|
1. Postquam
prosecutus est philosophus quaestionem, quae mota fuerat de oppositione
aequalis ad magnum et parvum, hic prosequitur quaestionem motam de
oppositione unius ad multa. Et circa hoc duo facit. Primo obiicit ad
quaestionem. Secundo determinat veritatem, ibi, sed forsan multa
dicuntur et cetera. Circa primum tria facit. Primo assignat rationem
dubitationis; dicens, quod sicut dubitabile est de oppositione
aequalis ad magnum et parvum, similiter quidem potest dubitari de uno
et multis, utrum opponantur adinvicem. Et ratio dubitationis est,
quia si multa absque distinctione opponantur uni, sequuntur quaedam
impossibilia, nisi distinguatur de multo, sicut ipse post distinguit.
2. Deinde cum
dicit nam unum probat quod dixerat. Probat enim, quod si unum
opponitur multis, quod unum sit paucum vel pauca. Et hoc duabus
rationibus: quarum prima talis est. Multa opponuntur paucis. Si
igitur multa opponuntur uni simpliciter sine distinctione; cum unum uni
sit contrarium, sequitur quod unum sit paucum vel pauca.
3. Secunda
ratio talis est. Duo sunt multa. Quod probatur ex hoc quod duplex
est multiplex. Sed multa opponuntur paucis. Ergo duo opponuntur
aliquibus paucis. Sed duo non possunt esse multa ad aliquid paucum,
nisi ad unum. Nihil enim minus est duobus nisi unum. Sequitur igitur
quod unum sit paucum.
4. Deinde cum
dicit amplius si ostendit hoc esse impossibile, scilicet quod unum sit
paucum. Ita enim se habent unum et paucum ad pluralitatem, sicut
productum et breve ad longitudinem. Utraque enim utriusque, proprie
passiones sunt. Sed omne breve est longitudo quaedam. Ergo omne
paucum est pluralitas quaedam. Si ergo unum est paucum, quod necesse
videtur dicere si duo sunt multa, sequitur quod unum sit quaedam
pluralitas.
5. Et ita unum
erit non solum multum, sed etiam multa. Nam omne multum est etiam
multa; nisi forte hoc differat in humidis facile divisibilibus, ut
sunt aqua, oleum, aer et huiusmodi, quae nominat hic continua bene
terminabilia. Nam humidum est, quod bene terminatur termino alieno.
In talibus enim etiam aliquid continuum dicitur multum, sicut multa
aqua vel multus aer, quia propter facilitatem divisionis sunt propinqua
multitudini. Sed cum horum aliquid est continuum, ita dicitur esse
multum singulariter, quod non dicitur esse multa pluraliter. Sed in
aliis non dicimus multum, nisi quando sunt divisa actu. Non enim si
lignum sit continuum, dicimus quod sit multum, sed magnum. Divisione
autem actu adveniente, non solum dicimus quod sit multum, sed quod
etiam sit multa. In aliis igitur non differt dicere multum et multa,
sed solum in continuo bene terminabili. Si igitur unum sit multum,
sequitur quod sit multa; quod est impossibile.
6. Deinde cum
dicit sed forsan solvit propositam dubitationem. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit quod multum non eodem modo opponitur uni et
pauco. Secundo ostendit qualiter multum opponitur uni, ibi,
opponitur itaque unum multis et cetera. Circa primum duo facit.
Primo solvit propositam dubitationem. Secundo ex dictis excludit
quemdam errorem, ibi, quapropter nec recte et cetera. Duo autem
superius in obiiciendo tetigerat, ex quibus impossibile hoc sequi
videbatur: scilicet quod multum sit multa, et quod multa opponantur
paucis. Primo ergo manifestat primum; dicens, quod forsan in
quibusdam multa dicuntur indifferenter sicut multum. Sed in quibusdam
multum et multa accipiuntur ut aliquid differens; scilicet in continuo
bene terminabili; sicut de una aqua continua dicimus quod est aqua
multa, et non quod sunt aquae multae. Sed in his quae sunt divisa
actu, quaecumque sint illa, in his indifferenter dicitur et multum et
multa.
7. Deinde cum
dicit uno quidem manifestat secundum, scilicet qualiter multa
opponantur paucis; dicens, quod multa dicuntur dupliciter. Uno enim
modo significant pluralitatem excedentem, vel simpliciter, vel per
respectum ad aliquid. Simpliciter quidem, sicut dicimus aliqua esse
multa, eo quod excedunt pluralitatem, quae solet communiter in rebus
sui generis reperiri, ut si dicamus multam pluviam, quando ultra
communem cursum pluit. Per respectum autem ad aliquid, ut si dicamus
decem homines multos in comparatione ad tres. Et similiter paucum
dicitur pluralitas habens defectum, idest deficiens a pluralitate
excedente.
