|
1. Hic ponit
opiniones philosophorum de toto universo, sicut de uno ente; et circa
hoc duo facit. Primo ponit eorum opiniones in communi. Secundo
ostendit quomodo consideratio huius opinionis ad praesentem tractatum
pertineat, et quomodo non, ibi, igitur ad praesentem et cetera.
Dicit ergo quod aliqui alii philosophi a praedictis fuerunt, qui
enuntiaverunt, de omni, idest de universo quasi de una natura, idest
quasi totum universum esset unum ens vel una natura. Quod tamen non
eodem modo omnes posuerunt, sicut infra patebit. Ipso tamen modo,
quo diversificati sunt, nec bene dixerunt, nec naturaliter. Nullus
enim eorum naturaliter locutus est, quia motum rebus subtrahunt.
Nullus etiam bene locutus est, quia positionem impossibilem
posuerunt, et per rationes sophisticas: sicut patet primo physicorum.
2. Deinde cum
dicit igitur ad hic ostendit quomodo consideratio huius positionis ad
praesentem tractatum pertinet, et quomodo non. Et primo ostendit quod
non pertinet, si consideretur eorum positio. Secundo ostendit quod
pertinet, si consideretur positionis ratio, vel positionis modus,
ibi, sed quidem secundum causam et cetera. Dicit ergo, quod quia
isti philosophi posuerunt tantum unum ens, et unum non potest suiipsius
esse causa, patet, quod ipsi non potuerunt invenire causas. Nam
positio, idest pluralitas, causarum diversitatem in rebus exigit.
Unde, quantum ad praesentem perscrutationem quae est de causis, non
congruit ut sermo de eis habeatur. Secus autem est de antiquis
naturalibus, qui tantum ens posuerunt esse unum, de quibus debet hic
sermo haberi. Illi enim ex illo uno generant multa, sicut ex
materia, et sic ponunt causam et causatum. Sed isti de quibus nunc
agitur, alio modo dicunt. Non enim dicunt quod sint omnia unum
secundum materiam, ita quod ex uno omnia generentur; sed dicunt quod
simpliciter sunt unum.
3. Et ratio
huius diversitatis est, quod antiqui naturales apponebant motum illis,
qui ponebant unum principium et unum ens, dicentes ipsum esse mobile.
Et ideo per aliquem modum motus, sicut per rarefactionem et
condensationem poterant ex illo uno diversa generari. Et per hunc
modum dicebant generari totum universum secundum diversitatem, quae in
partibus eius invenitur. Et tamen quia non ponebant variationem
secundum substantiam, nisi secundum accidentia, ut supra dictum est,
ideo relinquebatur quod totum universum esset unum secundum
substantiam, diversificatum tamen secundum accidentia. Sed isti
dicebant illud quod ponebant esse unum penitus immobile. Et ideo ex
illo uno non poterat aliqua diversitas rerum causari. Et propter hoc
nec secundum substantiam nec secundum accidentia pluralitatem in rebus
ponere poterant.
4. Deinde cum
dicit sed quidem hic ostendit quomodo eorum opinio pertineat ad
praesentem perscrutationem. Et primo generaliter de omnibus. Secundo
specialiter de Parmenide, ibi, igitur hi. Dicit ergo primo, quod
licet diversitatem rebus auferrent, et per consequens causalitatem,
tamen eorum opinio est propria praesenti inquisitioni, secundum tantum
quantum dicetur: quantum scilicet ad modum ponendi, et quantum ad
rationem positionis.
5. Parmenides
enim qui fuit unus ex eis, videtur tangere unitatem secundum rationem,
idest ex parte formae. Argumentatur enim sic. Quicquid est praeter
ens, est non ens: et quicquid est non ens, est nihil: ergo quicquid
est praeter ens est nihil. Sed ens est unum. Ergo quicquid est
praeter unum, est nihil. In quo patet quod considerabat ipsam
rationem essendi quae videtur esse una, quia non potest intelligi quod
ad rationem entis aliquid superveniat per quod diversificetur: quia
illud quod supervenit enti, oportet esse extraneum ab ente. Quod
autem est huiusmodi, est nihil. Unde non videtur quod possit
diversificare ens. Sicut etiam videmus quod differentiae advenientes
generi diversificant ipsum, quae tamen sunt praeter substantiam eius.
Non enim participant differentiae genus, ut dicitur quarto topicorum.
Aliter genus esset de substantia differentiae, et in definitionibus
esset nugatio, si posito genere, adderetur differentia, si de eius
substantia esset genus, sicut esset nugatio si species adderetur. In
nullo etiam differentia a specie differret. Ea vero quae sunt praeter
substantiam entis, oportet esse non ens, et ita non possunt
diversificare ens.
6. Sed in hoc
decipiebantur, quia utebantur ente quasi una ratione et una natura
sicut est natura alicuius generis; hoc enim est impossibile. Ens enim
non est genus, sed multipliciter dicitur de diversis. Et ideo in
primo physicorum dicitur quod haec est falsa, ens est unum: non enim
habet unam naturam sicut unum genus vel una species.
