|
1. Postquam
philosophus determinavit de uno secundum se, hic determinat de uno per
comparationem ad multitudinem; et dividitur in partes duas. In prima
determinat de uno et multitudine, et de his quae ad ea consequuntur.
In secunda determinat de contrarietate quae inter unum et multa
invenitur, eo quod specialem difficultatem habeat consideratio eius,
ibi, quoniam autem differre contingit abinvicem. Prima dividitur in
duas. In prima ostendit quomodo unum opponitur multitudini. In
secunda determinat de his quae consequuntur ad unum et multitudinem,
ibi, est autem unius. Circa primum tria facit. Primo ostendit
secundum quid accipienda sit oppositio quae est inter unum et multa;
dicens, quod licet unum et multa multis modis opponantur, ut patet
infra; eorum tamen unus et principalior est secundum quod unum et
multitudo opponuntur ut divisibile et indivisibile; quia hic
oppositionis modus attenditur secundum propriam rationem utriusque.
2. Ratio enim
multitudinis consistit in hoc quod est esse divisa abinvicem, aut
divisibilia. Dicit autem divisa, propter ea quae actu a seinvicem
separata sunt, et propter hoc multa dicuntur. Divisibilia autem,
propter ea quae non sunt actu separata, sed appropinquant separationi,
sicut humida, ut aer et aqua, et alia his similia, in quibus propter
facilitatem divisionis, multitudinem dicimus. Dicitur enim multa aqua
et multus aer. Ratio vero unius consistit in hoc, quod est esse
indivisibile, aut non esse divisum. Dicitur enim et continuum unum,
quia non et actu divisum, licet sit divisibile.
3. Secundo
ibi, quoniam ergo ostendit ad quod genus oppositionis praedictus modus
oppositionis reducatur; dicens, quod cum quatuor sint oppositionis
genera, quorum unum est oppositio, quae dicitur secundum privationem;
manifestum est quod unum et multa non opponuntur ut contradictio, neque
ad aliquid, quae sunt duo genera oppositionis, sed opponuntur ut
contraria.
4. Et quidem
quod non opponantur secundum contradictionem, manifestum est, quia
neutrum eorum verificatur de non ente. Non ens enim neque unum neque
multa est. Oporteret autem alteram partem contradictionis verificari
tam de ente quam de non ente. Similiter etiam manifestum est, quod
non opponuntur ut ad aliquid dicta. Nam unum et multitudo dicuntur
absolute.
5. Sed cum
dixerit quod unum et multitudo opponuntur ut indivisibile et
divisibile, quae videntur opponi secundum privationem et habitum,
concludit tamen quod unum et multitudo opponuntur ut contraria.
Oppositio enim quae est secundum privationem et habitum, est
principium oppositionis quae est secundum contrarietatem, ut infra
patebit. Alterum enim contrariorum semper est privatio, sed non
privatio pura. Sic enim non participaret naturam generis, cum
contraria sint in eodem genere. Oportet igitur quod utrumque
contrariorum sit natura quaedam, licet alterum eorum participet naturam
generis cum quodam defectu, sicut nigrum se habet ad album, ut supra
dictum est. Quia igitur unum non significat privationem puram, non
enim significat ipsam indivisionem, sed ipsum ens indivisum,
manifestum est quod unum et multitudo non opponuntur secundum
privationem puram et habitum, sed sicut contraria.
6. Tertio
ibi, dicitur autem. Respondet tacitae quaestioni. Quia enim dixerat
quod unum se habet ad multitudinem ut divisibile ad indivisibile,
indivisibile autem videtur privatio esse divisibilis, cum privatio sit
posterior habitu et forma, videtur sequi, quod unum sit posterius
multitudine: cum tamen supra dixerit, quod unum est principium
multitudinis, ex quo cognoscitur.
7. Ad huius
igitur obiectionis solutionem videndam, considerandum est, quod ea
quae sunt priora secundum naturam et magis nota, sunt posteriora et
minus nota quo ad nos, eo quod rerum notitiam per sensum accipimus.
