|
1. Posito
prooemio, in quo ostendit intentionem huius scientiae et dignitatem et
terminum, incipit prosequi scientiam praefatam: et dividitur in duas
partes. Primo ostendit quid priores philosophi de causis rerum
tradiderunt. Secundo veritatem huius scientiae incipit prosequi in
secundo libro, ibi, de veritate quidem theoria et cetera. Prima
autem pars dividitur in duas. Primo ponit opiniones philosophorum de
causis rerum. Secundo improbat eas quantum ad hoc quod male dixerunt
ibi, ergo quicumque et cetera. Circa primum duo facit. Primo
resumit enumerationem causarum, quam in secundo physicorum diffusius
fuerat prosecutus. Secundo prosequitur opinionem philosophorum, ibi,
accipiemus tamen et cetera.
2. Dicit ergo,
quod quia hoc manifestum est, scilicet quod sapientia est causarum
speculatrix, debemus incipere a causis rerum scientiam sumendo. Quod
etiam ex ratione scientiae congruum videtur; quia tunc unumquodque
scire dicimus aliquem, quando putamus non ignorare causam. Causae
autem quadrupliciter dicuntur: quarum una est ipsa causa formalis,
quae est ipsa substantia rei, per quam scitur quid est unaquaeque res.
Constat enim, ut dictum est secundo physicorum, quod non dicimus
aliquid esse alicuius naturae priusquam acceperit formam. Et quod
forma sit causa, patet; quia quaestionem qua dicitur quare est
aliquid, reducimus tamquam ad rationem ultimam ad causam formalem,
incipiendo a formis proximis et procedendo usque ad ultimam. Patet
autem, quod quare quaerit de causa et principio. Unde patet quod
forma est causa. Alia vero causa est materialis. Tertia vero causa
est efficiens, quae est unde principium motus. Quarta causa est
finalis, quae opponitur causae efficienti secundum oppositionem
principii et finis. Nam motus incipit a causa efficiente, et
terminatur ad causam finalem. Et hoc est etiam cuius causa fit
aliquid, et quae est bonum uniuscuiusque naturae.
3. Sic igitur
causam finalem per tria notificat; scilicet quia est terminus motus,
et per hoc opponitur principio motus, quod est causa efficiens: et
quia est primum in intentione, ratione cuius dicitur cuius causa: et
quia est per se appetibile, ratione cuius dicitur bonum. Nam bonum
est quod omnia appetunt. Unde exponens quo modo causa finalis
efficienti opponatur, dicit quod est finis generationis et motus,
quorum principium est causa efficiens. Per quae duo videtur duplicem
finem insinuare. Nam finis generationis est forma ipsa, quae est pars
rei. Finis autem motus est aliquid quaesitum extra rem quae movetur.
De his dicit sufficienter se tractasse in libro physicorum, ne ab eo
ad praesens diffusior expositio causarum quaereretur.
4. Deinde cum
dicit accipiemus tamen hic ponit opinionem philosophorum de causis. Et
circa hoc duo facit. Primo assignat rationem, quare hoc faciendum
sit. Secundo incipit prosequi suam intentionem, ibi, primum igitur
et cetera. Dicit ergo, quod quamvis de causis tractatum sit in
physicis, tamen nunc accipiendum est opiniones philosophorum, qui
prius venerunt ad perscrutandum naturam entium, qui prius philosophati
sunt de veritate quam Aristoteles; quia et ipsi causas et principium
ponunt. Nobis igitur, qui eis supervenimus, considerare eorum
opiniones, erit aliquid prius, idest aliquod praeambulum, methodo,
idest in arte, quae nunc a nobis quaeritur. Unde et litera Boetii
habet, accedentibus igitur ad opus scientiae prae opere viae quae nunc
est aliquid erit: alia litera habet, supervenientibus igitur quae nunc
est aliquid erit vitae opus via, et legenda est sic, nobis igitur
supervenientibus ei, quae nunc est via, idest in praesenti methodo et
arte, consideranda erit horum opinio, quasi aliquod vitae opus, idest
necessarium sicut opera quae sunt ad vitae conservationem, ut
intelligatur quasi quadam metaphora uti in loquendo, per vitae opus,
quodlibet necessarium accipiens. Utilitas autem est illa, quia aut ex
praedictis eorum inveniemus aliud genus a causis praenumeratis, aut
magis credemus his, quae modo diximus de causis, quod, scilicet sint
quatuor.
