterius per totam scientiam prosequi et
determinare oportet.
|
|