Composita autem et confusa prius cadunt in sensu, ut dicitur in primo
physicorum. Et inde est, quod composita prius cadunt in nostram
cognitionem. Simpliciora autem quae sunt priora et notiora secundum
naturam, cadunt in cognitionem nostram per posterius. Inde est quod
prima rerum principia non definimus nisi per negationes posteriorum;
sicut dicimus quod punctum est, cuius pars non est; et Deum
cognoscimus per negationes, inquantum dicimus Deum incorporeum esse,
immobilem, infinitum.
8. Sic igitur
licet unum prius secundum naturam sit multitudine, tamen secundum
cognitionem nostram definitur et nominatur ex privatione divisionis.
Et propter hoc philosophus dicit quod ipsum unum dicitur, idest
nominatur et ostenditur, idest cognoscitur ex suo contrario, sicut
indivisibile ex divisibili: propter hoc quod multitudo est magis
sensibilis quam unum, et divisibile magis quam indivisibile. Unde
multitudo ratione prius est quam indivisibile, non quidem secundum
ordinem naturae, sed propter sensum qui est principium nostrae
cognitionis.
9. Sed contra
ea quae hic philosophus determinat, duplex dubitatio consurgit. Prima
quidem circa hoc quod dicit, quod unum et multa opponuntur ut
contraria. Hoc enim videtur impossibile, quia unum constituit
multitudinem. Unum autem contrariorum non constituit aliud, sed magis
destruit.
10. Sciendum
igitur est, quod cum contraria differant secundum formam, ut infra
dicetur, cum dicimus aliqua esse contraria, accipiendum est utrumque
eorum secundum quod habet formam, non autem secundum quod est pars
habentis formam. Corpus enim secundum quod absque anima accipitur ut
formam habens, opponitur animali ut inanimatum animato. Secundum vero
quod accipitur non quasi aliquod perfectum et formatum, non opponitur
animali, sed est pars materialis ipsius. Et sic etiam videmus in
numeris. Nam binarius secundum quod est quoddam totum, speciem et
formam determinatam habens, est diversum specie a ternario; si vero
consideretur absque hoc quod sit perfectum per formam, est pars
ternarii.
11. Sic
igitur et ipsum unum secundum quod consideratur ut in se perfectum et
speciem quamdam habens, opponitur multitudini; quia quod est unum,
non est multa neque e contra. Prout vero consideratur ut non completum
secundum speciem et formam, sic non opponitur multitudini, sed est
pars eius.
12. Secunda
autem dubitatio oritur circa hoc quod dicit, quod multitudo est prior
ratione quam unum. Cum enim unum sit de ratione multitudinis, eo quod
multitudo non est aliud quam aggregatio unitatum, si ipsum unum est
posterius ratione quam multitudo, sequitur quod in ratione unius et
multitudinis, est quidam circulus; ita quod necesse sit per
multitudinem intelligi unitatem, et e converso. Circulus autem in
rationibus rerum non suscipitur, quia esset idem eodem notius et minus
notum, quod est impossibile.
13. Dicendum
igitur quod nihil prohibet aliquid esse prius et posterius eodem
secundum rationem, secundum diversa in eo considerata. In multitudine
enim considerari potest, et quod multitudo est, et ipsa divisio.
Ratione igitur divisionis prior est quam unum secundum rationem. Nam
unum est quod non dividitur. Secundum autem quod est multitudo,
posterius est uno secundum rationem, cum multitudo dicatur aggregatio
unitatum.
14. Divisio
autem quae praesupponitur ad rationem unius, secundum quod convertitur
cum ente, non est divisio quantitatis continuae, quae praeintelligitur
uni quod est principium numeri. Sed est divisio quam causat
contradictio, prout hoc ens et illud, dicuntur divisa, ex eo quod hoc
non est illud.
