|
1. Postquam
ostendit philosophus, quomodo unum sit in quantitate primum secundum
quamlibet rationem mensurae, et exinde ad alia genera derivetur, nunc
determinat de uno qualiter se habeat ad substantiam; utrum scilicet
unum sit ipsa substantia rei: et dividitur in tres partes. In prima
movet quaestionem et ponit opiniones diversas. In secunda autem
determinat veritatem, ostendendo quod unum et ens non sunt substantia
eorum de quibus dicuntur, ibi, si itaque nullum. In tertia comparat
unum ad ens, ibi, quia vero idem significant. Dicit ergo primo,
quod quia iam manifestum est qualiter unum secundum quod habet rationem
mensurae se habet in quantitate et in aliis generibus, quaerendum est
de uno quomodo se habeat quantum pertinet ad substantias et naturas
rerum. Quae quidem dubitatio est mota superius in tertio libro in quo
motae sunt quaestiones diversae.
2. Est autem
dubitatio, utrum hoc ipsum quod dicitur unum, sit substantia aliqua et
per se subsistens, ut dixerunt Pythagorici, et postea Platonici eos
sequentes; aut magis ei quod est unum supponatur quaedam natura
subsistens, secundum quam notius et magis debet dici quid est quod
dicitur unum. Et hoc supposuerunt naturales: quorum unus dixit amorem
esse aliquid quod est unum; sicut Empedocles qui ponebat quatuor
principia materialia, scilicet quatuor elementa, quibus priora dicunt
esse principia agentia, quae ipse ponebat, scilicet amorem et odium.
Inter quae praecellit amor, inquantum perfectum et bonorum
principium. Unde, si id quod est primum principium dicitur unum,
consequitur secundum opinionem eius, quod amor sit illud quod est
unum. Quod est conveniens, inquantum amor unionem quamdam indicat
amantis et amati. Alius vero, scilicet Diogenes, ponens aerem
principium omnium rerum, dixit aerem esse id quod est unum. Alius
vero dixit infinitum esse id quod est unum, sicut Melissus, qui
posuit esse unum ens infinitum et immobile, ut patet in primo
physicorum.
3. Deinde cum
dicit si itaque determinat propositam quaestionem; dicens, quod unum
non est substantia subsistens, de qua dicitur quod sit unum. Probat
autem hoc dupliciter. Primo ratione. Secundo similitudine, ibi,
adhuc autem similiter. Dicit ergo, quod probatum est superius, in
septimo scilicet in quo agebat de ente et praecipue de substantia, quod
nullum universalium esse potest substantia, quae scilicet per se sit
subsistens; quia omne universale commune est multis. Nec possibile
est universale esse substantiam subsistentem; quia sic oporteret quod
esset unum praeter multa, et ita non esset commune, sed esset quoddam
singulare in se.
4. Nisi forte
diceretur commune per modum causae. Sed alia est communitas
universalis et causae. Nam causa non praedicatur de suis effectibus,
quia non est idem causa suiipsius. Sed universale est commune, quasi
aliquid praedicatum de multis; et sic oportet quod aliquo modo sit unum
in multis, et non seorsum subsistens ab eis.
5. Sed oportet
ens et unum magis universaliter et communiter de omnibus praedicari.
Non ergo sunt ipsa substantia subsistens, quae dicitur ens vel unum,
sicut Plato posuit.
6. Per hanc
rationem concluditur, quod nulla genera sunt aliquae naturae et
substantiae per se subsistentes, quasi separabiles ab aliis, de quibus
dicuntur. Quod etiam superius inter quaestiones fuit dubitatum. Nec
tamen hoc pro tanto dicitur, quod unum sit genus. Eadem enim ratione
unum non potest esse genus, qua nec ens, quia nec univoce
praedicatur, et propter alia quae superius in tertio tacta sunt. Et
ex eadem ratione unum et ens non potest esse substantia subsistens.
