|
1. Hic ponit
opinionem ponentium contrarietatem in huiusmodi, et rationem eos
moventem, quae talis erat. In rerum natura videbantur aliqua esse
contraria bonis, quia in natura non solum invenitur ordinatum et
bonum, sed aliquando inordinatum et turpe: non potest autem dici quod
mala non habeant causam, sed accidant a casu: quia mala sunt plura
melioribus, et prava sunt plura bonis simpliciter: quae autem sunt a
casu sine causa determinata non sunt ut in pluribus, sed ut in
paucioribus. Unde, cum contrariorum sint contrariae causae, oportet
non solum causam rerum ponere amorem, ex quo proveniunt ordinationes et
bona: sed et odium, ex quo proveniunt inordinationes et turpia vel
mala: ut sic singula mala et bona proprias causas habeant.
2. Et quod ista
fuerit ratio movens Empedoclem patet, si quis assequatur sententiam
eius, et accipiat sententiam, quam dicere voluit, et non ad verba,
quae imperfecte et quasi balbutiendo dixit. Dixit enim quod amoris est
congregare, odii disgregare: sed quia ex congregatione est rerum
generatio, ex qua rebus est esse et bonum: per segregationem vero est
corruptio, quae est via ad non esse et malum, iam patet quod voluit
amorem esse causam aggregatorum, idest bonorum, et odium esse causam
malorum. Et ita si quis dicat, quod Empedocles fuit primus, qui
dixit bonum et malum esse principia, forsitan bene dixit.
3. Si tamen
secundum Empedoclem fuit hoc quod bonum est causa omnium bonorum, et
malum omnium malorum. Quod enim aliquorum malorum posuit causam
malam, scilicet corruptionis, et aliquorum bonorum bonum, scilicet
generationis, manifestum est: sed quia non sequebatur quod omnia bona
essent per amicitiam, nec omnia mala per odium, cum distinctio partium
mundi adinvicem esset per odium, et confusio per amicitiam, ideo non
usquequaque posuit bonum causam bonorum, et malum causam malorum.
4. Deinde cum
dicit isti quidem hic ostendit, quod in ponendo praedictas causas
deficiebant. Et primo loquitur generaliter de eis. Secundo
specialiter, ibi, Anaxagoras autem et cetera. Dicit ergo primo,
quod praedicti philosophi, scilicet Anaxagoras et Empedocles, usque
ad hoc pervenerunt, quod posuerunt duas causas illarum quatuor, quae
sunt determinatae in physicis, scilicet materiam et causam motus; sed
obscure et non manifeste tradiderunt, quia non exprimebant quod illa,
quae causas esse ponebant, ad ista causarum genera reducerentur. Sed
in hoc quod de causis posuerunt duas, convenienter assimilabantur
bellatoribus non eruditis, qui ab adversariis circumducti faciunt
aliquando bonos ictus, sed non per artem, sed a casu. Quod ex hoc
patet, quia etsi aliquando accidit eis, non tamen semper aut
frequenter. Similiter etiam praedicti philosophi non sunt usi dicere
quod dicunt, nec usi sunt scientibus, idest sicut scientes. Unde
alia translatio habet, sed nec illi scientiam, nec hi assimilati sunt
scientibus dicere quod dicunt. Quod ex hoc patet, quia cum praedictas
causas posuissent, fere non sunt eis usi, quia in paucis utebantur.
Unde videtur quod non ex arte, sed quadam inducti necessitate eas
casualiter induxerunt.
5. Deinde cum
dicit Anaxagoras autem hic ostendit in quo specialiter eorum uterque
defecerit. Et primo de Anaxagora. Secundo de Empedocle, ibi, et
Empedocles. Dicit ergo primo, quod Anaxagoras utitur intellectu ad
mundi generationem; in quo videtur artificialiter loqui, non dubitans
de causis generationis mundi, ex necessitate attrahit, idest producit
ipsum intellectum, non valens reducere mundi generationem in aliquam
aliam causam distinguentem res, nisi in aliquod in se distinctum et
immixtum, cuiusmodi est intellectus. Sed in omnibus aliis assignat
causas magis ex omnibus aliis, quam ex intellectu, sicut in
specialibus rerum naturis.
6. Deinde cum
dicit et Empedocles hic ostendit in quo deficiat Empedocles. Et
circa hoc duo facit. Primo ostendit in quo deficit. Secundo quid
proprium prae aliis dixit, ibi, Empedocles igitur. Dicit ergo
primo, quod Empedocles in determinando de particularibus rerum
naturis, plus utitur causis a se positis, scilicet quatuor elementis,
et odio et amore, quam Anaxagoras, quia singulorum generationem et
corruptionem in praedictas causas reducit, non autem Anaxagoras in
intellectum. Sed in duobus deficit. Primo, quia non sufficienter
huiusmodi causas tradit. Utitur enim eis quasi dignitatibus per se
notis, quae non sunt per se nota, ut dicitur primo physicorum: dum
scilicet supponebat quasi per se notum, quod lis determinato tempore
dominabatur in elementis, et alio tempore determinato amor.
7. Secundo,
quia in his quae quaerit, non invenitur illud quod est ab eo
confessum, idest suppositum quasi principium, scilicet quod amor
congreget et odium disgreget; quia in multis locis oportet quod e
contrario amor secernat, idest dividat, et odium concernat, idest
congreget; quia quando ipsum universum in partes suas per odium,
distrahitur, idest deiicitur, quod est in generatione mundi, tunc
omnes partes ignis in unum conveniunt, et similiter singulae partes
aliorum elementorum, concernunt, idest adinvicem coniunguntur. Sic
igitur odium, non solum partes ignis dividit a partibus aeris, sed
etiam partes ignis coniungit adinvicem. E contrario autem, cum
elementa in unum conveniunt per amorem, quod accidit in destructione
universi, tunc necesse est ut partes ignis adinvicem separentur, et
similiter singulorum partes adinvicem secernantur. Non enim posset
ignis commisceri aeri nisi partes ignis adinvicem separarentur, et
similiter partes aeris nisi invicem se elementa praedicta penetrarent,
ut sic amor sicut coniungit extranea, ita dividat similia, secundum
quod sequitur ex eius positione.
8. Deinde cum
dicit Empedocles quidem hic ostendit quomodo Empedocles prae aliis
philosophis proprium posuit. Et dicit quod duo prae aliis posuit.
Unum est quod causam unde motus divisit in duas contrarias partes.
Aliud est quod causam materialem dixit esse quatuor elementa: non quod
utatur quatuor elementis ut quatuor, sed ut duobus, quia ignem
comparat aliis tribus dicens, quod ignis habet naturam activam, et
alia passivam. Et hoc potest aliquis sumere ex elementis rerum ab ipso
traditis, vel elementis principiis suae doctrinae quae posuit. Alia
litera habet ex versibus, quia dicitur metrice suam philosophiam
scripsisse. Et huic concordat alia translatio quae dicit, ex
rationibus. Hic igitur, ut dictum est et sic tot primus posuit
principia, quia quatuor, et ea quae dicta sunt.
|
|