|
1. Postquam
posuit opinionem de causa materiali, hic ponit opinionem de causa
efficiente: quae est unde principium motus. Et dividitur in duas.
Primo ponit opiniones eorum, qui simpliciter assignaverunt causam
motus et generationis. Secundo prosequitur opinionem illorum, qui
posuerunt causam efficientem, quae est etiam principium boni et mali in
rebus, ibi, post hos et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ponit rationem cogentem ad ponendum causam moventem. Secundo ostendit
qualiter ad positionem diversi diversimode se habuerunt, ibi, igitur
omnino qui talem et cetera. Dicit ergo: quidam philosophi sic
processerunt in causa materiali ponenda; sed et ipsa rei evidens natura
dedit eis viam ad veritatis cognitionem vel inventionem, et coegit eos
quaerere dubitationem quamdam quae inducit in causam efficientem, quae
talis est. Nulla res vel subiectum transmutat seipsum, sicut lignum
non transmutat seipsum ut ex eo lectus fiat: nec aes est sibi causa
transmutandi, ut ex eo fiat statua: sed oportet aliquid aliud esse
quod est eis mutationis causa, quod est artifex. Sed ponentes causam
materialem unam vel plures, dicebant ex ea sicut ex subiecto fieri
generationem et corruptionem rerum: ergo oportet quod sit aliqua alia
causa mutationis; et hoc est quaerere aliud genus principii et causae,
quod nominatur, unde principium motus et cetera.
2. Deinde cum
dicit igitur omnino hic ostendit quod ad praedictam rationem tripliciter
philosophi se habuerunt. Illi enim, qui istam viam a principio
tetigerunt, et dixerunt unam causam materialem, non multum se
gravabant in solutione huius quaestionis: erant enim contenti ratione
materiae, causam motus penitus negligentes.
3. Alii vero
dicentes omnia unum esse, quasi per praedictam rationem devicti, non
valentes pervenire ad assignandam causam motus, negaverunt totaliter
motum. Unde dixerunt, quod totum universum est unum ens immobile.
In quo differebant a primis naturalibus, qui dicebant unam causam esse
omnium rerum substantiam, quae tamen movetur per rarefactionem et
condensationem, ut sic ex uno plura quodammodo fierent: licet non
dicerent quod mutaretur secundum generationem et corruptionem
simpliciter: hoc enim quod nihil simpliciter generaretur vel
corrumperetur fuit antiqua opinio ab omnibus confessa, ut ex
supradictis patet. Sed istis posterioribus proprium fuit differentiae
quod totum est unum immobile, sicut omni motu carens. Hi fuerunt
Parmenides et Melissus, ut infra dicetur. Ergo patet quod illis,
qui dicunt totum unum immobile, non contigerit intelligere eos talem
causam scilicet causam motus, quia ex quo motum subtrahunt, frustra
quaerunt causam motus nisi tantum Parmenides: quia iste etsi poneret
unum secundum rationem, ponebat tamen plura secundum sensum, ut infra
dicetur. Unde inquantum plura ponebat, conveniebat ei ponere plures
causas, quarum una esset movens, et alia mota: quia sicut
pluralitatem secundum sensum ponebat, ei oportebat quod poneret motum
secundum sensum. Nam ex uno subiecto non potest intelligi pluralitas
constituta, nisi per aliquem modum motus.
4. Tertii
fuerunt qui plures facientes rerum substantias, consenserunt praedictae
rationi ponentes causam motus. Ponebant enim calidum vel frigidum
causas, vel ignem et terram: quorum igne utebantur ut habente
mobilem, idest motivam naturam; aqua vero et terra et aere contrario,
vel ut habentibus naturam passivam: et sic ignis erat ut causa
efficiens, alia vero ut causa materialis.
5. Deinde cum
dicit post hos hic ponit opiniones ponentium causam efficientem non
solum ut principium motus, sed etiam ut principium boni vel mali in
rebus. Et circa hoc duo facit. Primo narrat eorum opiniones.
Secundo ostendit in quo in ponendo causas defecerunt, ibi, isti
quidem. Circa primum duo facit. Primo ponit opinionis rationes, ex
quibus movebantur ad ponendum aliam causam a praedictis. Secundo
ostendit quomodo diversimode causam posuerunt, ibi, dicens et aliquis
et cetera. Dicit ergo primo, quod post praedictos philosophos qui
solum unam causam materialem posuerunt, vel plures corporales, quarum
una erat activa, alia ut passiva: et post alia prima principia ab eis
posita, iterum fuerunt ab ipsa veritate coacti, ut aiebamus, idest
sicut supra dictum est, ut quaererent principium, habitum idest
consequenter se habens ad praedicta, scilicet causam boni, quae quidem
est causa finalis, licet ab eis non poneretur nisi per accidens, ut
infra patebit. Ponebatur enim ab eis solum causa boni per modum causae
efficientis. Et ad hoc cogebantur, quia praemissa principia non
sufficiebant ad generandum naturam entium, in qua quidem inveniuntur
aliqua bene se habere. Quod demonstrat conservatio corporum in
propriis locis, extra quae corrumpuntur. Et ulterius utilitates,
quae proveniunt ex partibus animalium, quae hoc modo dispositae
inveniuntur secundum quod congruit ad bonum esse animalis.