15. Sic ergo
primo in intellectu nostro cadit ens, et deinde divisio; et post hoc
unum quod divisionem privat, et ultimo multitudo quae ex unitatibus
constituitur. Nam licet ea quae sunt divisa, multa sint, non habent
tamen rationem multorum, nisi postquam huic et illi attribuitur quod
sit unum. Quamvis etiam nihil prohiberet dici rationem multitudinis
dependere ex uno, secundum quod est mensurata per unum, quod iam ad
rationem numeri pertinet.
16. Deinde
cum dicit est autem determinat de his quae causantur ex uno et multo;
et circa hoc duo facit. Primo ponit ea quae consequuntur unum et
multa; dicens, quod sicut superius in quinto dictum est, ubi divisit
sive distinxit quot modis dicantur contraria, ad unum consequitur idem
et simile et aequale. Nam idem est unum in substantia, simile unum in
qualitate, aequale vero unum in quantitate.
17. Ad
pluralitatem vero pertinent contraria horum, scilicet diversum et
dissimile et inaequale. Nam diversa sunt quorum non est substantia
una, et dissimilia quae non habent qualitatem unam, et inaequalia quae
non habent unam quantitatem.
18. Deinde
cum dicit dicto vero ostendit quot modis dicantur praedicta; et circa
hoc duo facit. Primo distinguit modos eorum, quae consequuntur ad
unum. Secundo distinguit modos eorum quae consequuntur pluralitatem,
ibi, quare palam quod diversum et dissimile. Circa primum duo facit.
Primo ostendit quot modis dicitur idem. Secundo quot modis dicitur
simile, ibi, similia vero, si non sunt et cetera. Aequale vero non
distinguit, quia non dicitur multipliciter, nisi forte secundum
diversas species quantitatis.
19. Ponit
ergo tres modos quibus dicitur idem. Cum enim idem sit unum in
substantia, substantia autem dupliciter dicatur, scilicet ipsum
suppositum, et natura sive species, tripliciter dicitur idem. Vel
secundum suppositum solum, ut hoc album, hoc musicum, si Socrates
sit albus vel musicus; vel solum per naturam suppositi sive rationem
vel speciem eius, sicut Socrates et Plato sunt idem humanitate; vel
secundum utrumque, sicut Socrates est idem Socrati.
20. Hos
igitur tres modos philosophus assignans dicit, quod cum idem
multipliciter dicatur, uno modo dicitur idem secundum numerum, quod
aliquando dicimus ipsum, sicut si dicamus, Socrates est homo, et
ipsum est album. Cum enim hoc pronomen, ipsum, sit relativum,
relativum autem idem suppositum referat, ubicumque ponitur hoc quod
dico ipsum, designat quod sit idem suppositum numero.
21. Alio modo
dicitur idem si fuerit unum, non solum unitate suppositi, ut hoc
lignum et hoc album, sed simul ratione et numero, ut tu tibiipsi es
idem et specie et materia; ut materia referatur ad suppositum quae est
individuationis principium, et species pro natura suppositi
accipiatur.
22. Tertio
modo dicitur idem quando ratio primae substantiae, idest suppositi est
una, licet suppositum non sit unum. Et hoc est idem specie vel
genere, sed non numero. Ponit autem exemplum in quantitatibus,
secundum opinionem eorum, qui ponebant quantitates esse substantias
rerum: secundum quam quidem opinionem plures lineae rectae, sunt sicut
plura supposita in genere substantiae: mensura autem lineae est sicut
species eius. Unde multae lineae rectae aequales, sunt unum secundum
hanc positionem, sicut diversa supposita sunt unum quae communicant in
una ratione speciei. Et quia mathematici utuntur lineis in
abstractione, apud eos plures lineae aequales rectae accipiuntur ut
una. Et similiter plura tetragona, scilicet figurae quatuor angulorum
quae sunt aequalia quantitate, et sunt isagona, idest aequalium
angulorum, accipiuntur ut idem. Et aequalitas in eis est quasi unitas
secundum rationem speciei.
