|
1. Ostenso circa
quae versatur consideratio huius scientiae, ostendit qualis sit
scientia ista. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit dignitatem
huius scientiae. Secundo ostendit ad quem terminum ista scientia
pervenire conetur, ibi, oportet vero aliqualiter et cetera. Circa
primum facit quatuor. Primo ostendit quod non est scientia activa,
sed speculativa. Secundo, quod ipsa est libera maxime, ibi, sed ut
dicimus et cetera. Tertio, quod non est humana, ibi, propter quod
et iuste. Quarto, quod est honorabilissima, ibi, nec ea aliam.
Primum ostendit dupliciter. Primo per rationem. Secundo per
signum, ibi, testatur autem hoc et cetera.
2. Primo ergo
ponit talem rationem. Nulla scientia in qua quaeritur ipsum scire
propter seipsum, est scientia activa, sed speculativa: sed illa
scientia, quae sapientia est, vel philosophia dicitur, est propter
ipsum scire: ergo est speculativa et non activa. Minorem hoc modo
manifestat. Quicumque quaerit fugere ignorantiam sicut finem, tendit
ad ipsum scire propter seipsum: sed illi, qui philosophantur,
quaerunt fugere ignorantiam sicut finem: ergo tendunt in ipsum scire
propter seipsum.
3. Quod autem
ignorantiam fugere quaerant, patet ex hoc, quia illi, qui primo
philosophati sunt, et qui nunc philosophantur, incipiunt philosophari
propter admirationem alicuius causae: aliter tamen a principio, et
modo: quia a principio admirabantur dubitabilia pauciora, quae magis
erant in promptu, ut eorum causae cognoscerentur: sed postea ex
cognitione manifestorum ad inquisitionem occultorum paulatim procedentes
incoeperunt dubitare de maioribus et occultioribus, sicut de
passionibus lunae, videlicet de eclypsi eius, et mutatione figurae
eius, quae variari videtur, secundum quod diversimode se habet ad
solem. Et similiter dubitaverunt de his quae sunt circa solem, ut de
eclypsi eius, et motu ipsius, et magnitudine eius. Et de his quae
sunt circa astra, sicut de quantitate ipsorum, et ordine, et aliis
huiusmodi, et de totius universi generatione. Quod quidam dicebant
esse generatum casu, quidam intellectu, quidam amore.
4. Constat
autem, quod dubitatio et admiratio ex ignorantia provenit. Cum enim
aliquos manifestos effectus videamus, quorum causa nos latet, eorum
tunc causam admiramur. Et ex quo admiratio fuit causa inducens ad
philosophiam, patet quod philosophus est aliqualiter philomythes,
idest amator fabulae, quod proprium est poetarum. Unde primi, qui
per modum quemdam fabularem de principiis rerum tractaverunt, dicti
sunt poetae theologizantes, sicut fuit Perseus, et quidam alii, qui
fuerunt septem sapientes. Causa autem, quare philosophus comparatur
poetae, est ista, quia uterque circa miranda versatur. Nam fabulae,
circa quas versantur poetae, ex quibusdam mirabilibus constituuntur.
Ipsi etiam philosophi ex admiratione moti sunt ad philosophandum. Et
quia admiratio ex ignorantia provenit, patet quod ad hoc moti sunt ad
philosophandum ut ignorantiam effugarent. Et sic deinde patet, quod
scientiam, persecuti sunt, idest studiose quaesierunt, solum ad
cognoscendum, et non causa alicuius usus idest utilitatis.
5. Notandum est
autem, quod cum prius nomine sapientiae uteretur, nunc ad nomen
philosophiae se transfert. Nam pro eodem accipiuntur. Cum enim
antiqui studio sapientiae insistentes sophistae, idest sapientes
vocarentur, Pythagoras interrogatus quid se esse profiteretur, noluit
se sapientem nominare, sicut sui antecessores, quia hoc praesumptuosum
videbatur esse; sed vocavit se philosophum, idest amatorem
sapientiae. Et exinde nomen sapientis immutatum est in nomen
philosophi, et nomen sapientiae in nomen philosophiae. Quod etiam
nomen ad propositum aliquid facit. Nam ille videtur sapientiae
amator, qui sapientiam non propter aliud, sed propter seipsam
quaerit. Qui enim aliquid propter alterum quaerit, magis hoc amat
propter quod quaerit, quam quod quaerit.
6. Deinde cum
dicit testatur autem probat idem per signum; dicens, quod hoc quod
dictum est, scilicet quod sapientia vel philosophia non sit propter
aliquam utilitatem quaesita, sed propter ipsam scientiam, testatur
accidens, idest eventus, qui circa inquisitores philosophiae
provenit. Nam cum eis cuncta fere existerent, quae sunt ad
necessitatem vitae, et quae sunt ad pigritiam, idest ad voluptatem,
quae in quadam vitae quiete consistit, et quae sunt etiam ad
eruditionem necessaria, sicut scientiae logicales, quae non propter se
quaeruntur, sed ut introductoriae ad alias artes, tunc primo incoepit
quaeri talis prudentia, idest sapientia. Ex quo patet, quod non
quaeritur propter aliquam necessitatem aliam a se, sed propter
seipsam: nullus enim quaerit hoc quod habetur. Unde, quia omnibus
aliis habitis ipsa quaesita est, patet quod non propter aliquid aliud
ipsa quaesita est, sed propter seipsam.
