|
1. Quia
philosophus iam ostendit quod differentia secundum speciem est
contrarietas, hic ostendit in quibus contrarietas non sit differentia
secundum speciem; et dividitur in partes duas. In prima ostendit quod
sunt contraria, quae non faciunt differre secundum speciem, sed sunt
in eadem specie. In secunda ostendit quae sunt contraria quae faciunt
genere differre, non solum specie, ibi, quoniam vero contraria
diversa et cetera. Circa primum duo facit. Primo movet
dubitationem. Secundo solvit, ibi, aut quia hoc quidem dicit et
cetera. Dicit ergo primo, quod dubitatio est quare femina non differt
specie a viro, cum femininum et masculinum sint contraria, et
differentia secundum speciem causetur ex contrarietate, ut supra
ostensum est.
2. Et iterum
cum ostensum sit, quod ipsa natura generis diversificetur in diversas
species per differentias, quae sunt per se differentiae generis, quare
animal masculinum et animal femininum non sunt diversa secundum
speciem, cum masculinum et femininum sint per se differentiae
animalis, et non se habeant per accidens ad animal, sicut albedo et
nigredo, sed masculinum et femininum praedicentur de animali inquantum
est animal, sicut par et impar de numero, in quorum definitione
ponitur numerus, sicut in definitione masculini et feminini animal.
3. Ex
duplici ergo ratione quaestio dubitabilis redditur: tum quia
contrarietas facit differre specie: tum quia differentiae dividentes
genus in diversas species sunt per se differentiae generis: quorum
utrumque supra ostensum est.
4. Et quia
hanc dubitationem in specialibus terminis moverat, reducit eam ad
generaliorem formam; et dicit quod haec dubitatio fere est eadem,
sicut si quaeratur, quare quaedam contrarietas facit differre specie,
et quaedam non: sicut ambulativum et volativum, sive gressibile et
volatile, faciunt differre specie animalia, sed albedo et nigredo
non.
5. Deinde
cum dicit aut quia solvit propositam quaestionem. Et circa hoc duo
facit. Primo solvit eam in generali, ad quod quaestionem reduxerat.
Secundo adaptat generalem solutionem ad speciales terminos, in quibus
primo moverat quaestionem, ibi, masculus vero et femina. Dicit
ergo, quod ideo contingit quod quaedam contrarietas facit differre
specie et quaedam non, quia quaedam contraria sunt propriae passiones
generis, et quaedam sunt minus propriae. Quia enim genus a materia
sumitur, materia autem per se habet ordinem ad formam; illae propriae
sunt differentiae generis, quae sumuntur a diversis formis
perficientibus materiam. Sed quia forma speciei iterum multiplicatur
in diversa secundum materiam signatam, quae est subiecta individualibus
proprietatibus, contrarietas accidentium individualium minus proprie se
habet ad genus, quam contrarietas differentiarum formalium. Et ideo
subiungit, quod quia in composito est materia et forma, haec quidem
est ratio, idest forma quae constituit speciem, haec autem est materia
quae est individuationis principium: quaecumque contrarietates sunt in
ratione, idest ex parte formae, faciunt differre secundum speciem.
Illae vero quae sunt ex parte materiae, quae sunt propriae individui,
quod est acceptum cum materia, non faciunt differre secundum speciem.
6. Et
propter hoc albedo et nigredo non faciunt homines differre secundum
speciem. Non enim homo albus et homo niger differunt specie, etiam si
utrique imponatur aliquod nomen; ut si homo albus dicatur a et homo
niger b. Hoc autem addit, quia homo albus non videtur esse aliquid
unum. Sed si imponeretur nomen, videtur esse aliquid unum. Et
similiter est de homine nigro. Et ideo dicit, quod homo albus et homo
niger non differunt specie, quia homo, scilicet particularis, cui
conveniunt album et nigrum, est quasi materia. Non enim dicitur quod
homo sit albus, nisi quia hic homo est albus. Et sic, cum homo
particularis conceptus sit cum materia, et materia non facit
differentiam secundum speciem, sequitur quod hic homo et ille homo non
differant specie: quia plures homines non propter hoc sunt plures
species hominis, quia sunt plures; quia non sunt plures nisi propter
diversitatem materiae, quia scilicet sunt diversae carnes et ossa ex
quibus est hic et ille. Sed simul totum, idest individuum congregatum
ex materia et forma, est diversum: sed non est diversum specie, quia
non est contrarietas ex parte formae. Sed hoc, scilicet homo, est
ultimum individuum secundum speciem, quia non dividitur ulterius
divisione formali. Vel hoc, scilicet particulare, est ultimum
individuum, quia non dividitur ulterius, nec materiali nec formali
differentia. Sed quamvis in diversis individuis non sit contrarietas
ex parte formae, est tamen diversitas individuorum particularium; quia
particulare aliquod, ut Callias, non solum est forma, sed est forma
cum materia individuata. Et ita, sicut diversitas formae facit
differentiam specierum, ita diversitas materiae individualis facit
differentiam individuorum. Album autem non praedicatur de homine nisi
ratione individui. Non enim dicitur homo albus, nisi quia aliquis
homo dicitur albus, ut Callias. Et sic patet, quod homo per
accidens dicitur albus; quia non inquantum homo, sed inquantum hic
homo, albus dicitur. Hic autem homo dicitur propter materiam. Unde
patet quod album et nigrum non pertinent ad differentiam formalem
hominis, sed solum ad materialem. Et propter hoc non differunt specie
homo albus et niger, sicut nec circulus aereus et ligneus differunt
specie. Et in his etiam quae differunt specie, non est differentia
speciei propter materiam, sed propter formam; sicut triangulus aereus
et circulus ligneus non differunt specie propter materiam, sed propter
diversitatem formae.
7. Unde si
quaeratur, utrum materia faciat diversa specie aliquo modo, videtur
quod faciat; quia hic equus ab hoc homine est diversus specie, et
tamen manifestum est quod ratio utriusque est cum materia individuali.
Et sic videtur quod materia aliqualiter faciat differre specie. Sed
tamen manifestum est, quod hoc non contingit propter diversitatem
materiae, sed quia contrarietas est ex parte formae, quia homo albus
et equus niger differunt specie. Sed hoc non est propter album et
nigrum, quia si ambo essent albi, adhuc specie differrent. Sic
igitur apparet quod contrarietas quae est ex parte ipsius formae, facit
differre specie; non autem illa quae est ex parte materiae.
8. Deinde
cum dicit masculus vero solutionem generalem positam adaptat ad terminos
speciales, in quibus primo quaestionem moverat, scilicet ad masculum
et feminam; dicens, quod masculus et femina sunt proprie passiones
animalis, quia animal ponitur in definitione utriusque. Sed non
conveniunt animali secundum substantiam et formam, sed ex parte
materiae et corporis. Quod patet ex hoc, quod idem sperma potest
fieri masculus et femina, secundum quod diversimode patitur aliquam
passionem; quia cum fuerit calor operans fortis, fiet masculus; cum
autem erit debilis, fiet femina. Hoc autem non posset esse vel
contingere, si masculus et femina differrent specie. Non enim ex uno
semine diversa secundum speciem producuntur. Quia in semine vis est
activa, et omne agens naturale agit ad determinatam speciem, quia agit
sibi simile. Unde relinquitur quod masculus et femina non differant
secundum formam, nec sunt diversa secundum speciem.
9. Deinde
cum dicit quod quidem epilogat quod dixerat: quod planum est in
litera.
|
|