5. Deinde cum
dicit primum igitur hic incipit antiquorum philosophorum opiniones
prosequi; et circa hoc duo facit. Primo recitat aliorum opiniones.
Secundo reprobat, ibi, ergo quicumque. Circa primum duo facit.
Primo recitat singulorum opinionem de causis. Secundo colligit in
summa quae dicta sunt, ibi, breviter igitur et cetera. Prima pars
dividitur in duas. Prima ponit opiniones praetermittentium causam
formalem. Secundo ponit opinionem Platonis, qui primo causam
formalem posuit, ibi, post dictas vero philosophias et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit opinionem illorum, qui posuerunt
principia aliquas res manifestas. Secundo illorum, qui adinvenerunt
extrinseca principia, ibi, Leucippus et cetera. Circa primum duo
facit. Primo tangit opiniones antiquorum de causa materiali. Secundo
de causa efficiente, ibi, procedentibus autem sic. Circa primum duo
facit. Primo ponit quid senserunt de causa materiali. Et primo ponit
opiniones ponentium causam materialem in generali. Secundo prosequitur
eorum opiniones in speciali, ibi, Thales et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ponit quid senserunt de causa materiali. Secundo
quid senserunt de rerum generatione, quod ex primo sequebatur, ibi,
et propter hoc nec generari et cetera.
6. Dicit ergo
primo, quod plurimi eorum qui primo philosophati sunt de rerum
naturis, posuerunt principia omnium esse sola illa, quae reducuntur ad
speciem causae materialis. Et ad hoc dicendum accipiebant quatuor
conditiones materiae, quae ad rationem principii pertinere videntur.
Nam id ex quo res est, principium rei esse videtur: huiusmodi autem
est materia; nam ex materia dicimus materiatum esse, ut ex ferro
cultellum. Item illud ex quo fit aliquid, cum sit et principium
generationis rei, videtur esse causa rei, quia res per generationem
procedit in esse. Ex materia autem primo res fit, quia materia rerum
factioni praeexistit. Et ex ipsa etiam non per accidens aliquid fit.
Nam ex contrario vel privatione aliquid per accidens dicitur fieri,
sicut dicimus quod ex nigro sit album. Tertio illud videtur esse rerum
principium, in quod finaliter omnia per corruptionem resolvuntur. Nam
sicut principia sunt prima in generatione, ita sunt ultima in
resolutione. Et hoc etiam materiae manifeste contingit. Quarto, cum
principia oportet manere, id videtur esse principium, quod in
generatione et corruptione manet. Materia autem, quam dicebant esse
substantiam rei, manet in omni transmutatione; sed passiones
mutantur, ut forma, et omnia quae adveniunt supra substantiam
materiae. Et ex his omnibus concludebant, quod materia est elementum
et principium omnium eorum quae sunt.
7. Deinde cum
dicit et propter hic ponit secundarium quod ponebant quasi ex
praecedentibus sequens, scilicet nihil simpliciter generari vel
corrumpi in entibus. Nam quando fit aliqua mutatio circa passiones
substantia manente, non dicimus aliquid esse generatum vel corruptum
simpliciter, sed solum secundum quid: sicut cum Socrates fit bonus
aut musicus, non dicitur fieri simpliciter, sed fieri hoc. Et
similiter quando deponit huiusmodi habitum, non dicitur corrumpi
simpliciter sed secundum quid. Materia autem quae est rerum substantia
secundum eos, semper manet. Omnis autem mutatio fit circa aliqua quae
adveniunt ei, ut passiones. Et ex hoc concludebant quod nihil
generatur vel corrumpitur simpliciter, sed solum secundum quid.
