|
1. Postquam
philosophus ostendit quod sapientia sit quaedam scientia circa causas
existens, hic vult ostendere circa quales causas et circa qualia
principia sit. Ostendit autem quod est circa causas maxime universales
et primas; et argumentatur a definitione sapientiae. Unde circa hoc
tria facit. Primo colligit definitionem sapientiae ex his quae homines
de homine sapiente et sapientia opinantur. Secundo ostendit quod omnia
ista conveniunt universali scientiae, quae considerat causas primas et
universales, ibi, istorum autem et cetera. Tertio concludit
propositum, ibi, ex omnibus ergo et cetera. Circa primum ponit sex
opiniones hominum communes quae de sapientia habentur. Primam, ibi,
primum itaque et cetera. Quae talis est: quod communiter omnes
accipimus sapientem maxime scire omnia, sicut eum decet, non quod
habeat notitiam de omnibus singularibus. Hoc enim est impossibile,
cum singularia sint infinita, et infinita intellectu comprehendi non
possint.
2. Deinde cum
dicit postea difficilia secundam ponit: et est ista, quod illum
sapientem ponimus esse, qui est potens ex virtute sui intellectus
cognoscere difficilia, et illa quae non sunt levia communiter hominibus
ad sciendum; quia commune est omnibus sentire, idest sensibilia
cognoscere. Unde hoc est facile, et non est sophon, idest aliquid
sapientis et ad sapientem pertinens: et sic patet, quod id quod
proprie ad sapientem pertinet, non leviter ab omnibus cognoscitur.
3. Deinde cum
dicit adhuc certiorem tertiam ponit: et est, quod nos dicimus illum
sapientem esse qui de his quae scit, habet certitudinem magis quam alii
communiter habeant.
4. Deinde cum
dicit et magis quartam ponit: et est talis. Illum dicimus magis
sapientem in omni scientia, qui potest assignare causas cuiuslibet
quaesiti, et per hoc docere.
5. Deinde cum
dicit sed et hanc quintam ponit: et est, quod illa de numero
scientiarum est sapientia, quae per se est magis eligibilis et
voluntaria, idest volita gratia scientiae, et propter ipsum scire,
quam illa scientia, quae est causa quorumque aliorum contingentium quae
possunt ex scientia generari; cuiusmodi est necessitas vitae,
delectatio et huiusmodi alia.
6. Deinde cum
dicit et hanc sextam ponit: et est talis, quod istam sapientiam, de
qua facta est mentio, oportet esse vel dicimus esse magis antiquiorem,
idest digniorem, famulante scientia. Quod quidem ex praehabitis
intelligi potest. Nam in artibus mechanicis famulantes sunt illae,
quae exequuntur manu operando praecepta superiorum artificum, quos
supra architectores et sapientes nominavit.
7. Et quod magis
conveniat ratio sapientiae scientiis imperantibus quam famulantibus,
probat per duo. Primo, quia scientiae famulantes ordinantur a
superioribus scientiis. Artes enim famulantes ordinantur in finem
superioris artis, sicut ars equestris ad finem militaris. Sed
sapientem secundum omnem opinionem non decet ordinari ab alio, sed
ipsum potius alios ordinare. Item inferiores architectores
persuadentur a superioribus, inquantum credunt superioribus artificibus
circa operanda vel fienda. Credit enim navisfactor gubernatori docenti
qualis debet esse forma navis. Sapienti autem non convenit ut ab alio
persuadeatur, sed quod ipse aliis persuadeat suam scientiam.
8. Istae igitur
sunt tales opiniones, quas homines accipiunt de sapientia et sapiente.
Ex quibus omnibus potest quaedam sapientiae descriptio formari: ut
ille sapiens dicatur, qui scit omnia etiam difficilia per certitudinem
et causam, ipsum scire propter se quaerens, alios ordinans et
persuadens. Et sic patet quasi maior syllogismi. Nam omnem sapientem
oportet talem esse; et e converso, quicumque est talis, sapiens est.
9. Deinde cum
dicit istorum autem ostendit quod omnia praedicta conveniunt ei qui
cognoscit primas causas et universales; et eo ordine prosequitur quo
supra posuit. Unde primo posuit quod habenti scientiam universalem
maxime insit omnia scire; quod erat primum. Quod sic patet.
Quicumque enim scit universalia, aliquo modo scit ea quae sunt
subiecta universalibus, quia scit ea in illa: sed his quae sunt maxime
universalia sunt omnia subiecta, ergo ille qui scit maxime
universalia, scit quodammodo omnia.
10. Deinde cum
dicit sed fere autem ostendit eidem inesse secundum, tali ratione.
Illa quae sunt maxime a sensibilibus remota, difficilia sunt hominibus
ad cognoscendum; nam sensitiva cognitio est omnibus communis, cum ex
ea omnis humana cognitio initium sumat. Sed illa quae sunt maxime
universalia, sunt sensibilibus remotissima, eo quod sensus singularium
sunt: ergo universalia sunt difficillima hominibus ad cognoscendum.
Et sic patet quod illa scientia est difficillima, quae est maxime de
universalibus.