26. Deinde
cum dicit similia vero ostendit quot modis dicitur simile; et ponit
quatuor modos; quorum primus respondet tertio modo eius, quod dicitur
idem. Quia enim idem est unum in substantia, simile vero unum in
qualitate, oportet illud, secundum quod dicitur simile, se habere ad
id, secundum quod dicitur idem, sicut se habet qualitas ad
substantiam. Et quia usus est aequalitate quasi unitate in
substantia, utitur figura et proportione quasi qualitate.
27.
Attendendum etiam est, quod cum qualitas et quantitas fundentur in
substantia: ubi est unitas substantiae, sequitur quod sit unitas
quantitatis et qualitatis, non tamen unitas nominatur a quantitate et
qualitate, sed a principaliori, scilicet substantia. Et ideo ubi est
unitas substantiae, non dicitur similitudo vel aequalitas, sed
identitas tantum.
28. Ad
similitudinem ergo vel aequalitatem requiritur diversitas substantiae.
Et propter hoc dicit quod similia dicuntur aliqua, licet non sint
simpliciter eadem secundum speciem substantiae, et si non sint etiam
indifferentia secundum substantiam subiectam quae dicitur suppositum,
sed sunt eadem secundum speciem aliquo modo, sicut maius tetragonum
dicitur esse simile minori tetragono, quando scilicet anguli unius sunt
aequales angulis alterius, et latera aequales angulos continentia sunt
proportionalia. Sic igitur patet quod haec similitudo attenditur
secundum unitatem figurae et proportionis. Et similiter multae rectae
lineae inaequales non sunt eaedem simpliciter, licet sint similes.
29. Potest
autem et hic considerari quod quando est unitas secundum rationem
perfectam speciei, dicitur identitas; quando autem est unitas non
secundum totam rationem speciei, dicitur similitudo. Ut si quis dicat
quod ea quae sunt unum genere, sunt similia; ea vero quae sunt unum
specie, sunt eadem; ut videntur innuere exempla posita. Nam lineas
rectas aequales et tetragona aequalia dixit habere identitatem
adinvicem; tetragona autem inaequalia et rectas lineas inaequales
habere similitudinem.
30. Secundus
modus est si aliqua conveniunt in una forma quae nata sit suscipere
magis et minus, et tamen participent illam formam sine magis et minus:
sicut albedo recipit intensionem et remissionem; unde si aliqua sunt
alba aequaliter sine magis et minus, dicuntur similia.
31. Tertius
modus est quando aliqua conveniunt in una forma aut passione, etiam
secundum magis et minus; sicut magis album et minus album dicuntur
similia, quia est una species, idest qualitas ipsorum.
32. Quartus
modus est secundum quod aliqua dicuntur similia, non propter unam
qualitatem tantum, sed consideratione multorum: ut dicantur illa esse
similia quae in pluribus conveniunt quam differant, vel simpliciter,
vel quantum ad ea quae in promptu apparent. Sicut stamnum argento
dicitur simile, quia in multis convenit. Et similiter ignis auro, et
crocus rubeo.
33. Deinde
cum dicit quare palam prosequitur de illis quae consequuntur ad
pluralitatem. Et primo de dissimili et de diverso. Secundo de
differenti, ibi, differentia vero et diversitas et cetera. Dicit
ergo primo, quod quia idem et diversum opponuntur, et simile et
dissimile: idem autem et simile multipliciter dicuntur; manifestum est
quod diversum et dissimile multipliciter dicentur, quia scilicet quando
unum oppositorum dicitur multipliciter, et reliquum, ut dicitur in
primo topicorum.
