|
1. Hic incipit
ponere positiones eorum, qui posuerunt de principiis positiones
extraneas non manifestas. Et primo illorum qui posuerunt plura
principia rerum. Secundo illorum, qui posuerunt tantum unum ens,
ibi, sunt autem aliqui et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ponit opinionem Leucippi et Democriti, qui posuerunt principia rerum
corporea. Secundo ponit opinionem Pythagoricorum, qui posuerunt
principia rerum incorporea, ibi, in his autem et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit opinionem Democriti et Leucippi de
causa materiali rerum. Secundo de causa diversitatis, quomodo
scilicet ex materia plures res diversificantur, in quo etiam apparet
causa generationis et corruptionis rerum: in quo etiam cum antiquis
philosophis conveniebant, ibi, et quemadmodum in unum et cetera.
Dicit ergo, quod duo philosophi, qui amici dicuntur, quia in omnibus
se sequebantur, scilicet Democritus et Leucippus, posuerunt rerum
principia plenum et inane, sive vacuum; quorum plenum est ens, et
vacuum sive inane non ens.
2. Ad huius
autem opinionis evidentiam recolendum est hoc quod philosophus dicit in
primo de generatione, ubi diffusius eam tradit. Cum enim quidam
philosophi posuissent omnia esse unum ens continuum, immobile: quia
nec motus sine vacuo esse potest, ut videtur, nec etiam rerum
distinctio, ut dicebant, cum continuitatis privationem, ex qua
oportet intelligere corporum diversitatem, nisi per vacuum non possent
comprehendere, vacuum autem nullo modo esse ponerent, supervenit
Democritus, qui eorum rationi consentiens, diversitatem autem et
motum a rebus auferre non valens, vacuum esse posuit, et omnia corpora
ex quibusdam indivisibilibus corporibus esse composita: propter hoc,
quia non videbatur sibi quod ratio posset assignari quare ens universum
magis in una parte esset divisum quam in alia; ne poneret totum esse
continuum, praeelegit ponere ubique totum et totaliter esse divisum;
quod esse non posset si remaneret aliquod divisibile indivisum.
Huiusmodi autem indivisibilia corpora invicem coniungi non possunt,
nec esse ut ponebat, nisi vacuo mediante: quia nisi vacuum inter duo
eorum interveniret, oporteret ex eis duobus unum esse continuum quod
ratione praedicta non ponebat. Sic igitur uniuscuiusque corporis
magnitudinem constitutam dicebat ex illis indivisibilibus corporibus
implentibus indivisibilia spatia, et ex quibusdam spatii vacuis ipsis
indivisibilibus corporibus interiacentibus, quae quidem poros esse
dicebat.
3. Ex quo patet
quod cum vacuum sit non ens, et plenum sit ens, non magis ponebat rei
constitutionem ens quam non ens: quia nec corpora magis quam vacuum,
nec vacuum magis quam corpora; sed ex duobus simul dicebat, ut dictum
est corpus constitui. Unde praedicta duo ponebat rerum causas sicut
materiam.
4. Deinde cum
dicit et quemadmodum hic ostendit in quo conveniebant praedicti
philosophi cum antiquis philosophis, qui ponebant unam tantum
materiam. Ostendit autem quod conveniebant cum eis in duobus. Primo
quidem, quia sicut sunt ponentes unam materiam, et ex illa materia una
generabant aliam secundum diversas materiae passiones, quae sunt rarum
et densum, quae accipiebant ut principia omnium aliarum passionum; ita
et isti, scilicet Democritus et Leucippus, dicebant, quod causae
differentes erant aliorum, scilicet corporum constitutorum ex
indivisibilibus, videlicet quod per aliquas differentias illorum
indivisibilium corporum et pororum diversa entia constituebantur.
5. Eas autem
differentias dicebant esse, unam secundum figuram, quae attenditur ex
hoc quod aliquid est angulatum, circulare et rectum: aliam secundum
ordinem quae est secundum prius et posterius: aliam secundum
positionem, quae est secundum ante et retro, dextrum et sinistrum,
sursum et deorsum. Et sic dicebant quod unum ens differt ab alio vel
rhysmo idest figura, vel diathyge idest ordine, vel trope idest
positione.
6. Et hoc probat
per exemplum in literis Graecis, in quibus una litera differt ab alia
figura: sicut et in nostris differt una ab altera: a enim differt ab
n, figura; an vero et na, differunt secundum ordinem, nam una ante
aliam ordinatur. Una etiam differt ab altera positione, ut z ab n,
sicut et apud nos videmus quod semivocales post liquidas poni non
possunt ante quas ponuntur mutae in eadem syllaba. Sicut ergo propter
triplicem diversitatem in literis ex eisdem literis diversimode se
habentibus fit tragoedia et comoedia, ita ex eisdem corporibus
indivisibilibus diversimode habentibus fiunt diversae species rerum.
7. Aliud vero in
quo conveniebant isti philosophi cum antiquis est, quod sicut antiqui
neglexerunt ponere causam ex qua motus inest rebus, ita et isti, licet
illa indivisibilia corpora dicerent esse per se mobilia. Sic ergo
patet quod per praedictos philosophos nihil dictum est nisi de duabus
causis, scilicet de causa materiali ab omnibus, et de causa movente a
quibusdam.