7. Sed Melissus
considerabat ens ex parte materiae. Argumentabatur enim unitatem
entis, ex eo quod ens non generatur ex aliquo priori, quod proprie
pertinet ad materiam quae est ingenita. Arguebat enim sic: quod est
generatum, habet principium; ens non est generatum, ergo non habet
principium. Quod autem caret principio, et fine caret; ergo est
infinitum. Et si est infinitum, est immobile: quia infinitum non
habet extra se quo moveatur. Quod autem ens non generetur, probat
sic. Quia si generatur, aut generatur ex ente, aut ex non ente;
atqui nec ex non ente, quia non ens est nihil, et ex nihilo nihil
fit. Nec ex ente; quia sic aliquid esset antequam fieret; ergo nullo
modo generatur. In qua quidem ratione patet quod tetigit ens ex parte
materiae; quia non generari ex aliquo prius existente materiae est.
Et quia finitum pertinet ad formam, infinitum vero ad materiam,
Melissus qui considerabat ens ex parte materiae, dixit esse unum ens
infinitum. Parmenides vero, qui considerabat ens ex parte formae,
dixit ens esse finitum. Sic igitur inquantum consideratur ens ratione
materiae et formae, tractare de his pertinet ad praesentem
considerationem, quia materia et forma in numero causarum ponuntur.
8. Xenophanes
vero qui fuit primus inter dicentes omnia esse unum, unde etiam
Parmenides fuit eius discipulus, non explanavit qua ratione diceret
omnia esse unum, nec sumendo rationem aliquam ex parte materiae, nec
ex parte formae. Et sic de neutra natura scilicet neque de materia
neque de forma visus est tangere hos id est pertingere et adaequare eos
irrationalitate dicendi; sed respiciens ad totum caelum dixit esse
ipsum unum Deum. Antiqui enim dicebant ipsum mundum esse Deum.
Unde videns omnes partes mundi in hoc esse similes, quia corporeae
sunt, iudicavit de eis quasi omnia essent unum. Et sicut praedicti
posuerunt unitatem entium per considerationem eorum quae pertinent ad
formam vel ad materiam, ita iste respiciens ad ipsum compositum.
9. Deinde cum
dicit igitur ii his specialiter intendit dicere quomodo opinio
Parmenidis ad perscrutationem praesentem pertineat; concludens ex
praedictis, quod quia diversitatem ab entibus auferebant, et per
consequens causalitatem, quantum ad praesentem quaestionem pertinet,
omnes praetermittendi sunt. Sed duo eorum, scilicet Xenophanes et
Melissus, sunt penitus praetermittendi, quia aliquantulum fuerunt,
agrestiores, idest minus subtiliter procedentes. Sed Parmenides
visus est dicere suam opinionem, magis videns, idest quasi plus
intelligens. Utitur enim tali ratione. Quicquid est praeter ens,
est non ens: quicquid est non ens, dignatur esse nihil idest dignum
reputat esse nihil. Unde ex necessitate putat sequi quod ens sit
unum, et quicquid est aliud ab ente, sit nihil. De qua quidem
ratione manifestius dictum est primo physicorum.
10. Licet autem
Parmenides ista ratione cogatur ad ponendum omnia esse unum; tamen
quia sensui apparebat multitudinem esse in rebus, coactus sequi ea quae
apparent, voluit in sua positione utrique satisfacere, et apparentiae
sensus et rationi. Unde dixit quod omnia sunt unum secundum rationem,
sed sunt plura secundum sensum. Et inquantum ponebat pluralitatem
secundum sensum, potuit in rebus ponere causam et causatum. Unde
posuit duas causas, scilicet calidum et frigidum: quorum unum
attribuebat igni, aliud terrae. Et unum videbatur pertinere ad causam
efficientem, scilicet calidum et ignis; aliud ad causam materialem,
scilicet frigidum et terra. Et ne eius positio suae rationi videretur
esse opposita, qua concludebat quod quicquid est praeter unum, est
nihil: dicebat quod unum praedictorum, scilicet calidum, erat ens:
alterum vero quod est praeter illud unum ens, scilicet frigidum,
dicebat esse non ens secundum rationem et rei veritatem, sed esse ens
solum secundum apparentiam sensus.
11. In hoc
autem aliquo modo ad veritatem appropinquat. Nam principium materiale
non est ens in actu cui attribuebat terram; similiter etiam alterum
contrariorum est ut privatio, ut dicitur primo physicorum. Privatio
autem ad rationem non entis pertinet. Unde et frigidum quodammodo est
privatio calidi, et sic est non ens.
