|
1. Postquam
philosophus definivit contrarietatem, hic comparat ipsam ad alias
species oppositionis; et circa hoc duo facit. Primo proponit quod
intendit; scilicet quod contrarietatis principium est oppositio
privationis et habitus. Secundo manifestat quod supposuerat, ibi, si
ergo opponuntur et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim
proponit quod principium contrarietatis est privatio et habitus;
dicens, quod prima contrarietas est privatio et habitus, quia scilicet
in omni contrarietate privatio et habitus includitur.
2. Sed ne
aliquis crederet quod idem esset opponi secundum privationem et
habitum, et secundum contrarietatem, subiungitur quod non omnis
privatio sit contrarium; quia privatio, sicut in superioribus habitum
est, multipliciter dicitur. Aliquando enim quocumque modo, si non
habeat quod natum est haberi, dicitur esse privatio. Sed talis
privatio non est contrarium, quia talis privatio non ponit aliquam
naturam oppositam habitui, licet supponat subiectum determinatum. Sed
privatio dicitur esse contrarium, quaecumque fuerit perfecta privatio.
3. Cum autem
privatio secundum id quod est, non recipiat magis et minus, non potest
dici perfecta privatio nisi ratione alicuius naturae, quae perfectam
distantiam habeat ad habitum. Sicut non omnis privatio albi est
contraria albo; sed privatio magis distans ab albo, quam oportet
fundari in aliqua natura eiusdem generis, maxime distante ab albo. Et
secundum hoc dicimus quod nigrum est contrarium albo.
4. Deinde cum
dicit alia autem secundo ostendit qualiter ab ista prima contrarietate,
alia contraria deriventur; dicens, quod alia contraria dicuntur
secundum hoc, scilicet secundum privationem et habitum diversimode.
Quaedam enim dicuntur contraria in eo quod habent in se inclusam
privationem et habitum; sicut album et nigrum, et calidum et
frigidum. Alia per hoc quod actu faciunt privationem et habitum,
sicut sunt calefaciens et infrigidans. Aut per hoc quod sunt virtute
activa privationis et habitus, sicut calefactivum et infrigidativum.
Alia vero per hoc quod sunt acceptiones dictorum, sicut calefieri et
infrigidari. Aut per hoc quod sunt abiectiones eorum, sicut corruptio
caliditatis et frigiditatis. Et non solum aliqua dicuntur contraria
per hoc, quod dicunt dictas habitudines ad prima contraria; sed etiam
per hoc, quod habent habitudines easdem ad contraria sequentia. Sicut
si dicamus quod ignis et aqua sunt contraria, quia habent calidum et
frigidum, quae etiam dicebantur contraria per hoc quod includunt
privationem et habitum.
5. Deinde cum
dicit si ergo manifestat quod supposuerat, scilicet quod prima
contrarietas est privatio et habitus: et hoc dupliciter. Primo per
syllogismum. Secundo per inductionem, ibi, palam autem et per
inductionem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod
contrarietas non est contradictio; dicens, quod cum quatuor modis
aliqua alicui opponantur: uno modo ut contradictio, sicut sedens non
sedenti; alio modo ut privatio, sicut caecus videnti: tertio modo ut
contrarietas, sicut nigrum albo: quarto modo ad aliquid, sicut filius
patri;- inter ista quatuor genera oppositionis primum est
contradictio.
6. Cuius ratio
est, quia contradictio includitur in omnibus aliis tamquam prius et
simplicius. Opposita enim secundum quodcumque oppositionis genus
impossibile est simul existere. Quod quidem contingit ex hoc, quod
alterum oppositorum de sui ratione habet negationem alterius. Sicut de
ratione caeci est quod sit non videns. Et de ratione nigri, quod non
sit album. Et similiter de ratione filii est quod non sit pater eius
cuius est filius.
7. Manifestum
est autem quod in contradictione non est aliquod medium. Necesse est
enim aut affirmare aut negare, ut supra in quarto manifestum fuit.
Contrariorum autem convenit esse medium. Et sic manifestum est quod
contrarietas et contradictio non sunt idem.
8. Deinde cum
dicit privatio vero ostendit qualiter se habeat privatio ad
contradictionem, manifestans qualiter conveniant et qualiter
differant. Dicit ergo, quod privatio est quaedam contradictio.
Dicitur enim privatio uno modo, quando aliquid non habet quod nullo
modo natum est habere; ut si diceremus quod lapis non habet visum.
Alio modo dicitur aliquid privari, si non habeat quod natum est
habere; sicut animal si non habeat visum. Et hoc dupliciter: uno
modo qualitercumque non habeat. Alio modo si non habeat cum aliqua
determinatione, puta in tempore determinato, aut aliquo modo
determinato; quia privatio multipliciter dicitur, sicut supra habitum
est in quinto et nono.