8. Quamvis autem
sic convenirent in ponendo causam materialem, tamen differebant in eius
positione quantum ad duo: scilicet quantum ad pluralitatem: quia
quidam ponebant unam, quidam plures: et quantum ad speciem, quia
quidam ponebant ignem, quidam aquam et cetera. Similiter ponentium
plura, quidam haec, quidam illa principia materialia rebus
attribuebant.
9. Deinde cum
dicit Thales quidem. Hic incipit recitare opiniones singulorum, de
causa materiali. Et primo ponit opinionem ponentium unam causam
materialem. Secundo ponentium plures, ibi, Empedocles vero. Circa
primum tria facit. Quia primo ponit opinionem ponentium aquam esse
principium omnium. Secundo ponentium aerem, ibi, Anaximenes et
cetera. Tertio ponentium ignem, ibi, Hyppasus et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit opinionem Thaletis, qui dicebat aquam
esse rerum principium. Secundo ponit opinionis probationem, ibi,
forsan enim et cetera. Dicit ergo, quod Thales princeps talis
philosophiae, idest speculativae, dixit aquam esse primum rerum
principium. Dicitur autem Thales speculativae philosophiae princeps
fuisse, quia inter septem sapientes, qui post theologos poetae
fuerunt, ipse solus ad considerandum rerum causas se transtulit, aliis
sapientibus circa moralia occupatis. Nomina septem sapientum sunt
ista. Primus Thales Milesius tempore Romuli, et apud Hebraeos
tempore Achaz regis Israel. Secundus fuit Pittacus Mitylenaeus,
apud Hebraeos regnante Sedechia, et apud Romanos Tarquinio prisco.
Alii quinque fuerunt Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius,
Periander Corinthius, Cleobulus Lydius, Bias Priennensis, qui
fuerunt omnes tempore Babylonicae captivitatis. Quia igitur inter hos
solus Thales rerum naturas scrutatus est, suasque disputationes
literis mandans emicuit, ideo hic princeps huius scientiae dicitur.
10. Nec debet
inconveniens videri, si opiniones hic tangit eorum, qui solum de
scientia naturali tractaverunt; quia secundum antiquos qui nullam
substantiam cognoverunt nisi corpoream et mobilem, oportebat quod prima
philosophia esset scientia naturalis, ut in quarto dicetur. Ex hac
autem positione ulterius procedebat ad hoc, quod terra esset super
aquam fundata, sicut principiatum supra suum principium.
11. Deinde cum
dicit forsan enim hic ponit rationes quibus Thales potuit induci ad
praedictam positionem. Et primo ostendit quomodo ad hoc inducebatur
ratione. Secundo quomodo inducebatur primorum auctoritate, ibi, sunt
et aliqui antiquiores et cetera. Inducebatur autem duplici ratione.
Una quae sumitur ex consideratione causae ipsius rei. Alia quae
sumitur ex consideratione generationis rerum, ibi, et quia cunctorum
et cetera. Haec ergo media sunt ordinata. Nam ex primo sequitur
secundum. Quod enim est aliis principium essendi, est etiam primum
principium ex quo res generantur. Tertium sequitur ex secundo. Nam
unumquodque per corruptionem resolvitur in id ex quo generatum est.
Quartum autem sequitur ex secundo et tertio. Nam quod praecedit
generationem rerum, et remanet post corruptionem, oportet esse semper
manens.