7. Deinde cum
dicit adhuc autem ostendit idem ex similitudine; dicens, quod oportet
quod unum similiter se habeat in omnibus generibus, quia ens et unum
aequaliter de omnibus generibus praedicantur. In omnibus autem
generibus quaeritur aliquid quod est unum, quasi ipsa unitas non sit
ipsa natura quae dicitur una; sicut patet in qualitatibus et
quantitatibus. Unde manifestum est, quod in omnibus generibus non est
sufficiens dicere, quod hoc ipsum quod est unum, sit natura ipsius
quod unum dicitur; sed oportet quaerere quid est quod est unum, et
ens.
8. Et quod in
qualitatibus et in quantitatibus oporteat quaerere quid est quod dicitur
unum, manifestat per exempla. Et primo in coloribus. Quaerimus enim
aliquid quod est unum, sicut album quod est primum inter colores.
Unde si in quolibet genere est unum id quod est primum, oportet quod
album sit unum in genere colorum, et quasi mensura aliorum colorum;
quia unusquisque color tanto perfectior est, quanto magis accedit ad
album. Et quod album sit primum in coloribus, ostendit, quia colores
medii generantur ex albo et nigro, et ita sunt posteriores. Nigrum
etiam est posterius albo, quia est privatio albi, sicut tenebrae
privatio lucis. Non autem sic est intelligendum, quod nigrum sit pura
privatio, sicut tenebrae; cum nigrum sit species coloris, et per
consequens natura coloris in eo servetur; sed quia in nigro est minimum
de luce, quae facit colores. Et sic comparatur ad album, sicut
defectus lucis ad lucem.
9. Et quia in
coloribus quaeritur aliquid quod possit dici primum et unum, scilicet
album; manifestum est, quod si omnia entia colores essent, haberent
quidem aliquem numerum. Non tamen ita quod numerus esset ipsae res
subsistentes; sed esset numerus aliquarum rerum subsistentium,
scilicet colorum. Et per consequens esset aliquid quod subiiceret ipsi
uni, scilicet album.
10. Et
similiter esset si omnia essent melodia; quia entia haberent aliquem
numerum, qui quidem esset numerus diesum sive tonorum. Sed tamen
numerus non est ipsa substantia entium. Et per consequens oporteret
quaerere aliquid quod esset unum, scilicet quod est diesis. Non tamen
ita quod ipsum unum esset substantia.
11. Et
similiter si omnia entia essent toni, esset quidem numerus entium,
quia aliquorum subiectorum ipsi numero, scilicet elementorum, idest
literarum. Et per consequens litera vocalis quae est prima inter
literas, cum sine ea consonantes sonum reddere non possint, essent
unum: similiter si omnia essent figurae rectilineae, numerus esset
aliquorum subiectorum, scilicet figurarum, et unum esset triangulus,
quae est prima rectilinea figura. Omnes enim figurae rectilineae in
triangulum resolvuntur. Et eadem ratio est in omnibus generibus.
12. Si igitur
ita est quod in omnibus aliis generibus, scilicet passionibus et
qualitatibus et quantitatibus, et in motu, inveniatur numerus et
unum, et numerus et unum non sunt substantia eorum de quibus dicuntur,
sed numerus dicitur de quibusdam substantiis; et similiter unum
requirat aliquod subiectum quod dicatur unum; necesse est quod
similiter se habeat in substantiis, quia ens et unum similiter
praedicantur de omnibus. Manifestum est igitur quod in quolibet genere
est aliqua natura, de qua dicitur unum; non tamen ita quod ipsum unum
sit ipsa natura; sed quia dicitur de ea.
13. Et sicut
in coloribus cum dicimus unum, quaerimus aliquem colorem qui dicatur
unum; sic in substantia cum dicimus unum, necesse est quaerere aliquam
substantiam, de qua dicatur ipsum unum. Et hoc primo et principaliter
dicitur de eo, quod est primum in substantiis (quod inquiret
inferius); et per consequens de aliis generibus et cetera.