12. Deinde cum
dicit igitur ex hic recolligit ea, quae dicta sunt de opinionibus
antiquorum; et circa hoc duo facit. Primo recolligit ea quae dicta
sunt de opinionibus antiquorum naturalium. Secundo quae dicta sunt de
opinionibus Pythagoricorum qui mathematicam introduxerunt, ibi,
Pythagorici et cetera. Concludit ergo primo ex dictis, quod ex his
praedictis, qui idem considerabant, scilicet esse causam materialem
rerum substantiam, et qui iam incipiebant per rationem sapere causas
rerum inquirendo ipsas, accepimus eas quae dictae sunt. A primis
namque philosophis acceptum est quod principium omnium rerum est
corporeum. Quod patet per hoc, quod aqua et huiusmodi quae principia
rerum ponebant, quaedam corpora sunt. In hoc autem differebant, quod
quidam ponebant illud principium corporeum esse unum tantum, sicut
Thales, Diogenes, et similes. Quidam vero ponebant esse plura,
sicut Anaxagoras, Democritus et Empedocles. Utrique tamen, tam
isti qui ponebant unum, quam illi qui ponebant plura esse, huiusmodi
corporea principia ponebat in specie causae materialis. Quidam vero
eorum non solum causam materialem posuerunt, sed cum ea addiderunt
causam unde principium motus: quidam eam unam ponentes, sicut
Anaxagoras intellectum, et Parmenides amorem: quidam vero duas,
sicut Empedocles amorem et odium.
13. Unde patet
quod praedicti philosophi qui fuerunt usque ad Italicos, scilicet
Pythagoram, et absque illis idest separatam opinionem habentes de
rebus non communicando opinionibus Pythagoricorum, obscurius dixerunt
de principiis, quia non assignabant ad quod genus causae huiusmodi
principia reducerentur: et tamen utebantur duabus causis, scilicet
principio motus et materia; et alteram istarum, scilicet ipsam unde
principium motus, quidam fecerunt unam, ut dictum est, quidam duas.
14. Deinde cum
dicit Pythagorici vero hic recolligit quae dicta sunt a Pythagoricis,
et quantum ad id quod erat commune cum praedictis, et quantum ad id
quod erat eis proprium. Commune tamen fuit aliquibus praedictorum et
Pythagoricorum, quod ponerent duo principia aliqualiter eodem modo cum
praedictis. Sicut enim Empedocles ponebat duo principia contraria,
quorum unum erat principium bonorum, et aliud principium malorum, ita
et Pythagorici: ut patet ex coordinatione principiorum contrariorum
supposita a Pythagoricis.
15. In hoc
tamen non eodem modo, quia Empedocles illa principia contraria ponebat
in specie causae materialis, ut supra dictum est. Pythagorici autem
addiderunt quod erat eis proprium supra opinionem aliorum; primo quidem
quia dicebant quod hoc quod dico unum finitum et infinitum non erant
accidentia aliquibus aliis naturis, sicut igni aut terrae, aut alicui
huiusmodi. Sed hoc quod dico unum finitum et infinitum, erant
substantiae eorumdem, de quibus praedicabantur. Et ex hoc
concludebant quod numerus, qui ex unitatibus constituitur, sit
substantia rerum omnium. Alii vero naturales, licet ponerent unum et
finitum, seu infinitum, tamen attribuebant ista alicui alteri
naturae, sicut accidentia attribuuntur subiecto, ut igni, vel aquae,
vel alicui huiusmodi.
16. Secundo
addiderunt super alios philosophos, quia inceperunt dicere et definire
de ipso quid est, scilicet substantia et rerum quidditate. Sed tamen
valde simpliciter de hoc tractaverunt, superficialiter definientes.
Non enim attendebant in assignandis definitionibus nisi unum tantum.
Dicebant enim quod si aliquis terminus dictus inesset alicui primo,
quod erat substantia illius rei; sicut si aliquis aestimet quod
proportio dupla sit substantia dualitatis: quia talis proportio primo
in numero binario invenitur. Et quia ens primo inveniebatur in uno
quam in multis, nam multa ex uno constituuntur, ideo dicebant quod ens
est ipsa substantia unius. Sed haec eorum determinatio non erat
conveniens: quia licet dualitas sit dupla, non tamen idem est esse
dualitatis et dupli, ita quod sint idem secundum rationem, sicut
definitio et definitum. Si autem etiam esset verum quod illi
dicebant, sequeretur quod multa essent unum. Contingit enim aliqua
multa primo inesse alicui uni, sicut dualitati primo inest paritas et
proportio dupla. Et sic sequitur quod par et duplum sint idem:
similiter quod cuicumque inest duplum sit idem dualitati, ex quo duplum
est dualitatis substantia. Quod quidem etiam et Pythagoricis
contingebat. Nam multa et diversa assignabant quasi unum essent,
sicut proprietates numerales dicebant idem esse cum proprietatibus
naturalium rerum.
17. Sic igitur
concludit quod tot est accipere a prioribus philosophis, qui posuerunt
tantum unum principium materiale, et ab aliis posterioribus qui
posuerunt plura principia.
|
|