7. Deinde cum
dicit sed ut dicimus hic probat secundum, scilicet quod ipsa sit
libera; et utitur tali ratione. Ille homo proprie dicitur liber, qui
non est alterius causa, sed est causa suiipsius. Servi enim dominorum
sunt, et propter dominos operantur, et eis acquirunt quicquid
acquirunt. Liberi autem homines sunt suiipsorum, utpote sibi
acquirentes et operantes. Sola autem haec scientia est propter
seipsam: ergo ipsa sola est libera inter scientias.
8. Et notandum,
quod hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo quod hoc quod dicitur
haec sola demonstret in genere omnem scientiam speculativam. Et tunc
verum est quod solum hoc genus scientiarum propter seipsum quaeritur.
Unde et illae solae artes liberales dicuntur, quae ad sciendum
ordinantur: illae vero quae ordinantur ad aliquam utilitatem per
actionem habendam, dicuntur mechanicae sive serviles. Alio modo, ut
demonstret specialiter istam philosophiam, sive sapientiam, quae est
circa altissimas causas; quia inter causas altissimas etiam est finalis
causa, ut supra dictum est. Unde oportet, quod haec scientia
consideret ultimum et universalem finem omnium. Et sic omnes aliae
scientiae in eam ordinantur sicut in finem; unde sola ista maxime
propter se est.
9. Deinde cum
dicit propter quod hic probat tertium scilicet quod non sit humana. Et
circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo excludit
quorumdam errorem, ibi, quare secundum Simonidem et cetera.
Ostendit autem propositum suum tali ratione. Scientia, quae est
maxime libera, non potest esse ut possessio naturae illius, quae
multipliciter est ministra vel ancilla: humana autem natura in multis,
idest quantum ad multa est ministra: ergo praedicta scientia non est
humana possessio. Dicitur autem humana natura ministra, inquantum
multipliciter necessitatibus subditur. Ex quo provenit, quod
quandoque praetermittit id quod est secundum se quaerendum, propter ea
quae sunt necessaria vitae; sicut dicitur in tertio topicorum, quod
philosophari melius est quam ditari, licet ditari quandoque sit magis
eligendum, puta indigenti necessariis. Ex quo patet, quod illa
sapientia tantum propter seipsam quaeritur, quae non competit homini ut
possessio. Illud enim habetur ab homine ut possessio, quod ad nutum
habere potest, et quo libere potest uti. Ea autem scientia, quae
propter se tantum quaeritur, homo non potest libere uti, cum
frequenter ab ea impediatur propter vitae necessitatem. Nec etiam ad
nutum subest homini, cum ad eam perfecte homo pervenire non possit.
Illud tamen modicum quod ex ea habetur, praeponderat omnibus quae per
alias scientias cognoscuntur.
10. Deinde cum
dicit quare secundum hic excludit errorem cuiusdam Simonidis poetae,
qui dicebat, quod soli Deo competit hunc honorem habere, quod velit
illam scientiam, quae est propter seipsam quaerenda, et non propter
aliud. Sed non est dignum viro, quod non quaerat illam scientiam quae
est secundum suam conditionem, quae scilicet ordinatur ad necessaria
vitae, quibus homo indiget.
11. Iste autem
error Simonidis proveniebat ex aliquorum poetarum errore, qui
dicebant, quod res divina invidet, et ex invidia ea quae ad honorem
suum pertinent non vult Deus ab omnibus acceptari. Et si in aliis
Deus hominibus invidet, multo magis est iustum in hoc, scilicet in
scientia propter se quaesita, quae est honorabilissima inter omnia.
Et secundum eorum opinionem, sequitur, quod omnes imperfecti sunt
infortunati. Fortunatos enim esse homines dicebant ex providentia
deorum, qui eis bona sua communicabant. Unde ex invidia deorum sua
bona communicare nolentium, sequitur, quod homines extra perfectionem
huius scientiae remanentes sint infortunati.
12. Sed radix
huius opinionis est falsissima; quia non est conveniens, quod aliqua
res divina invideat. Quod ex hoc patet, quia invidia est tristitia de
prosperitate alicuius. Quod quidem accidere non potest, nisi quia
bonum alterius aestimatur ab invido ut proprii boni diminutio. Deo
autem non convenit esse tristem, cum non sit alicui malo subiectus.
Nec etiam per bonum alterius eius bonum diminui potest; quia ex eius
bonitate, sicut ex indeficienti fonte, omnia bona effluunt. Unde
etiam Plato dixit, quod a Deo est omnis relegata invidia. Sed
poetae non solum in hoc, sed in multis aliis mentiuntur, sicut dicitur
in proverbio vulgari.
