|
1. Superius in
quarto huius philosophus ostendit quod ista scientia habet pro subiecto
ens, et unum, quod cum ente convertitur. Et ideo, postquam
determinavit de ente per accidens, et de ente quod significat veritatem
propositionis, in sexto; et de ente per se secundum quod dividitur per
decem praedicamenta, in septimo et in octavo; et secundum quod
dividitur per potentiam et actum, in nono: nunc in hoc decimo intendit
determinare de uno, et de his quae consequuntur ad unum: et dividitur
in duas partes. In prima determinat de uno secundum se. In secunda
per comparationem ad multa, ibi, opponuntur autem unum et multa.
Prima dividitur in duas. In prima ostendit quot modis unum dicitur.
In secunda determinat quamdam proprietatem eius, ibi, maxime vero in
eo quod est metrum esse. Prima in tres. In prima determinat quot
modis dicitur unum. In secunda reducit omnes illos ad rationem unam,
ibi, dicitur quidem igitur unum. In tertia ostendit quot modis unum
praedicatur de his de quibus dicitur, ibi, oportet enim intelligere.
Circa primum tria facit. Primo ponit duos modos unius. Secundo
ostendit rationem unitatis in his duobus modis, ibi, tale vero.
Tertio ponit alios duos modos unius, ibi, haec autem.
2. Circa
primum primo ponit primum modum dicendi unum; dicens, quod in quinto
libro ostensum est, quoties dicantur nomina quae pertinent ad
considerationem huius scientiae. Dictum est enim quod unum dicitur
multis modis. Sed cum multipliciter dicatur unum, principales modi
sunt quatuor: ita tamen quod dicamus modos unius, secundum quos unum
dicitur primo et per se, et non per accidens. Nam unum per accidens
habet alios suos modos.
3. Et inter
modos unius dicti per se, unus modus est secundum quod continuum
dicitur unum. Quod quidem accipi potest dupliciter: aut
universaliter, scilicet quocumque modo sit aliquid continuum dicatur
unum: aut unum continuitate solum quod secundum naturam est continuum,
quod maxime continuum est, et non est continuum per violentiam, aut
per artem, neque per alium modum contactus, sicut patet in castraturis
lignorum, neque per aliquam continuitatem, sicut in his quae
continuantur vel ligantur clavo vel quocumque vinculo.
4. Continuum
autem secundum naturam dicitur dupliciter: scilicet, quod est totum
uniforme, ut linea recta, aut etiam circularis: et quod non est totum
uniforme, sicut duae lineae constituentes angulum in quo continuantur.
Maxime autem horum est unum et per prius unum, quod dicitur linea
recta vel circularis, quam lineae angulum constituentes. Nam linea
recta oportet quod habeat unum motum. Non enim potest esse quod una
pars eius moveatur et alia quiescat, nec una sic moveatur, alia vero
aliter; sed tota simul et uno motu movetur. Et similiter etiam in
circulari est.
5. Sed in
duobus continuis constituentibus angulum, hoc non convenit. Possumus
enim imaginari quod una linea quiescat, et altera moveatur ei
appropinquans, et minorem angulum constituat; aut ab ea elongata, et
constituens angulum maiorem. Vel etiam quod utraque moveatur in
diversas partes. Et ideo dicit quod illud continuum est magis unum,
cuius motus est indivisibilior, et magis simplex.
6. Secundo cum
dicit amplius tale ponit secundum modum: in quo quidem consideratur non
solum quod id quod dicitur unum, sit tale, idest continuum; sed et
quod plus habeat, scilicet quod sit quoddam totum habens aliquam formam
aut speciem; sicut animal est unum, et superficies triangularis est
una. Hoc igitur unum supra unitatem continuitatis addit unitatem quae
est ex forma, secundum quam aliquid est totum, et speciem habens.
7. Et quia
aliquid est totum per naturam, aliquid vero per artem, addidit, quod
maxime est unum, siquidem est unum per naturam, et non per
violentiam. Sicut per violentiam ad aliquod totum constituendum
coniunguntur quaecumque uniuntur aut visco aut aliqua tali
coniunctione. Sed id quod est coniunctum per naturam est magis unum,
quia scilicet est sibiipsi causa quod sit continuum, quia per suam
naturam est tale.
8. Deinde cum
dicit tale vero ostendit rationem unitatis in istis duobus modis;
dicens, quod aliquid est tale et continuum et unum, eo quod motus eius
est et unus et indivisibilis, loco et tempore. Loco quidem, quia
versus quamcumque partem loci movetur una pars continui et alia.
Tempore vero, quia quando movetur una, et alia.