9. Ex his ergo
patet quod privatio est quaedam contradictio. Et quidem, quod sit
contradictio patet ex hoc, quod aliquid dicitur privatum ex hoc quod
non habet.
10. Sed quod
non sit contradictio absoluta, sed contradictio quaedam, patet ex hoc
quod contradictio de sui ratione non requirit neque aptitudinem, neque
etiam existentiam alicuius subiecti. Verificatur enim de ente et de
non ente quocumque. Dicimus enim quod animal non videt, et lignum non
videt, et quod non ens non videt. Sed privatio de necessitate
requirit aliquod subiectum, et quandoque etiam requirit aptitudinem in
subiecto: quod enim est omnino non ens non dicitur privatum.
11. Et ideo
dicit quod privatio aut est in determinata potentia, scilicet cum
aptitudine ad habitum, aut saltem concepta cum susceptivo, idest cum
subiecto, licet non habente aptitudinem ad habitum. Sicut si dicamus
vocem invisibilem, aut lapidem rem mortuam.
12. Et ideo
contradictio non potest habere medium: sed privatio aliquo modo medium
habet. Necesse est enim omne aut aequale aut non aequale esse, sive
sit ens sive non ens. Sed non necesse est dici de omni, quod sit
aequale aut inaequale; sed solum hoc necesse est in susceptivo
aequalitatis.
13. Sic
igitur oppositio contradictionis omnino est immediata: oppositio vero
privationis est immediata in determinato susceptivo; non autem est
immediata simpliciter. Ex quo patet quod contrarietas, quae nata est
habere medium, propinquior est privationi quam contradictioni. Nondum
tamen habetur, quod privatio sit contrarietas.
14. Si itaque
restat tertio ostendendum, quod contrarietas sit privatio; et circa
hoc duo facit. Primo ostendit per syllogismum quod contrarietas sit
privatio, hoc modo. Omne illud ex quo fit generatio, aut est species
sive quicumque habitus speciei; aut est privatio speciei, sive
cuiuscumque formae. Omne quidem dicit, quia est duplex generatio.
Generatur enim aliquid simpliciter in genere substantiae, et secundum
quid in genere accidentium. Generationes enim sunt ex contrariis in
materia. Manifestum est ergo, quod omnis contrarietas est aliqua
privatio. Si enim alterum extremorum in qualibet generatione est
privatio, et utrumque contrariorum est extremum generationis, quia
contraria generantur ex invicem, sicut album ex nigro, et nigrum ex
albo; necesse est quod semper alterum contrariorum sit privatio.
15. Deinde
cum dicit privatio vero ostendit quod non omnis privatio est
contrarietas, quod etiam supra dixerat, dicens: non omnis privatio
est contrarietas. Et causa huius est, quia privatum contingit
multipliciter privari. Quocumque enim modo id quod natum est habere
aliquam formam, non habeat illam, dici potest esse privatum; sive sit
in dispositione propinqua ad formam illam, sive remota. Sed
contrarium est semper in dispositione remota: quia contraria sunt ex
quibus fiunt permutationes sicut ex extremis. Unde supra dictum est,
quod sunt maxime distantia. Aliquid enim privari dicitur albedine si
non sit album, sive sit pallidum, sive quocumque alio colore
coloratum. Sed non ideo dicitur esse contrarium nisi quando est maxime
distans ab albo, scilicet quando est nigrum. Unde manifestum est quod
non omnis privatio est contrarietas.
16. Ex hoc
etiam apparet quod, cum privatio nihil aliud requirat nisi absentiam
formae, supposita tantum habitudine in subiecto, sine hoc quod
determinet aliquam dispositionem in subiecto, per quam subiectum sit
propinquum formae vel distans ab ea: quod privatio non significat
aliquam naturam in subiecto, sed praesupponit subiectum cum
aptitudine. Contrarium vero requirit determinatam dispositionem
subiecti, secundum quam maxime distet a forma. Unde de necessitate
aliquam naturam significat in subiecto, quae est eiusdem generis cum
forma absente; sicut nigrum est in genere albi.
17.
Considerandum est etiam quod est duplex privatio. Quaedam quae habet
immediatum ordinem ad subiectum formae, sicut tenebra habet immediatum
ordinem ad diaphanum. Et inter huiusmodi privationem et formam
oppositam est mutua transmutatio. Aer enim de lucido fit tenebrosus,
et de tenebroso fit lucidus. Quaedam autem privatio est quae non
comparatur ad subiectum formae nisi mediante forma, cum sit ut quaedam
corruptio eius; sicut caecitas est corruptio visus, mors est corruptio
vitae. Et in talibus non est mutua conversio, sicut supra in nono
habitum est.