34. Omissa
autem multiplicitate dissimilis quia facile apparet qualiter modi eius
accipiantur per oppositum ad modos similis, ponit tres modos eius quod
est diversum. Quorum primus est quod diversum dicitur omne quod est
aliud per oppositum ad idem. Sicut enim idem dicebatur omne quod est
ipsum, quod est relativum identitatis, ita diversum dicitur esse quod
est aliud, quod est relativum diversitatis. Et propter hoc,
unumquodque ad aliud comparatum, aut est idem aut diversum. Alius
modus est quando non est una materia et una ratio; sicut tu et
propinquus tibi, diversi estis. Tertius autem modus est, sicut in
mathematicis: ut si dicantur lineae inaequales diversae.
35. Et quia
dixerat quod omne ad omne est idem aut diversum, ne quis crederet hoc
esse verum, tam in entibus quam in non entibus, removet hoc dicens:
diversum aut idem dicitur omne ad omne in his quae dicuntur unum et
ens, non autem in non entibus. Idem enim et diversum non opponuntur
ut contradictoria, quorum alterum necesse est verum esse de quolibet
ente aut non ente; sed opponuntur ut contraria, quae non verificantur
nisi de ente. Et ideo diversum non dicitur de non entibus. Sed non
idem, quod contradictorie opponitur eidem, dicitur etiam de non
entibus. Sed in omnibus entibus dicitur idem aut diversum. Omne enim
quod est ens et unum in se, comparatum alteri, aut est unum ei, et
sic est idem; aut non unum, aptum natum esse unum, et sic est
diversum. Sic igitur diversum et idem opponuntur.
36. Si quis
autem obiiciat quod diversum et idem non sunt in omnibus entibus, cum
idem sequatur unitatem substantiae, diversitas autem substantiae
pluralitatem; dicendum est, quod quia substantia radix est aliorum
generum, illud quod est substantiae, transfertur ad omnia alia
genera, sicut de eo quod quid est philosophus dixit supra in septimo.
37. Deinde
cum dicit differentia vero ostendit in quo differat differentia et
diversitas; dicens, quod aliud est differentia, aliud diversitas.
Duo enim quorum unum est diversum ab altero, non est necesse per
aliquid esse diversa. Possunt enim esse diversa seipsis. Et hoc ex
praedictis patet; quia quodcumque ens alteri comparatum, aut est
diversum, aut est idem.
38. Sed quod
est differens ab aliquo, oportet quod per aliquid sit differens. Unde
necesse est, ut id quo differentia differunt, sit aliquid idem in
illis quae non sic differunt. Hoc autem quod est idem in pluribus,
vel est genus, vel est species. Unde omne differens, differt aut
genere, aut specie.
39. Genere
quidem differunt, quorum non est communis materia. Dictum est enim
supra in octavo, quod licet materia non sit genus, tamen ab eo quod
est materiale in re, sumitur ratio generis. Sicut natura sensibilis
est materialis in homine respectu rationis. Et ideo illud quod non
communicat in natura sensibili cum homine, est alterius generis.
40. Et quia
ea quae non communicant in materia, non generantur adinvicem, sequitur
ea genere esse diversa, quorum non est generatio adinvicem. Quod
etiam necesse fuit addere propter ea quae non habent materiam, sicut
accidentia sunt. Ut sint genere diversa quaecumque sunt in diversis
praedicamentis, ut linea et albedo, quorum unum non fit ex alio.
41. Specie
vero differentia dicuntur, quorum est idem genus, et secundum formam
differunt. Dicitur autem genus quod praedicatur de duobus specie
differentibus, sicut de homine et de equo. Contraria autem
differunt, et contrarietas est differentia quaedam.
42. Deinde
cum dicit quod autem probat per inductionem quod dixerat de ratione
differentiae; quia omnia differentia videntur esse talia, scilicet
quod non solum sint diversa, sed aliquo modo diversa: sicut haec
quidem diversa sunt genere; haec autem sunt in eodem praedicamento, et
in eodem genere, sed differunt specie; et quaedam sunt eadem specie.
Quae aut sunt genere eadem aut diversa, determinatum est in aliis,
idest in quinto huius.
|
|