9. Unde si
aliquod continuum et totum per naturam dicitur unum quia motus eius est
unus, manifestum est quod si aliquod continuum et totum habet in se
principium primi motus, hoc erit primum unum in magnitudine. Sicut
inter motus, primus motus est localis; et inter motus locales, primus
est circularis, ut probatur in octavo physicorum. Et inter corpora,
quae moventur motu circulari, aliquod est quod habet principium talis
motus, scilicet corpus quod revolvitur et revolvit alia corpora motu
diurno. Unde manifestum est, quod haec est prima magnitudo una, quia
habet primum principium motus primi. Sic igitur apparent duo modi
unitatis: aut sicut continuum dicitur unum, aut sicut totum dicitur
unum.
10. Deinde
cum dicit haec autem ponit alios modos unius; dicens, quod quaedam
alia dicuntur unum non propter motum unum, sed propter rationem unam.
Huiusmodi autem sunt quorum intelligentia est una, quae una
apprehensione apprehenduntur ab anima. Et dicuntur una apprehensione
apprehendi talia, quorum est una apprehensio indivisibilis.
11. Quod
quidem contingit dupliciter. Aut quia apprehensio indivisibilis est
eius quod est unum specie, aut eius quod est unum numero. Numero
quidem indivisibile est ipsum singulare, quod non potest praedicari de
multis. Specie autem unum, est indivisibile, quod est unum secundum
scientiam et notitiam. Non enim in diversis singularibus est aliqua
natura una numero, quae possit dici species. Sed intellectus
apprehendit ut unum id in quo omnia inferiora conveniunt. Et sic in
apprehensione intellectus, species fit indivisibilis, quae realiter
est diversa in diversis individuis.
12. Et quia
substantia prior est ratione omnibus aliis generibus, cum unum dicatur
his modis propter rationem unam, sequitur quod primum unum secundum hos
modos, sit unum substantia; quod scilicet est substantiis causa
unius; sicut secundum primos duos modos, primum unum erat magnitudo
circulariter mota.
13. Deinde
cum dicit dicitur quidem reducit modos unius supra positos ad unam
rationem, colligendo quae supra dixerat. Dicit ergo quod unum dicitur
quatuor modis. Primo quidem continuum secundum naturam. Secundo
totum. Tertio singulare. Quarto, universale ut species. Et omnia
haec dicuntur unum per rationem unam, scilicet per hoc quod est esse
indivisibile. Nam proprie unum est ens indivisibile. Sed in primis
duobus dicitur unum, quia est motus indivisibilis; in aliis autem
duobus, quia est intelligentia, aut ratio indivisibilis; ut sub hoc
etiam comprehendatur apprehensio rei particularis.
14. Deinde
cum dicit oportet enim ostendit quo modo unum praedicetur de his quae
dicuntur unum; dicens, quod oportet intelligere quod non similiter
sumendum est unum, cum aliqua res dicitur una, et cum dicitur quod
quid est unum, quod est ratio unitatis. Sicut etiam non hoc modo
dicitur lignum esse album, quia lignum sit hoc ipsum quod est album;
sed quia album accidit ei.
15. Hoc autem
quod dixerat sic manifestat. Quia unum dicitur multis modis, ut
dictum est, quaelibet res dicitur esse una ex eo, quod inest ei
aliquis istorum modorum; puta vel continuum, vel totum, vel species,
vel singulare. Sed hoc ipsum quod est unum, quandoque quidem
accipitur secundum quod inest alicui dictorum modorum, puta ut dicam
quod unum secundum quod est continuum, unum est. Et similiter de
aliis. Quandoque autem hoc ipsum quod est unum, attribuitur ei quod
est magis propinquum naturae unius, sicut indivisibili, quod tamen
secundum se potestate continet praedictos modos: quia indivisibile
secundum motum, est continuum et totum. Indivisibile autem secundum
rationem, est singulare et universale.
16. Et ad hoc
subdit exemplum de elemento et causa, quae quidem accipiuntur secundum
determinationes ad res, prout dicimus rem talem esse elementum vel
causam, assignando definitionem nominis, prout dicimus causam hoc
ipsum quod est esse causam. Quo modo dicimus quod ignis est
elementum, aut etiam infinitum secundum se, idest hoc ipsum quod est
infinitum, quod Pythagorici ponebant separatum, et elementum omnium,
vel aliquid aliud tale, propter quod potest dici elementum esse. Sed
quodammodo ignis non est elementum neque infinitum. Non enim ignis est
hoc ipsum quod est elementum, quia non est eadem ratio ignis et
elementi; sed quantum in re est et in natura, ignis est elementum.
Sed nomen elementi cum de igne praedicatur, significat aliquid
accidisse igni, scilicet quod ignis sit ex quo aliquid est, ut ex
primo interius existente, quod est ratio elementi. Dicit autem
inexistente, ad removendum privationes.
17. Sicut
autem dictum est de elemento, sic est in causa, et uno et omnibus
talibus; quia res de quibus dicuntur non sunt hoc ipsum quod
significant nomina: sicut homo albus, non est hoc ipsum quod
significat hoc nomen album. Album enim significat qualitatem.
Propter quod et hoc unum esse est indivisibile esse. Quod quidem
competit enti, quod est inseparabile loco et specie, vel quocumque
alio modo.
|
|