11. Sed contra
hoc videtur esse quod habetur primo physicorum. Ibi enim dicitur quod
magis universalia sunt nobis primo nota. Illa autem quae sunt primo
nota, sunt magis facilia. Sed dicendum, quod magis universalia
secundum simplicem apprehensionem sunt primo nota, nam primo in
intellectu cadit ens, ut Avicenna dicit, et prius in intellectu cadit
animal quam homo. Sicut enim in esse naturae quod de potentia in actum
procedit prius est animal quam homo, ita in generatione scientiae prius
in intellectu concipitur animal quam homo. Sed quantum ad
investigationem naturalium proprietatum et causarum, prius sunt nota
minus communia; eo quod per causas particulares, quae sunt unius
generis vel speciei, pervenimus in causas universales. Ea autem quae
sunt universalia in causando, sunt posterius nota quo ad nos, licet
sint prius nota secundum naturam, quamvis universalia per
praedicationem sint aliquo modo prius quo ad nos nota quam minus
universalia, licet non prius nota quam singularia; nam cognitio sensus
qui est cognoscitivus singularium, in nobis praecedit cognitionem
intellectivam quae est universalium. Facienda est etiam vis in hoc
quod maxime universalia non dicit simpliciter esse difficillima, sed
fere. Illa enim quae sunt a materia penitus separata secundum esse,
sicut substantiae immateriales, sunt magis difficilia nobis ad
cognoscendum, quam etiam universalia: et ideo ista scientia, quae
sapientia dicitur, quamvis sit prima in dignitate, est tamen ultima in
addiscendo.
12. Deinde cum
dicit scientiarum vero ostendit tertium eidem inesse, tali ratione.
Quanto aliquae scientiae sunt priores naturaliter, tanto sunt
certiores: quod ex hoc patet, quia illae scientiae, quae dicuntur ex
additione ad alias, sunt minus certae scientiis quae pauciora in sua
consideratione comprehendunt ut arithmetica certior est geometria, nam
ea quae sunt in geometria, sunt ex additione ad ea quae sunt in
arithmetica. Quod patet si consideremus quid utraque scientia
considerat ut primum principium scilicet unitatem et punctum. Punctus
enim addit supra unitatem situm: nam ens indivisibile rationem unitatis
constituit: et haec secundum quod habet rationem mensurae, fit
principium numeri. Punctus autem supra hoc addit situm. Sed
scientiae particulares sunt posteriores secundum naturam universalibus
scientiis, quia subiecta earum addunt ad subiecta scientiarum
universalium: sicut patet, quod ens mobile de quo est naturalis
philosophia, addit supra ens simpliciter, de quo est metaphysica, et
supra ens quantum de quo est mathematica: ergo scientia illa quae est
de ente, et maxime universalibus, est certissima. Nec illud est
contrarium, quia dicitur esse ex paucioribus, cum supra dictum sit,
quod sciat omnia. Nam universale quidem comprehendit pauciora in
actu, sed plura in potentia. Et tanto aliqua scientia est certior,
quanto ad sui subiecti considerationem pauciora actu consideranda
requiruntur. Unde scientiae operativae sunt incertissimae, quia
oportet quod considerent multas singularium operabilium circumstantias.
13. Deinde cum
dicit est et doctrinalis ostendit quartum eidem inesse, tali ratione.
Illa scientia est magis doctrix vel doctrinalis, quae magis considerat
causas: illi enim soli docent, qui causas de singulis dicunt; quia
scire per causam est, et docere est scientiam in aliquo causare. Sed
illa scientia quae universalia considerat, causas primas omnium
causarum considerat: unde patet quod ipsa est maxime doctrix.
14. Deinde cum
dicit et noscere ostendit quintum eidem inesse, tali ratione. Illarum
scientiarum maxime est scire et cognoscere earum causa, idest propter
seipsas et non propter alias, quae sunt de maxime scibilibus: sed
illae scientiae quae sunt de primis causis, sunt de maxime scibilibus:
igitur illae scientiae maxime sui gratia desiderantur. Primam sic
probat. Qui desiderat scire propter scire, magis desiderat
scientiam: sed maxima scientia est de maxime scibilibus: ergo illae
scientiae sunt magis desideratae propter seipsas quae sunt de magis
scibilibus. Secundam probat sic. Illa, ex quibus et propter quae
alia cognoscuntur, sunt magis scibilia his quae per ea cognoscuntur:
sed per causas et principia alia cognoscuntur et non e converso, et
cetera.
15. Deinde cum
dicit maxime vero ostendit sextum inesse eidem: et est ratio talis.
Illa scientia se habet ad alias ut principalis, sive ut architectonica
ad servilem sive ad famulantem, quae considerat causam finalem, cuius
causa agenda sunt singula; sicut apparet in his, quae supra diximus.
Nam gubernator, ad quem pertinet usus navis, qui est finis navis,
est quasi architector respectu navisfactoris, qui ei famulatur. Sed
praedicta scientia maxime considerat causam finalem rerum omnium. Quod
ex hoc patet, quia hoc cuius causa agendo sunt singula, est bonum
uniuscuiusque, idest particulare bonum. Finis autem bonum est in
unoquoque genere. Id vero, quod est finis omnium, idest ipsi
universo, est hoc quod est optimum in tota natura: et hoc pertinet ad
considerationem praedictae scientiae: ergo praedicta est principalis,
sive architectonica omnium aliarum.
16. Deinde cum
dicit ex omnibus concludit ex praedictis conclusionem intentam;
dicens, quod ex omnibus praedictis apparet, quod in eamdem scientiam
cadit nomen sapientiae, quod quaerimus; scilicet in illam scientiam,
quae est theorica, idest speculativa primorum principiorum et
causarum. Hoc autem manifestum est quantum ad sex primas conditiones,
quae manifeste pertinent consideranti universales causas. Sed, quia
sexta conditio tangebat finis considerationem, quae apud antiquos non
manifeste ponebatur esse causa, ut infra dicetur; ideo specialiter
ostendit, quod haec conditio est eiusdem scientiae, quae scilicet est
considerativa primarum causarum; quia videlicet ipse finis, qui est
bonum, et cuius causa fiunt alia, est una de numero causarum. Unde
scientia, quae considerat primas et universales causas, oportet etiam
quod consideret universalem finem omnium, quod est optimum in tota
natura.
|
|