|
1. Hic ponit
opinionem Pythagoricorum de principiis. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quid circa rerum principia aestimabant. Secundo ad
quod genus causae principia ab eis posita reducuntur, ibi, ab his
igitur ambobus et cetera. Ponit autem circa primum tres opiniones.
Secunda incipit ibi, eorumdem autem alii et cetera. Tertia ibi,
quemadmodum videtur. Dicit ergo primo, quod huius gratia venit ad
opiniones Pythagoricorum recitandas, ut ostenderet per eorum
opiniones, quae sunt rerum principia, et quomodo rerum principia ab
eis posita incidunt in causas suprapositas. Videntur enim Pythagorici
ponere numerum esse principium entium sicut numerum, et passiones
numeri esse sicut passiones entium, et sicut habitus; ut per passiones
intelligamus accidentia cito transeuntia, per habitus accidentia
permanentia. Sicut ponebant quod passio alicuius numeri secundum quam
dicitur aliquis numerus par, erat iustitia propter aequalitatem
divisionis, quia talis numerus aequaliter per media dividitur usque ad
unitatem, sicut octonarius in duos quaternarios, quaternarius vero in
duos binarios, et binarius in duas unitates. Et simili modo alia
accidentia rerum assimilabant accidentibus numerorum.
2. Principia
vero numerorum dicebant esse par et impar, quae sunt primae numerorum
differentiae. Paremque numerum dicebant esse principium infinitatis,
imparem vero principium finitatis, sicut exponitur in tertio
physicorum: quia infinitum in rebus praecipue videtur sequi divisionem
continui. Par autem est numerus aptus divisioni. Impar enim sub se
numerum parem concludit addita unitate, quae indivisionem causat.
Probat etiam hoc, quia numeri impares per ordinem sibi additi semper
retinent figuram quadrati, pares autem figuram variant. Ternarius
enim unitati quae est principium numerorum additus facit quaternarium,
qui primus est quadratus. Nam bis duo quatuor sunt. Rursus
quaternario quinarius additus, qui est impar, secundum novenarium
constituit, qui est etiam quadratus: et sic de aliis. Si vero
binarius qui est primus par, unitati addatur, triangularem numerum
constituit, scilicet ternarium. Cui si addatur quaternarius, qui est
secundus par, constituit heptangulum numerum, qui est septenarius.
Et sic deinceps numeri pares sibiinvicem additi, figuram non eamdem
servant. Et hac ratione infinitum attribuebant pari, finitum vero
impari. Et quia finitum est ex parte formae, cui competit vis
activa, ideo pares numeros dicebant esse feminas, impares vero
masculos.
3. Ex his vero
duobus, scilicet pari et impari, finito et infinito, non solum
numerum constituebant, sed etiam ipsum unum, idest unitatem. Unitas
enim et par est virtute et impar. Omnes enim differentiae numeri
unitati conveniunt in virtute, quia quaecumque differentiae numeri in
unitate resolvuntur. Unde in ordine imparium primum invenitur unitas.
Et similiter in ordine parium et quadratorum et perfectorum numerorum,
et sic de aliis numeri differentiis: quia unitas licet non sit actu
aliquis numerus, est tamen omnis numerus virtute. Et sicut unum
dicebat componi ex pari et impari, ita numerum ex unitatibus: caelum
vero et omnia sensibilia ex numeris. Et hic erat ordo principiorum
quem ponebant.
4. Deinde cum
dicit eorumdem autem hic ponit aliam opinionem Pythagoricorum de
principiis; dicens, quod de numero eorumdem Pythagoricorum fuerunt
aliqui, qui non posuerunt unam tantum contrarietatem in principiis,
sicut praedicti; sed posuerunt decem principia secundum
coelementationem dicta, idest accipiendo unumquodque illorum cum suo
coelemento, idest cum suo contrario. Et huius positionis ratio fuit,
quia non solum accipiebant prima principia, sed etiam proxima principia
singulis rerum generibus attributa. Ponebant ergo primo finitum et
infinitum, sicut et illi qui praedicti sunt; et consequenter par et
impar, quibus finitum et infinitum attribuitur. Et quia par et impar
sunt prima rerum principia, et primo ex eis causantur numeri, ponebant
tertio differentiam numerorum, scilicet unum et plura, quae duo ex
pari et impari causabantur. Et quia ex numero constituebantur
magnitudines, secundum quod in numeris positionem accipiebant (nam
secundum eos punctus nihil aliud erat quam unitas positionem habens, et
linea dualitas positionem habens), ideo consequenter ponebant
principia positionum dextrum et sinistrum. Dextrum enim invenitur
perfectum, sinistrum autem imperfectum. Et ideo dextrum erat ex parte
imparis, sinistrum ex parte paris. Quia vero naturalia super
magnitudines mathematicas addunt virtutem activam et passivam, ideo
ulterius ponebant principia masculum et feminam. Masculum enim ad
virtutem activam pertinet, femineum ad passivam: quorum masculum
pertinet ad imparem, femineum vero ad parem numerum, ut dictum est.
