|
1. Quia
philosophus superius ostendit contrarietatem esse differentiam quamdam,
differentia autem vel est secundum genus, vel secundum speciem;
intendit hic Aristoteles ostendere quomodo contraria se habeant ad
hoc, ut differant genere et specie. Et dividitur in partes duas. In
prima ostendit quod differentia secundum speciem pertinet ad
contrarietatem. In secunda ostendit quomodo de quibusdam contrariis
aliter est, ibi, dubitabit autem aliquis quare femina et cetera.
Circa primum tria facit. Primo ostendit quod differentia quae facit
differre specie, est secundum se ipsius generis, quasi ipsam naturam
generis in diversas species dividens. Secundo ostendit quod hoc
convenit contrarietati, ibi, contrarietas igitur haec et cetera.
Tertio concludit quoddam corollarium ex dictis, ibi, quare palam,
quia ad id quod vocatur genus et cetera. Dicit ergo primo, quod in
omni diversitate secundum speciem oportet duo accipere: scilicet ut hoc
sit diversum ab aliquo, et ut sit aliquid diversificatum per haec duo.
Et hoc quod est diversificatum per haec duo, oportet inesse ambobus.
Sicut animal est quod est diversificatum in diversas species, scilicet
in hominem et equum: et oportet quod ambo, scilicet homo et equus,
sint animalia. Unde patet quod necesse est ea quae sunt diversa specie
adinvicem, in eodem genere esse.
2. Id enim
vocatur genus, quod est unum et idem ambobus, non secundum accidens de
utroque praedicatum, neque secundum accidens diversificatum in
utroque. Unde oportet, quod habeat differentiam non secundum
accidens: sive genus ponatur ens quasi materia, sive qualitercumque
aliter.
3. Hoc autem
ideo dicit, quia aliter diversificatur materia per formas et aliter
genus per differentias. Forma enim non est hoc ipsum quod est
materia, sed facit compositionem cum ea. Unde materia non est ipsum
compositum, sed aliquid eius. Differentia vero additur generi non
quasi pars parti, sed quasi totum toti. Unde genus est hoc ipsum quod
est species, et non solum aliquid eius. Si autem esset pars, non
praedicaretur de ea.
4. Sed
tamen, quia totum potest denominari ab una sola parte sua, puta si
homo denominetur habens caput, vel habens manus, contingit ipsum
compositum ex materia et forma denominari. Et quidem nomen, quo
aliquid totum denominatur ab eo quod est materiale in ipso, est nomen
generis. Nomen autem, quo denominatur a principio formali, est nomen
differentiae. Sicut homo nominatur animal a natura sensibili,
rationale vero a natura intellectiva. Sicut igitur habens manum
competit toti, licet manus sit pars, ita genus et differentia
conveniunt toti, licet sumantur a partibus.
5. Si ergo
consideretur in genere et differentia id a quo utrumque sumitur, hoc
modo genus se habet ad differentias, sicut materia ad formas. Si
autem consideretur secundum quod nominant totum, sic aliter se habent.
Hoc tamen commune est utrobique, quod sicut ipsa essentia materiae
dividitur per formas, ita ipsa natura generis diversificatur per
differentias. Sed hoc utrobique distat, quia materia est in utroque
divisorum, non tamen est utrumque eorum; genus autem utrumque eorum
est: quia materia nominat partem, genus autem totum.
6. Et ideo
exponens quod dixerat, genus esse quo ambo specie differentia dicuntur
unum et idem, subiungit quod non solum oportet genus esse commune
duobus differentibus secundum speciem, sicut quod utrumque sit animal,
sicut aliquid indivisum est commune diversis, ut eadem domus aut
possessio; sed oportet hoc ipsum quod est animal esse alterum
utrumque; ita quod hoc animal sit equus et hoc animal sit homo.
7. Et hoc
dicit contra Platonicos, qui ponebant communia separata, quasi
ipsamet natura communis non diversificaretur, si natura speciei esset
aliquid aliud praeter naturam generis. Unde contra hoc concludit ex
dictis, quod hoc ipsum quod est commune, diversificatur secundum
speciem. Unde oportet quod commune, ut animal, ipsum secundum se sit
hoc tale secundum unam differentiam, et illud tale secundum aliam
differentiam, sicut quod hoc sit equus, et illud homo. Et ita
sequitur, quod si animal sit secundum se hoc tale et hoc tale, quod
differentia faciens differre specie, sit quaedam diversitas generis.
Et exponit diversitatem generis, quae ipsam naturam generis
diversificat.
8. Per hoc
autem quod hic philosophus dicit, non solum excluditur opinio Platonis
ponentis commune unum et idem per se existere: sed etiam excluditur
opinio eorum qui dicunt, quod illud quod pertinet ad naturam generis,
non differt specie in speciebus diversis; sicut quod anima sensibilis
non differt specie in homine et equo.