8. Alio modo
dicitur multum absolute, sicut numerus dicitur quaedam multitudo. Et
sic multum opponitur tantum uni, non autem pauco. Nam multa secundum
hanc significationem sunt quasi plurale eius quod dicitur unum; ut ita
dicamus unum et multa, ac si diceremus unum et una pluraliter, sicut
dicimus album et alba, et sicut mensurata dicuntur ad mensurabile.
Nam multa mensurantur per unum, ut infra dicetur. Et secundum hanc
significationem, a multis dicuntur multiplicia. Manifestum est enim
quod secundum quemlibet numerum dicitur aliquid multipliciter; sicut a
binario, duplum, et ternario triplum, et sic de aliis. Unusquisque
enim numerus est multa hoc modo, quia refertur ad unum, et quia
quodlibet mensurabile est uno. Et hoc, secundum quod multa opponuntur
uni, non autem secundum quod opponuntur pauco.
9. Unde et
ipsa duo quae sunt numerus quidam, sunt multa secundum quod multa
opponuntur uni. Sed secundum quod multa significant pluralitatem
excedentem, duo non sunt multa, sed sunt pauca. Nihil enim est
paucius duobus, quia unum non est paucum, ut supra probatum est.
Paucitas enim est pluralitas habens defectum. Prima vero pluralitas
habens defectum est dualitas. Unde dualitas est prima paucitas.
10. Deinde
cum dicit quapropter non excludit, secundum praedicta, quemdam
errorem. Sciendum est enim, quod Anaxagoras posuit generationem
rerum fieri per extractionem. Unde posuit a principio omnia existere
simul in quodam mixto, sed intellectus incepit segregare ab illo mixto
singulas res, et haec est rerum generatio. Et quia generatio,
secundum eum, est in infinitum, ideo posuit quod res in illo mixto
existentes infinitatem habeant. Dixit igitur quod ante distinctionem
rerum omnes res essent simul, infinitae quidem et pluralitate et
parvitate.
11. Et quod
quidem infinitum in parvitate et pluralitate posuit, recte dictum est;
quia in quantitatibus continuis invenitur infinitum per divisionem;
quam quidem infinitatem significavit per parvitatem. In quantitatibus
autem discretis invenitur infinitum per additionem, quam quidem
significavit per pluralitatem.
12. Cum
igitur hic recte dixisset, destitit ab hoc suo dicto non recte. Visum
enim fuit ei postmodum quod loco eius quod dixit parvitatem, debuit
dicere et paucitatem. Quae quidem correptio, ideo non recta fuit,
quia res non sunt infinitae paucitate. Est enim invenire paucum
primum, scilicet duo, non autem unum, ut quidam dicunt. Ubi enim
est invenire aliquid primum, non proceditur in infinitum. Si autem
unum esset paucum, oporteret in infinitum procedere. Sequeretur
enim, quod unum esset multa, quia omne paucum est multum, vel multa,
ut supra dictum est. Si autem unum esset multa, oporteret esse
aliquid minus eo, quod esset paucum, et illud iterum oporteret esse
multum, et sic in infinitum abiretur.
13. Deinde
cum dicit opponitur itaque ostendit quomodo unum et multa opponantur.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod unum opponitur multis
relative. Secundo ostendit, quod multitudo absoluta non opponitur
pauco, ibi, pluralitas autem. Circa primum tria facit. Primo
ostendit quod unum opponitur multis relative; dicens quod unum
opponitur multis, sicut mensura mensurabili; quae quidem opponuntur ut
ad aliquid. Non tamen ita quod sit de numero eorum quae sunt ad
aliquid secundum seipsa. Supra enim in quinto dictum est, quod
dupliciter dicuntur aliqua esse ad aliquid. Quaedam namque referuntur
adinvicem ex aequo, sicut dominus et servus, pater et filius, magnum
et parvum; et haec dicit esse ad aliquid ut contraria; et sunt ad
aliquid secundum seipsa; quia utrumque eorum hoc ipsum quid est, ad
alterum dicitur.
14. Alia vero
sunt ad aliquid non ex aequo; sed unum eorum dicitur ad aliquid, non
quod ipsum referatur, sed quia aliquid refertur ad ipsum, sicut in
scientia et scibili contingit. Scibile enim dicitur relative, non
quia ipsum refertur ad scientiam, sed quia scientia refertur ad ipsum.