6. Huiusmodi
autem bonae dispositionis vel habitudinis, quam quaedam res iam
habent, quaedam vero adipiscuntur per aliquam factionem, non
sufficienter ponitur causa vel ignis, vel terra, vel aliquod talium
corporum: quia ista corpora determinate agunt ad unum secundum
necessitatem propriarum formarum, sicut ignis calefacit et tendit
sursum, aqua vero infrigidat et tendit deorsum. Praedictae autem
utilitates, et bonae dispositiones rerum exigunt habere causam non
determinatam ad unum tantum, cum in diversis animalibus diversimode
inveniantur partes dispositae, et in unoquoque secundum congruentiam
ipsorum naturae.
7. Unde non est
conveniens, quod ignis vel terra vel aliquod huiusmodi sit causa
praedictae bonae habitudinis rerum: nec fuit conveniens, quod ipsi hoc
aestimaverint: nec iterum bene se habet dicere, quod sint automata
idest per se evenientia et casualia, et quod a fortuna tantum immutetur
eorum causalitas: licet aliqui eorum hoc dixerint, ut Empedocles et
quicumque posuerunt causam materialem tantum: sicut patet secundo
physicorum. Quod tamen patet etiam esse falsum, per hoc quod
huiusmodi bonae dispositiones inveniuntur vel semper, vel in maiori
parte. Ea autem quae sunt a casu vel a fortuna, non sunt sicut
semper, sed nec sicut frequenter, sed ut raro. Et propter hoc
necessarium fuit alterum invenire principium bonae dispositionis rerum,
praeter quatuor elementa. Alia litera habet, nec ipsi automato et
fortunae; et est idem sensus quod prius.
8. Deinde cum
dicit dicens et hic ponit in speciali opiniones de praedicto principio.
Et primo ponit opiniones ponentium unam causam. Secundo ponentium
duas, ibi, quoniam vero contraria bonis et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponit opiniones ponentium causam primam efficientem
intellectum. Secundo ponentium amorem, ibi, suspicatus est autem et
cetera. Dicit ergo quod post praedictam rationem apparuit aliquis
dicens intellectum esse in tota natura, sicut est in animalibus, et
ipsum esse causam mundi et ordinis totius, idest universi, in quo
ordine consistit bonum totius, et uniuscuiusque. Et hic purificavit
priores philosophos, ad puram veritatem eos reducens qui inconvenientia
dixerunt, huiusmodi causam non tangentes. Hanc autem sententiam
manifeste tangit Anaxagoras, licet causam huiusmodi sententiam
proferendi dederit ei primo quidam alius philosophus, scilicet
Hermotimus Clazomenius. Unde patet quod illi qui sunt opinati sic,
simul posuerunt idem rebus esse principium, quod bene haberent se, et
quod esset unde principium motus est.
9. Deinde cum
dicit suspicatus est ponit opinionem ponentium amorem esse principium
primum; quem tamen non ita expresse vel plane, posuerunt. Et ideo
dicit, quod suspicio fuit apud aliquos, quod Hesiodus quaesivisset
huiusmodi principium bonae habitudinis rerum, vel quicumque alius
posuit amorem vel desiderium in rebus. Cum enim Parmenides universi
generationem monstrare tentaret, dixit, quod amor deorum providit
omnibus, ut mundus constitueretur. Nec est contra sensum eius, qui
posuit unum ens immobile, quod hic dicit; quia hic ponebat plura
secundum sensum, licet unum secundum rationem, ut supra dictum est,
et infra dicetur. Deos autem corpora caelestia appellabat, vel forte
aliquas substantias separatas.
10. Sed
Hesiodus dixit quod primo omnium fuit chaos, et deinde facta est terra
latior, ut esset receptaculum aliorum: posuerunt enim receptaculum et
locum principium esse, ut dicitur quarto physicorum. Et posuit rerum
principium amorem, qui condocet omnia immortalia. Et hoc ideo, quia
communicatio bonitatis ex amore provenire videtur. Nam beneficium est
signum et effectus amoris. Unde, cum ex rebus immortalibus huiusmodi
corruptibilia esse habeant, et omnem bonam dispositionem, oportet hoc
amori immortalium attribuere. Immortalia autem posuit vel ipsa corpora
caelestia, vel ipsa principia materialia. Sic autem posuit chaos et
amorem, quasi necessarium sit in rerum existentiis esse non solum
materiam motuum, sed et ipsam causam agentem, quae res moveat et
congreget; quod videtur ad amorem pertinere. Nam et in nobis amor ad
actiones movet, et quia est omnium affectionum principium. Nam et
timor et tristitia et spes, non nisi ex amore procedunt. Quod autem
amor congreget, ex hoc patet; quia ipse amor est unio quaedam amantis
et amati, dum amans amatum quasi se reputat. Iste autem Hesiodus
ante philosophorum tempora fuit in numero poetarum.
11. Quis autem
horum sit prior, idest potior in scientia, utrum ille qui dixit amorem
esse primum principium, vel qui dixit intellectum, posterius poterit
iudicari, scilicet ubi agetur de Deo. Et hoc iudicium distributionem
vocat: quia per hoc unicuique suus gradus attribuitur dignitatis.
Alia translatio planius habet: hos quidem igitur quomodo congruat
transire, et quis de hoc sit prior, posterius poterit iudicari.
|
|