|
1. Postquam
philosophus ostendit quae sunt contraria quae non faciunt differre
specie, hic ostendit quae sunt contraria quae etiam genere differre
faciunt. Et circa hoc tria facit. Primo determinat veritatem.
Secundo excludit quorumdam falsam opinionem, ibi, nunc ergo diximus
et cetera. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, palam
igitur quod non contingit et cetera. Primo ergo praemittit duo ad
ostendendum propositum: quorum primum est, quod contraria sunt diversa
specie, ut supra ostensum est.
2. Secundum
est, quod corruptibile et incorruptibile sunt contraria. Quod probat
ex hoc, quod impotentia opposita determinatae potentiae est quaedam
privatio, ut in nono habitum est. Privatio autem est principium
contrarietatis. Unde sequitur, quod impotentia sit contrarium
potentiae. Corruptibile autem et incorruptibile opponuntur secundum
potentiam et impotentiam. Sed diversimode. Nam si accipiatur
potentia communiter, secundum quod se habet ad posse agere vel pati
quodcumque, sic corruptibile secundum potentiam dicetur,
incorruptibile secundum impotentiam. Si autem dicatur potentia
secundum quod non est posse aliquid deterius, sic e converso,
incorruptibile dicetur secundum potentiam, corruptibile vero secundum
impotentiam.
3. Cum autem
ex his videretur concludendum quod corruptibile et incorruptibile
differunt specie, concludit quod sunt diversa genere. Et hoc ideo,
quia sicut forma et actus pertinent ad speciem, ita materia et potentia
pertinent ad genus. Unde sicut contrarietas quae est secundum formas
et actus, facit differentiam secundum speciem, ita contrarietas quae
est secundum potentiam, facit generis diversitatem.
4. Deinde
cum dicit nunc autem excludit quorumdam falsam opinionem. Et circa hoc
duo facit. Primo proponit eam. Secundo improbat, ibi, sed
contrariorum et cetera. Dicit ergo primo, quod probatio praemissa de
corruptibili et incorruptibili est accepta ex ratione horum universalium
nominum, secundum scilicet quod unum significat potentiam, et aliud
impotentiam. Sed sicut quibusdam videtur, non necesse est quod
corruptibile et incorruptibile differant specie, sicut non est hoc
necesse in albo et nigro. Convenit enim idem esse album et nigrum.
Sed diversimode. Quia si illud quod dicitur album et nigrum sit
aliquod universale, simul est album et nigrum quantum ad diversos.
Sicut simul verum est dicere, quod homo est albus propter Socratem et
niger propter Platonem. Si vero fuerit aliquid singularium, non erit
simul album et nigrum. Sed tamen potest nunc esse album, postea
nigrum, cum tamen album et nigrum sint contraria. Et hoc modo dicunt
quidam, quod simul in eadem specie possunt esse quaedam corruptibilia
et quaedam incorruptibilia. Et idem singulariter quandoque
corruptibile, et quandoque incorruptibile.
5. Deinde
cum dicit sed contrariorum excludit praedictam opinionem; dicens, quod
contrariorum quaedam sunt in his de quibus dicuntur secundum accidens,
sicut album et nigrum homini, de quibus nunc dictum est: et alia multa
sunt huiusmodi contraria, in quibus locum habet quod dictum est,
scilicet quod possunt simul esse in eadem specie, et successive in
eodem singulari. Sed quaedam contraria sunt, de quibus hoc est
impossibile; de quorum numero sunt corruptibile et incorruptibile.
6. Non enim
corruptibile inest secundum accidens alicui eorum de quibus
praedicatur; quia quod est secundum accidens, contingit non inesse.
Corruptibile autem ex necessitate inest his quibus inest. At si hoc
non sit verum, sequeretur, quod unum et idem sit quandoque
corruptibile et quandoque incorruptibile: quod est impossibile secundum
naturam. (Licet per hoc non excludatur, quin virtus divina possit
aliqua corruptibilia secundum suam naturam, incorruptibiliter
conservare).
7. Sic
igitur necesse est, cum corruptibile non praedicetur secundum
accidens, quod aut significet substantiam eius de quo praedicatur, aut
aliquid quod est in substantia. Est enim unumquodque corruptibile per
materiam, quae est de substantia rei. Et similis ratio est de
incorruptibili; quia utrumque ex necessitate inest. Sic igitur
patet, quod corruptibile et incorruptibile opponuntur sicut secundum se
praedicata; quae scilicet praedicantur de aliquo inquantum huiusmodi,
secundum quod tale, et primo.
8. Et ex hoc
sequitur ex necessitate, quod corruptibile et incorruptibile sint
genere diversa. Manifestum est enim quod contraria quae sunt in uno
genere, non sunt de substantia illius generis. Non enim rationale et
irrationale sunt de substantia animalis. Sed animal est potentia
utrumque. Quodcumque autem genus accipiatur, oportet quod
corruptibile et incorruptibile sint de intellectu eius. Unde
impossibile est quod communicent in aliquo genere. Et hoc
rationabiliter accidit. Nam corruptibilium et incorruptibilium non
potest esse materia una. Genus autem, physice loquendo, a materia
sumitur. Unde supra dictum est, quod ea quae non communicant in
materia, sunt genere diversa. Logice autem loquendo, nihil prohibet
quod conveniant in genere, inquantum conveniunt in una communi
ratione, vel substantiae, vel qualitatis, vel alicuius huiusmodi.
9. Deinde
cum dicit palam igitur infert quoddam corollarium ex dictis; scilicet
quod non possunt esse species separatae, sicut Platonici posuerunt.
Ponunt enim duos homines, unum sensibilem qui est corruptibilis, et
unum separatum qui est incorruptibilis, quem dicunt speciem vel ideam
hominis. Species autem sive ideae dicuntur esse eadem specie,
secundum Platonicos, cum singularibus. Et nomen speciei non
aequivoce praedicatur de specie et de singulari, cum tamen
incorruptibile et corruptibile etiam genere differant. Et ea quae sunt
diversa genere plus distant, quam quae differunt specie.
10.
Attendendum est autem, quod licet philosophus ostenderit, quod
quaedam contraria non faciunt differre specie, et quaedam faciunt
differre etiam genere; tamen omnia contraria aliquo modo faciunt
differre specie, si fiat comparatio contrariorum ad aliquod
determinatum genus. Nam album et nigrum, licet non faciant differre
specie in genere animalis, faciunt tamen differre specie in genere
coloris. Et masculinum et femininum faciunt differre specie in genere
sexus. Et animatum et inanimatum, licet faciant differre genere
quantum ad infimas species, tamen quantum ad genus quod per se
dividitur in animatum et inanimatum, faciunt differre specie tantum.
Nam omnes differentiae generis sunt constitutivae specierum quarumdam,
licet illae species possint genere esse diversa.
11.
Corruptibile autem et incorruptibile dividunt per se ens: quia
corruptibile est quod potest non esse, incorruptibile autem quod non
potest non esse. Unde, cum ens non sit genus, non mirum si
corruptibile et incorruptibile non conveniant in aliquo uno genere. Et
haec de decimo libro.
|
|