5. Ex virtute
autem activa et passiva sequitur in rebus motus et quies: quorum motus
quia deformitatem habet et alteritatem, in ordine infiniti et paris
ponitur, quies vero in ordine finiti et imparis. Differentiae autem
motuum primae sunt circulare et rectum. Et ideo consequenter rectum ad
parem numerum pertinet; unde et lineam rectam dualitatem esse
dicebant. Curvum vero sive circulare ratione uniformitatis pertinet ad
imparem, qui indivisionem ex forma unitatis retinet.
6. Nec solum
ponebant principia rerum quantum ad actiones naturales et motus, sed
etiam quantum ad actiones animales. Et quantum quidem ad cognitionem
ponebant lucem et tenebras: quantum vero ad appetitum, bonum et
malum. Nam lux est cognitionis principium, tenebra vero ignorantiae
ascribitur. Bonum etiam est in quod appetitus tendit, malum vero a
quo recedit.
7. Diversitas
autem perfectionis et imperfectionis non solum in naturalibus et
voluntariis virtutibus et motibus invenitur, sed etiam in magnitudine
et figuris. Quae quidem figurae intelliguntur ut supervenientes
substantiis magnitudinum, sicut virtutes motus et actiones substantiis
rerum naturalium. Et ideo quantum ad hoc ponebant principium
quadrangulare, idest quadratum, et altera parte longius. Dicitur
autem quadratum figura constans ex quatuor lateribus aequalibus, cuius
quatuor anguli sunt recti; et provenit talis figura ex ductu alicuius
lineae in seipsam. Unde cum ex ipsa unitate causetur, ad numerum
imparem pertinet. Figura vero altera parte longior dicitur, cuius
omnes anguli sunt recti, et latera vicissim sibi opposita sunt
aequalia, non tamen omnia latera sunt aequalia omnibus. Unde patet
quod sicut quadratum consurgit ex ductu unius lineae in seipsam, ita
figura altera parte longior, ex ductu duarum linearum in unam. Et sic
pertinet ad numerum parem, qui primus est dualitas.
8. Deinde cum
dicit quemadmodum hic ponit tertiam opinionem Pythagoricorum, dicens,
quod Alcmaeon Crotoniates, sic dictus a civitate unde oriundus fuit,
videtur suscipere quantum ad aliquid idem quod praedicti Pythagorici
dixerunt, scilicet quod plura contraria sint principia. Aut enim
accepit a Pythagoricis, aut illi ab isto. Et quod utrumque esse
potuerit, patet per hoc quod fuit contemporaneus Pythagoricorum: ita
tamen quod incoepit philosophari Pythagora sene existente. Sed
qualitercumque fuerit, multum similiter enunciavit Pythagoricis.
Dixit enim multa quae sunt humanorum idest multa rerum sensibilium esse
in quadam dualitate constituta, intelligens per dualitatem opposita
contrarie. Sed tamen in hoc differt a praedictis, quia Pythagorici
dicebant determinatas contrarietates esse rerum principia. Sed ille
proiecit quasi inordinate ponens quascumque contrarietates, quae a
fortuna ad mentem suam deveniebant, esse rerum principia: sicut album
nigrum, dulce amarum, et sic de aliis.
9. Deinde cum
dicit ab his igitur hic colligit ex praedictis quid Pythagorici de
principiis senserunt, et quomodo principia ab eis posita ad aliquod
genus causae reducantur. Dicit ergo quod ex ambobus praedictis,
scilicet Alcmaeone et Pythagoricis una communis opinio accipi potest,
scilicet quod principia entium sunt contraria; quod non est ab aliis
dictum. Quod intelligendum est circa causam materialem. Nam circa
causam efficientem posuit Empedocles contrarietatem. Antiqui vero
naturales, contraria posuerunt principia, ut rarum et densum;
contrarietatem tamen ex parte formae assignantes. Empedocles vero etsi
principia materialia posuerit quatuor elementa, non tamen posuit ea
principia prima materialia ratione contrarietatis, sed propter eorum
naturas et substantiam: isti vero contrarietatem ex parte materiae
posuerunt.
10. Quae etiam
sint ista contraria quae isti posuerunt, patet ex dictis. Sed quomodo
praedicta principia contraria ab eis posita possunt conduci idest reduci
ad praedictas species causarum, non est manifeste articulatum, idest
distincte expressum ab eis. Tamen videtur quod huiusmodi principia
ordinentur secundum speciem causae materialis. Dicunt enim quod
substantia rerum constituitur et plasmatur ab istis principiis, sicut
ex his quae insunt: quod est ratio causae materialis. Materia enim
est ex qua fit aliquid cum insit. Quod quidem dicitur ad differentiam
privationis, ex qua etiam dicitur aliquid fieri, non tamen inest,
sicut dicitur musicum fieri ex non musico.
|
|