12. Primo modo
utebatur tribus signis ad ostendendum aquam esse principium essendi
rebus: quorum primum est, quia nutrimentum viventium oportet esse
humidum. Ex eodem autem viventia nutriuntur et sunt; et sic humor
videtur esse principium essendi. Secundum signum est, quia esse
cuiuslibet rei corporeae, et maxime viventis, per proprium et
naturalem calorem conservatur: calor autem ex humore fieri videtur,
cum ipse humor sit quasi caloris materia: unde ex hoc videtur quod
humor sit rebus principium essendi. Tertium signum est, quia vita
animalis in humido consistit. Unde propter desiccationem naturalis
humidi, animal moritur, et per eius conservationem, animal
sustentatur. Vivere autem viventibus est esse. Unde ex hoc etiam
patet quod humor sit rebus principium essendi. Et haec etiam tria
signa seinvicem consequuntur. Ideo enim animal humido nutritur, quia
calor naturalis humido sustentatur; et ex his duobus sequitur, quod
vivere animalis sit semper per humidum. Id autem ex quo aliquid fit,
idest ex quo aliquid esse consequitur, est principium omnibus quae ex
illo esse habent. Et propter hoc accepit hanc opinionem quod humor
esset omnibus principium.
13. Similiter
etiam accepit signum ex rerum generatione, quia generationes
viventium, quae sunt nobilissima in entibus, fiunt ex seminibus.
Semina autem sive spermata omnium viventium habent humidam naturam.
Unde ex hoc etiam apparet, quod humor est generationis rerum
principium. Si autem omnibus praedictis coniungatur quod aqua est
humiditatis principium, sequitur quod aqua sit primum rerum
principium.
14. Deinde cum
dicit sunt autem hic ostendit quomodo Thales inducebatur ad praedictam
positionem per auctoritates antiquorum. Et dicit quod aliqui fuerunt
antiquiores Thalete et multum ante generationem hominum qui erant
tempore Aristotelis, qui fuerunt primo theologizantes, qui visi sunt
hanc opinionem de natura habuisse, scilicet quod aqua est principium
omnium.
15. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod apud Graecos primi famosi in scientia
fuerunt quidam poetae theologi, sic dicti, quia de divinis carmina
faciebant. Fuerunt autem tres, Orpheus, Museus et Linus, quorum
Orpheus famosior fuit. Fuerunt autem tempore, quo iudices erant in
populo Iudaeorum. Unde patet, quod diu fuerunt ante Thaletem, et
multo magis ante Aristotelem qui fuit tempore Alexandri. Isti autem
poetae quibusdam aenigmatibus fabularum aliquid de rerum natura
tractaverunt. Dixerunt enim quod Oceanus, ubi est maxima aquarum
aggregatio, et Thetis, quae dicitur dea aquarum, sunt parentes
generationis: ex hoc sub fabulari similitudine dantes intelligere aquam
esse generationis principium.
16. Hanc
sententiam alia fabulosa narratione velaverunt, dicentes, quod
sacramentum vel iuramentum deorum erat per aquam quamdam, quam poetae
dicunt Stygem, et dicunt eam esse paludem infernalem. Ex hoc autem
quod deos dicebant iurare per aquam, dederunt intelligere, quod aqua
erat nobilior ipsis deis, quia sacramentum vel iuramentum fit id quod
est honorabilius. Hos autem quod est prius, est honorabilius.
Perfectum enim praecedit imperfectum natura et tempore simpliciter,
licet in uno aliquo imperfectio perfectionem praecedat tempore. Unde
per hoc patet quod aquam existimabant priorem esse ipsis diis, quos
intelligebant esse corpora caelestia. Et quia isti antiquissimi aquam
dixerunt esse rerum principium, si aliqua opinio fuit prior ista de
naturalibus, non est nobis manifesta. Sic igitur patet quid Thales
de prima causa rerum dicitur existimasse.
17. Quidam
autem philosophus, qui vocatur Hyppon, non fuit dignatus aliquid
superaddere his propter suae scientiae vel intelligentiae
imperfectionem. Unde in libro de anima ponitur inter grossiores, ubi
dicitur quod posuit aquam esse animam et principium rerum, sumens
argumentum ex rerum seminibus, ut hic dictum est de Thalete. Unde
patet quod nihil addit supra Thaletis sententiam. Vel potest
intelligi quod quia imperfecte dixit, non reddidit se dignum, ut eius
sententia hic contineretur cum aliis.