8. Deinde cum
dicit in his autem hic ponit opiniones Pythagoricorum ponentium numeros
esse substantias rerum. Et circa hoc duo facit. Primo ponit
opiniones de rerum substantia. Secundo de rerum principiis, ibi, sed
cuius gratia advenimus. Circa primum ponit duo, ex quibus
inducebantur ad ponendum numeros esse rerum substantias. Secundum
ponit ibi, amplius autem harmoniarum et cetera. Dicit ergo quod
Pythagorici philosophi fuerunt, in his, idest, contemporanei
aliquibus dictorum philosophorum, et ante hos, quia fuerunt quidam
quibusdam priores. Sciendum est autem duo fuisse philosophorum
genera. Nam quidam vocabantur Ionici, qui morabantur in illa terra,
quae nunc Graecia dicitur: et isti sumpserunt principium a Thalete,
ut supra dictum est. Alii philosophi fuerunt Italici, in illa parte
Italiae quae quondam magna Graecia dicebatur, quae nunc Apulia et
Calabria dicitur: quorum philosophorum princeps fuit Pythagoras
natione Samius, sic dictus a quadam Calabriae civitate. Et haec duo
philosophorum genera simul concurrerunt. Et propter hoc dicit quod
fuerunt, in his et ante hos.
9. Isti autem
Italici philosophi, qui et Pythagorici dicuntur, primi produxerunt
quaedam mathematica, ut ea rerum sensibilium substantias et principia
esse dicerent. Dicit ergo, primi, quia Platonici eos sunt secuti.
Ex hoc autem moti sunt ut mathematica introducerent, quia erant
nutriti in eorum studio. Et ideo principia mathematicorum credebant
esse principia omnium entium. Consuetum est enim apud homines, quod
per ea quae noverunt, de rebus iudicare velint. Et quia inter
mathematica numeri sunt priores, ideo conati sunt speculari
similitudines rerum naturalium, et quantum ad esse et quantum ad
fieri, magis in numeris quam in sensibilibus elementis, quae sunt
terra et aqua et huiusmodi. Sicut enim praedicti philosophi passiones
rerum sensibilium adaptant passionibus rerum naturalium, per quamdam
similitudinem ad proprietates ignis et aquae et huiusmodi corporum: ita
mathematici adaptabant proprietates rerum naturalium ad numerorum
passiones, quando dicebant quod aliqua passio numerorum est causa
iustitiae, et aliqua causa animae et intellectus, et aliqua causa
temporis, et sic de aliis. Et sic passiones numerorum intelliguntur
esse rationes et principia quaedam omnium apparentium in rebus
sensibilibus, et quantum ad res voluntarias, quod designatur per
iustitiam, et quantum ad formas substantiales rerum naturalium, quod
designatur per intellectum et animam: et quantum ad accidentia, quod
designatur per tempus.
10. Deinde cum
dicit amplius autem hic ponit secundum motivum. Considerabant enim
passiones harmoniarum, consonantiarum musicalium et earum rationes,
scilicet proportiones, ex natura numerorum. Unde cum soni consonantes
sint quaedam sensibilia, eadem ratione sunt conati et cetera alia
sensibilia secundum rationem et secundum totam naturam assimilare
numeris, ita quod numeri sunt primi in tota natura.
11. Et propter
hoc etiam aestimaverunt quod principia numerorum essent principia omnium
entium existentium, et totum caelum nihil aliud esse dicebant nisi
quamdam naturam et harmoniam numerorum, idest proportionem quamdam
numeralem, similem proportioni, quae consideratur in harmoniis. Unde
quaecumque habebant confessa, idest manifesta, quae poterant adaptare
numeris et harmoniis adaptabant, et quantum ad caeli passiones, sicut
sunt motus et eclypses et huiusmodi et quantum ad partes, sicut sunt
diversi orbes: et quantum ad totum caeli ornatum, sicut sunt diversae
stellae et diversae figurae in constellationibus.
12. Et si
aliquid deficiebat in rebus manifestis quod non videretur numeris
adaptari, advocabant, idest ipsi de novo ponebant continuatum esse eis
omne negotium, idest ad hoc quod totum negotium eorum quod erat
adaptare sensibilia ad numeros, continuaretur, dum omnia sensibilia
numeris adaptarent, sicut patet in uno exemplo. In numeris enim
denarius videtur esse perfectus, eo quod est primus limes, et
comprehendit in se omnium numerorum naturam: quia omnes alii numeri non
sunt nisi quaedam repetitio denarii. Propter quod Plato usque ad
decem faciebat numerum, ut dicitur quarto physicorum. Unde et
Pythagoras, sphaeras, quae moventur in caelo, dixit decem, quamvis
novem solum harum sint apparentes: quia deprehenduntur septem motibus
planetarum, octava ex motu stellarum fixarum, nona vero ex motu
diurno, qui est motus primus. Sed et Pythagoras addit decimam quae
esset antictona idest in contrarium mota in inferioribus sphaeris, et
per consequens in contrarium sonans. Dicebat enim ex motu caelestium
corporum fieri quamdam harmoniam: unde sicut harmonia fit ex
proportione sonorum contrariorum, scilicet gravis et acuti, ita
ponebat quod in caelo erat unus motus in oppositam partem aliis
motibus, ut fieret harmonia. Et secundum hanc positionem motus
diurnus pertinebat ad decimam sphaeram, quae est ab oriente in
occidentem, aliis sphaeris revolutis e contrario ab occidente in
orientem. Nona vero secundum eum esse poterat, quae primo revolvebat
omnes sphaeras inferiores in contrarium primi motus. De his autem quae
ad opinionem istam Pythagorae pertinent, determinatum est diffusius et
certius in ultimis libris huius scientiae.
|
|