Et sic patet quod huiusmodi non sunt relativa secundum se, quia
scibile non hoc ipsum quod est, ad alterum dicitur, sed magis aliud
dicitur ad ipsum.
15. Deinde
cum dicit unum vero manifestat qualiter unum opponitur multis ut
mensurabili. Et quia de ratione mensurae est quod sit minimum aliquo
modo, ideo primo dicitur, quod unum est minus multis, et etiam
duobus, licet non sit paucum. Non enim sequitur, si aliquid sit
minus, quod sit paucum; licet de ratione pauci sit quod sit minus,
quia omnis paucitas pluralitas quaedam est.
16. Sciendum
vero est, quod pluralitas sive multitudo absoluta, quae opponitur uni
quod convertitur cum ente, est quasi genus numeri; quia numerus nihil
aliud est quam pluralitas et multitudo mensurabilis uno. Sic igitur
unum, secundum quod simpliciter dicitur ens indivisibile, convertitur
cum ente. Secundum autem quod accipit rationem mensurae, sic
determinatur ad aliquod genus quantitatis, in quo proprie invenitur
ratio mensurae.
17. Et
similiter pluralitas vel multitudo, secundum quod significat entia
divisa, non determinatur ad aliquod genus. Secundum autem quod
significat aliquid mensuratum, determinatur ad genus quantitatis,
cuius species est numerus. Et ideo dicit quod numerus est pluralitas
mensurata uno, et quod pluralitas est quasi genus numeri.
18. Et non
dicit quod sit simpliciter genus; quia sicut ens genus non est,
proprie loquendo, ita nec unum quod convertitur cum ente, nec
pluralitas ei opposita. Sed est quasi genus, quia habet aliquid de
ratione generis, inquantum est communis.
19. Sic
igitur accipiendo unum quod est principium numeri et habet rationem
mensurae, et numerum qui est species quantitatis et est multitudo
mensurata uno, opponuntur unum et multa, non ut contraria, ut supra
dictum est de uno quod convertitur cum ente, et de pluralitate sibi
opposita; sed opponuntur sicut aliqua eorum quae sunt ad aliquid,
quorum scilicet unum dicitur relative, quia alterum refertur ad ipsum.
Sic igitur opponitur unum et numerus, inquantum unum est mensura et
numerus est mensurabilis.
20. Et quia
talis est natura horum relativorum quod unum potest esse sine altero,
sed non e converso, ideo hoc invenitur in uno et numero, quia si est
numerus, oportet quod sit unum. Sed non oportet quod ubicumque est
unum, quod sit numerus. Quia si est aliquid indivisibile ut punctus,
ibi est unum, et non numerus. In aliis vero relativis quorum utrumque
secundum se dicitur ad aliquid, neutrum est sine reliquo. Non enim
est sine servo dominus, nec servus sine domino.
21. Deinde
cum dicit similiter autem manifestat similitudinem relationis scibilis
ad scientiam et unius ad multa; dicens, quod cum scientia similiter
secundum rei veritatem dicatur ad scibile sicut numerus ad unum, non
similiter assignatur a quibusdam; quia videtur quibusdam, sicut
Pythagoricis, sicut supra dictum est, quod scientia sit mensura et
scibile mensuratum. Sed contrarium apparet. Dictum est enim quod,
si est unum quod est mensura, non est necesse numerum esse qui est
mensuratum, sed e converso. Videmus enim quod si est scientia,
oportet scibile esse. Non autem oportet, si est aliquid scibile,
quod sit eius scientia. Unde apparet quod magis scibile est sicut
mensura et scientia sicut mensuratum. Quodam enim modo mensuratur
scibili scientia, sicut numerus uno. Ex hoc enim vera scientia rei
habetur, quod intellectus apprehendit rem sicuti est.
22. Deinde
cum dicit pluralitas autem ostendit quod pluralitas vel multitudo
absoluta non opponitur pauco, dicens: dictum est quod pluralitas
secundum quod est mensurata, opponitur uni ut mensurae, sed non est
contraria pauco. Sed pauco, quod significat pluralitatem excessam,
opponitur multum, quod significat pluralitatem excedentem. Similiter
etiam pluralitas non uno modo opponitur uni, sed dupliciter. Uno
modo, sicut supra dictum est, opponitur ei ut divisibile
indivisibili. Et hoc si accipiatur communiter unum quod convertitur
cum ente, et pluralitas ei correspondens. Alio modo opponitur
pluralitas uni ut ad aliquid, sicut scientia ad scibile. Et hoc dico
si accipiatur pluralitas quae est numerus, et unum quod habet rationem
mensurae, et est principium numeri.
|
|