18. Cum
igitur hic ostenditur contrarietatem esse privationem ex mutua
transmutatione, quae est in contrariis et privatione et forma,
manifestum est quod non dicitur ista esse contrarietas quae est
corruptio formae, sed quae habet immediatum ordinem ad subiectum
formae. Et sic cessat illa obiectio quae ponitur in praedicamentis,
quod a privatione ad habitum non fit reversio. Contraria autem
transmutantur invicem.
19. Deinde
cum dicit palam autem ostendit per inductionem quod contrarietas sit
privatio; et hoc dupliciter. Primo inducendo in singulis contrariis.
Secundo reducendo ad prima contraria, ibi, sufficit autem et si prima
et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit per inductionem
quod contrarietas sit privatio; dicens, quod hoc quod supra ratione
syllogistica ostensum est palam est etiam per inductionem. Quia omnis
contrarietas invenitur habere privationem alterius contrariorum.
Semper enim duorum contrariorum unum est defectivum respectu alterius.
Sed tamen non in omnibus contrariis similiter invenitur unum privatio
alterius, ut infra dicetur. Et quod unum contrariorum sit privatio
alterius, ex hoc apparet, quia inaequalitas est privatio
aequalitatis, et dissimilitudo similitudinis, et malitia virtutis.
20. Deinde
cum dicit differt autem ostendit quod diversimode unum contrariorum est
privatio alterius. Hoc enim contingit secundum diversam rationem
privationis. Quae quidem diversitas attenditur dupliciter. Uno modo
ex hoc quod privatio potest dici, vel quia solum aliquod privatum est
modo quocumque. Vel quia est privatum in aliquo tempore determinato,
vel in aliqua parte determinata. In tempore quidem determinato, sicut
si sit privatum in aliqua aetate. In parte autem determinata, sicut
si sit privatum in aliqua parte principali. Aut etiam in omni, idest
in toto. Dicitur enim aliquis insensatus, si in aetate perfecta
discretione careat, non autem in puerili aetate. Et similiter aliquis
nudus, non si aliqua pars eius non sit tecta, sed si plures aut
principales partes intectae remaneant.
21. Et
propter istam diversitatem privationis, quae in contrarietate
includitur, contingit quod quorumdam contrariorum est medium, et
quorumdam non. Inter bonum enim et malum, medium est. Est enim
aliquis homo neque bonus neque malus. Dicitur enim bonus homo secundum
virtutem. Nam virtus est quae bonum facit habentem. Non autem omnis
qui caret virtute malus est. Nam puer caret virtute, et tamen non
dicitur malus. Sed si in aetate, in qua debet habere virtutem, non
habeat, malus dicitur. Vel etiam si aliquis virtute careat quantum ad
aliquos actus minimos et quasi indifferentes ad vitam, non dicitur
malus; sed solum si careat virtute quantum ad actus principales et
necessarios ad vitam. Sed par et impar in numeris non habent medium:
quia numerus dicitur impar ex hoc quod quocumque modo caret paritate.
22. Alia vero
diversitas privationis est, quod privatio quaedam determinat sibi
subiectum, quaedam vero non. Dictum est enim supra, quod id quod
caret aliquo, etiam si non natum sit habere, quandoque dicitur
privatum. Ex hac autem diversitate privationis potest contingere in
aliquibus contrariis, quod habeant medium vel non habeant: sicut si
dicamus, quod cum homo dicatur bonus secundum virtutes politicas, si
malum quod includit privationem boni requirat determinatum subiectum,
rusticus qui non participat conversatione civili, nec bonus nec malus
est bonitate vel malitia civili. Sic igitur patet ex praedictis, quod
alterum contrariorum dicitur secundum privationem.
23. Deinde
cum dicit sufficit autem ostendit idem reducendo ad prima contraria;
dicens quod sufficit ad ostendendum quod alterum contrariorum sit
privatio, si hoc invenitur in primis contrariis, quae sunt genera
aliorum contrariorum, sicut sunt unum et multa. Et quod ista sint
prima contraria, patet ex hoc, quod omnia alia contraria reducuntur ad
illa. Nam ad unum et multa reducuntur aequale et inaequale, simile et
dissimile, idem et diversum. Differentia autem, diversitas quaedam
est, et contrarietas differentia quaedam, ut supra habitum est. Et
sic patet quod omnis contrarietas reducitur ad unum et multa. Unum
autem et multa opponuntur ut divisibile et indivisibile, ut supra
habitum est. Et ita relinquitur, quod omnia contraria privationem
includant.
|
|