13. Deinde cum
dicit nec ea aliam ostendit quartum, scilicet quod haec scientia sit
honorabilissima, tali ratione. Illa scientia est maxime honorabilis,
quae est maxime divina, sicut etiam Deus honorabilior est rebus
omnibus: sed ista scientia est maxime divina: ergo est
honorabilissima. Minor sic probatur. Aliqua scientia dicitur esse
divina dupliciter; et haec sola scientia utroque modo divina dicitur.
Uno modo scientia divina dicitur quam Deus habet. Alio modo, quia
est de rebus divinis. Quod autem haec sola habeat utrumque, est
manifestum; quia, cum haec scientia sit de primis causis et
principiis, oportet quod sit de Deo; quia Deus hoc modo intelligitur
ab omnibus, ut de numero causarum existens, et ut quoddam principium
rerum. Item talem scientiam, quae est de Deo et de primis causis,
aut solus Deus habet, aut si non solus, ipse tamen maxime habet.
Solus quidem habet secundum perfectam comprehensionem. Maxime vero
habet, inquantum suo modo etiam ab hominibus habetur, licet ab eis non
ut possessio habeatur, sed sicut aliquid ab eo mutuatum.
14. Ex his
autem ulterius concludit, quod omnes aliae scientiae sunt necessariae
magis quam ista ad aliquam vitae utilitatem: minus enim sunt propter se
quaesitae. Sed nulla aliarum dignior ista potest esse.
15. Deinde cum
dicit oportet vero hic ponit terminum, in quem proficit ista scientia;
et dicit quod ordo eius consistit vel terminatur ad contrarium eius quod
erat in illis qui prius istam scientiam quaerebant. Sicut etiam in
generationibus naturalibus et motibus accidit. Nam unusquisque motus
terminatur ad contrarium eius a quo motus incipit. Unde, cum
inquisitio sit motus quidam ad scientiam, oportet quod terminetur ad
contrarium eius a quo incipit. Initiata est autem (ut praedictum
est) inquisitio huius scientiae ab admiratione de omnibus: quia primi
admirabantur pauciora, posteriores vero occultiora. Quae quidem
admiratio erat, si res ita se haberet sicut automata mirabilia, idest
quae videntur mirabiliter a casu accidere. Automata enim dicuntur
quasi per se accidentia. Admirantur enim homines praecipue quando
aliqua a casu eveniunt hoc modo, ac si essent praevisa vel ex aliqua
causa determinata. Casualia enim non a causa sunt determinata, et
admiratio est propter ignorantiam causae. Et ideo cum homines nondum
poterant speculari causas rerum, admirabantur omnia quasi quaedam
casualia. Sicut admirantur circa conversiones solis, quae sunt duae;
scilicet duos tropicos, hyemalem et aestivalem. Nam in tropico
aestivali incipit sol converti versus meridiem, cum prius versus
Septemtrionem tenderet. In tropico autem hyemali e converso. Et
etiam circa hoc quod diameter non est commensurabilis lateri quadrati.
Cum enim non mensurari videatur esse solius indivisibilis, sicut sola
unitas est quae non mensuratur a numero, sed ipsa omnes numeros
mensurat, mirum videtur si aliquid quod non est indivisibile non
mensuratur; ac per hoc id quod non est minimum non mensuratur.
Constat autem, quod diametrum quadrati et latus eius non sunt
indivisibilia, sive minima. Unde mirum videtur si non sunt
commensurabilia.
16. Cum ergo
philosophiae inquisitio ab admiratione incipiat, oportet ad contrarium
finire vel proficere; et ad id proficere quod est dignius, ut
proverbium vulgare concordat, quo dicitur, quod semper proficere est
in melius. Quid enim sit illud contrarium et dignius, patet in
praedictis mirabilibus; quia quando iam homines discunt causas
praedictorum, non mirantur. Ut geometer non admiratur si diameter sit
incommensurabilis lateri. Scit enim causam huius; quia scilicet
proportio quadrati diametri ad quadratum lateris non est sicut proportio
numeri quadrati ad numerum quadratum, sed sicut proportio duorum ad
unum. Unde relinquitur, quod proportio lateris ad diametrum non sit
sicut proportio numeri ad numerum. Et ex hoc patet quod commensurari
non possunt. Illae enim solae lineae sunt commensurabiles, quarum
proportio ad invicem est sicut proportio numeri ad numerum. Erit ergo
finis huius scientiae in quem proficere debemus, ut causas
cognoscentes, non admiremur de earum effectibus.
17. Patet
igitur ex praedictis quae sit natura huius scientiae, quia est
speculativa, libera, non humana, sed divina: et quae est eius
intentio, qua oportet habere quaestionem et totam methodum et totam
hanc artem. Intendit enim circa primas et universales rerum causas,
de quibus etiam inquirit et determinat. Et propter harum cognitionem
ad praedictum terminum pervenit, ut scilicet non admiretur cognitis
causis.
|
|