14. Deinde
cum dicit quia vero quia eamdem rationem dixerat de ente et de uno,
ostendit quod ens et unum aliqualiter idem significant. Et dicit
aliqualiter; quia ens et unum sunt idem subiecto, differunt tantum
sola ratione. Unum enim addit indivisionem supra ens. Dicitur enim
unum ens indivisibile vel indivisum. Ostendit autem quod significat
idem, tribus rationibus.
15. Quarum
prima est, quod unum consequitur omnia alia praedicamenta, et non est
in aliquo uno praedicamento tantum: neque in substantia, neque in
quantitate, neque in aliquo alio: sicut se habet et de ente.
16. Secundo,
quia cum dicitur unus homo, non aliquam naturam aliam ab homine
praedicat, sicut nec ipsum quod est ens praedicat aliam naturam a decem
praedicamentis; quia si praedicaret aliam naturam, oporteret abire in
infinitum, quia etiam illa natura dicetur unum et ens. Et sic unum
unicuique idem est. Et si ens de eis praedicaret aliam naturam,
procederetur in infinitum. Si autem non, pari ratione standum fuit in
primo.
17. Tertia
ratio est, quia unumquodque dicitur unum inquantum est ens. Unde per
dissolutionem, res ad non esse rediguntur.
18. Videtur
autem in hac determinatione philosophus sibi contrarius esse. Nam
primo dixit, quod unum et ens non sunt substantia eorum de quibus
dicuntur. Hic autem dicit, quod unum et ens non praedicant aliquam
aliam naturam ab his de quibus dicuntur.
19. Sciendum
est igitur quod substantia dicitur dupliciter. Uno modo suppositum in
genere substantiae, quod dicitur substantia prima et hypostasis, cuius
proprie est subsistere. Alio modo quod quid est, quod etiam dicitur
natura rei. Secundum ergo Platonis opinionem, cum universalia essent
res subsistentes, significabant substantiam non solum secundo modo,
sed primo. Aristoteles vero probat in septimo quod universalia non
subsistunt. Unde sequitur quod universalia non sunt substantiae primo
modo, sed secundo modo tantum. Propter quod dicitur in
praedicamentis, quod secundae substantiae, quae sunt genera et
species, non significant hoc aliquid quod est substantia subsistens,
sed significant quale quid, idest naturam quamdam in genere
substantiae.
20. Sic
igitur philosophus supra probavit, quod unum et ens non significant
substantiam quae est hoc aliquid, sed oportet quaerere aliquid quod sit
unum et ens. Sicut quaeritur aliquid quod sit homo vel animal, ut
Socrates vel Plato. Postmodum vero ostendit quod significant naturam
eorum de quibus dicuntur, et non aliquid additum sicut accidentia. In
hoc enim differunt communia ab accidentibus, quamvis utrisque sit
commune non esse hoc aliquid: quia communia significant ipsam naturam
suppositorum, non autem accidentia, sed aliquam naturam additam.
21. Hoc autem
non considerans Avicenna posuit quod unum et ens sunt praedicata
accidentalia, et quod significant naturam additam supra ea de quibus
dicuntur. Deceptus enim fuit ex aequivocatione unius. Quod quidem
secundum quod est principium numeri habens rationem mensurae in genere
quantitatis, significat quamdam naturam additam his de quibus dicitur,
cum sit in genere accidentis. Sed unum quod convertitur cum ente
circuit omnia entia. Unde non significat aliquam naturam determinatam
ad aliquod genus.
22. Similiter
etiam deceptus est ex aequivocatione entis. Nam ens quod significat
compositionem propositionis est praedicatum accidentale, quia
compositio fit per intellectum secundum determinatum tempus. Esse
autem in hoc tempore vel in illo, est accidentale praedicatum. Sed
ens quod dividitur per decem praedicamenta, significat ipsas naturas
decem generum secundum quod sunt actu vel potentia.
|
|