9. Deinde
cum dicit contrarietas igitur ostendit quod differentia diversificans
secundum se genus modo praedicto, est contrarietas; dicens: cum
differentia secundum speciem sit secundum se diversificans genus,
manifestum est quod haec differentia est contrarietas. Et hoc primo
manifestat ex inductione. Videmus enim quod omnia genera dividuntur
per opposita. Quod quidem necesse est. Nam ea quae non sunt
opposita, possunt simul existere in eodem. Quae autem huiusmodi
sunt, non possunt esse diversa, cum non ex necessitate sint in
diversis. Unde oportet quod solum oppositis aliquid commune
dividatur.
10. Non
autem divisio generis in diversas species potest fieri per alia
opposita. Nam contradictorie opposita non sunt in eodem genere, cum
negatio nihil ponat. Et simile est de privative oppositis, cum
privatio non sit nisi negatio in subiecto aliquo. Relativa etiam, ut
supra habitum est, non sunt eiusdem generis, nisi quae secundum se
adinvicem referuntur, quae quodammodo sunt contraria, ut supra dictum
est. Et sic relinquitur quod sola contraria faciunt differre specie,
ea quae sunt unius generis.
11. Deinde
cum dicit et quod manifestat idem per rationem; dicens, quod contraria
sunt in eodem genere, sicut ostensum est. Dictum est enim quod
contrarietas est differentia perfecta. Et iterum dictum est quod
differentia secundum speciem est aliquid alicuius, idest ab aliquo.
Et quod praeter hoc, idem genus oportet esse in ambobus differentibus
specie. Et ex his duobus sequitur, quod omnia contraria sint in eadem
coelementatione categoriae, idest in eadem ordinatione
praedicamentali. Ut hoc tamen intelligatur de contrariis, quaecumque
sunt differentia specie, et non genere. Quod quidem dicit
praeservando se a corruptibili et incorruptibili, de quibus post
dicetur quod sunt diversa genere.
12. Et non
solum contraria sunt in uno genere, sed sunt etiam diversa abinvicem.
Quod patet: quia ea quae perfecte differunt, sicut contraria, non
sunt invicem simul. Unde, cum ad differentiam secundum speciem
requiratur identitas generis, et diversificatio generis per diversas
species, et cum utrumque in contrarietate reperiatur, sequitur quod
differentia secundum speciem sit contrarietas. Quod manifestum est;
quia hoc est aliqua esse diversa secundum speciem existentia in eodem
genere, habere contrarietatem differentiarum, cum sint individua,
idest non ulterius divisa in species, sicut sunt species
specialissimae. Quae quidem dicuntur individua, inquantum ulterius
non dividuntur formaliter. Particularia vero dicuntur individua,
inquantum nec materialiter nec formaliter ulterius dividuntur. Et
sicut diversa specie sunt quae contrarietatem habent, ita eadem specie
sunt, quae non habent contrarietatem, cum sint individua secundum
formalem differentiam. Contrarietates enim fiunt in divisione, non
solum in supremis generibus, sed etiam in mediis, prius quam veniatur
ad individua, idest ad ultimas species. Sic igitur manifestum est,
quod licet non in omni genere sit contrarietas specierum, in omni tamen
genere est contrarietas differentiarum.
13. Deinde
cum dicit quare palam concludit quoddam corollarium ex dictis; scilicet
quod nihil eorum quae conveniunt in genere, sicut sunt species
generis, dicitur idem specie, nec diversum specie ad genus; quia id
ad quod aliquid dicitur specie idem, habet unam et eamdem
differentiam; illud autem ad quod aliquid dicitur diversum specie,
habet oppositam differentiam. Si igitur aliqua specierum diceretur
idem specie vel diversum ad genus, sequeretur quod genus haberet in sui
ratione aliquam differentiam. Sed hoc falsum est.
14. Quod
sic patet. Materia enim ostenditur negatione, idest natura materiae
intelligitur per negationem omnium formarum. Genus autem est
quodammodo materia, sicut expositum est. Et loquimur nunc de genere
quod invenitur in naturis rerum, non de genere quod in hominibus
dicitur, sicut genus Romanorum vel Heraclidarum. Unde patet quod
etiam genus in sua ratione non habet differentiam aliquam.
15. Et sic
patet, quod nulla species a suo genere differt specie, nec est cum eo
idem specie: et similiter non differunt aliqua specie ab illis quae non
sunt in eodem genere, proprie loquendo, sed differunt genere ab eis.
Specie vero differunt ab his quae sunt in eodem genere: quia
contrarietas est differentia qua aliqua differunt specie, ut ostensum
est: non quia ipsa contrarietas differentiarum differat specie, licet
contraria differant specie; sed contrarietas est solum in his quae sunt
eiusdem generis. Unde relinquitur quod differre specie non sit proprie
in his quae sunt alterius generis.
|
|