18. Deinde cum
dicit Anaximenes autem hic ponuntur opiniones ponentium aerem esse
principium, qui fuerunt Diogenes et Anaximenes ponentes aerem priorem
aqua esse naturaliter, et principium omnium simplicium corporum,
scilicet quatuor elementorum, et per consequens omnium aliorum. Fuit
autem Anaximenes tertius a Thalete. Fuit autem discipulus
Anaximandri, qui fuit discipulus Thaletis. Diogenes vero discipulus
Anaximenis fuisse dicitur. Haec tamen differentia fuit inter
opinionem Diogenis et Anaximenis: quia Anaximenes aerem simpliciter
posuit principium rerum, Diogenes autem dixit quod aer rerum
principium esse non posset, nisi quia compos erat divinae rationis.
Ex quo provenit opinio quae tangitur primo de anima. Ratio autem
quare aerem ponebat rerum principium, potuit sumi ex respiratione, per
quam vita animalium reservatur; et quia ex immutatione aeris videntur
variari generationes et corruptiones rerum.
19. Deinde cum
dicit Hyppasus autem hic ponit quod duo philosophi Hyppasus et
Heraclitus posuerunt ignem esse primum principium ut materiam. Et
potuerunt moveri ex eius subtilitate, sicut infra dicetur.
20. Deinde cum
dicit Empedocles vero hic ponit opiniones ponentium plura principia
materialia. Et primo Empedoclis, qui posuit plura finita. Secundo
Anaxagorae, qui posuit plura infinita, ibi, Anaxagoras vero et
cetera. Ponit ergo primo, opinionem Empedoclis quantum ad hoc quod
tria praedicta elementa, scilicet aquam, aerem et ignem dicit esse
rerum principia, addens eis quartum, scilicet terram.
21. Secundo
quantum ad hoc, quod ista etiam elementa dixit semper manere et non
generari nec corrumpi, sicut illi qui posuerunt unam causam
materialem; sed per congregationem horum et divisionem secundum
multitudinem et paucitatem dixit ex eis alia generari et corrumpi,
inquantum ista quatuor per concretionem in unum et disgregationem ex uno
dividuntur.
22. Deinde cum
dicit Anaxagoras vero hic ponit opinionem Anaxagorae, qui fuit alter
discipulus Anaximenis, qui fuit condiscipulus Diogenis: patria
quidem Clazomenius, prior aetate quam Empedocles, sed factis sive
operibus posterior, vel quia posterius philosophari incoepit, vel quia
in numero principiorum minus bene dixit quam Empedocles. Dixit enim
principia materialia esse infinita, cum sit dignius finita principia et
pauciora accipere, quod fecit Empedocles, ut dicitur in primo
physicorum. Non enim solum dixit principia rerum esse ignem et aquam
et alia elementa, sicut Empedocles; sed omnia quae sunt consimilium
partium, ut caro, os, medulla et similia, quorum infinitas minimas
partes principia rerum posuit, ponens in unoquoque infinitas partes
singulorum inesse propter id quod in inferioribus unum ex alio generari
posse invenit, cum generationem rerum non diceret esse nisi per
separationem a mixto, ut planius explicavit primo physicorum.
23. Secundo
etiam Anaxagoras convenit cum Empedocle in hoc, scilicet quod
generatio et corruptio rerum non est nisi per concretionem et
discretionem partium praedictarum infinitarum, et quod aliter nec
generari nec corrumpi contingit aliquid. Sed huiusmodi rerum principia
infinita, ex quibus rerum substantiae efficiuntur, permanere dixit
sempiterna.
24. Concludit
ergo Aristoteles quod ex praedictis philosophorum opinionibus aliquis
cognoscet solam causam, quae continetur sub specie causae materialis.
|
|