|
1. Postquam
philosophus determinavit de contrariis, hic determinat de mediis
contrariorum; et circa hoc duo facit. Primo proponit de quo est
intentio; dicens: quia contrariorum contingit aliquid esse medium, ut
supra dictum est, et quaedam contrariorum medium habent, ostendendum
est quod necesse est media esse ex contrariis. Non autem hoc solum
ostendit, sed etiam quaedam alia quae ad huius probationem sunt
necessaria.
2. Deinde cum
dicit omnia namque prosequitur suam intentionem; et circa hoc tria
facit. Primo ostendit, quod media sunt in eodem genere cum
contrariis. Secundo ostendit, quod media sunt inter contraria
tantum, ibi, at vero media et cetera. Tertio vero ostendit, quod
media componuntur ex contrariis, quod est principaliter intentum,
ibi, si vero sunt in eodem genere. Dicit ergo primo, quod omnia
media sunt in eodem genere cum his quorum sunt media. Quod sic
probat. Quia haec est diffinitio mediorum, quod media sunt inter quae
prius venit illud quod mutatur de uno extremorum, quam in alterum
extremum.
3. Et hoc
manifestat per duo exempla. Primo quidem in sonis. Sunt enim quidam
soni graves, et quidam acuti, et quidam medii. Et secundum hanc
distinctionem sonorum, distinguuntur chordae in musicis instrumentis.
Illae enim chordae, quae reddunt graves sonos, dicuntur hypatae,
quia principales. Illae vero quae reddunt acutos sonos, dicuntur
netae. Si igitur musicus paulatim a gravibus ad acutos descendere
velit, quod est transire per mediam rationem, necesse est quod prius
veniat ad sonos medios. Secundo autem manifestat in coloribus. Si
enim aliquid mutatur ex albo in nigrum, oportet quod primum veniat ad
medios colores quam ad nigrum. Et similiter est in aliis mediis.
4. Sic igitur
patet quod de mediis fit transmutatio ad extrema, et e converso. Sed
in his quae sunt in diversis generibus, non fit transmutatio in invicem
nisi per accidens, sicut patet in colore et figura. Non enim mutatur
aliquid de colore in figuram aut e converso; sed de colore in colorem,
et de figura in figuram. Unde necesse est quod media et extrema sint
in eodem genere.
5. Deinde cum
dicit at vero ostendit quod media sunt inter contraria; et circa hoc
duo facit. Primo ostendit quod media necesse est esse inter opposita.
Secundo inter quae opposita, quia inter contraria, ibi, oppositorum
vero. Dicit ergo primo, quod omnia media necesse est esse inter
opposita. Quod sic probat. Quia solum ex oppositis, per se
loquendo, fiunt mutationes, ut probatur in primo physicorum. Ex
nigro enim aliquid fit album per se loquendo. Dulce autem non fit ex
nigro nisi per accidens, inquantum dulce convenit esse album. Sed
media sunt inter illa ex quibus est mutua transmutatio, sicut per
definitionem mediorum suprapositam patet. Impossibile est ergo quod
media sint non oppositorum; quia sequeretur quod esset permutatio non
ex oppositis.
6. Deinde cum
dicit oppositorum enim manifestat inter quae opposita possint esse
media; dicens, quod inter opposita in contradictione nullo modo potest
esse medium. Contradictio enim est oppositio, cuius altera pars ex
necessitate adest cuicumque subiecto, sive sit ens, sive non ens. De
quolibet enim ente vel non ente necesse est dicere quod sedet, vel non
sedet. Et sic patet, quod contradictio nullum habet medium.
7. Sed aliorum
oppositorum alia sunt ad aliquid, alia privatio et forma, alia ut
contraria. Eorum autem, quae sunt ad aliquid, quaedam se habent ut
contraria, quae ex aequo adinvicem referuntur; et ista habent medium.
Quaedam vero non se habent ut contraria, quae non ex aequo adinvicem
referuntur, sicut scientia et scibile; et ista non habent medium.
Cuius causa est, quia media et extrema sunt in eodem genere. Haec
autem non sunt in eodem genere, cum unum secundum se referatur, ut
scientia, non autem aliud, ut scibile. Quomodo ergo scientiae et
scibilis potest aliquid esse medium? Sed magni et parvi potest esse
aliquid medium, idest aequale, ut supra dictum est. Et similiter
eorum quae referuntur adinvicem, ut contraria. Quomodo autem ea quae
opponuntur privative habeant media vel non habeant, et quomodo haec
oppositio aliquo modo pertinet ad contrarietatem, hic tacet, quia
supra exposuit.
8. Deinde cum
dicit si vero ostendit tertium quod principaliter intendit, scilicet
quod media sunt composita ex contrariis. Et circa hoc duo facit.
Primo proponit quod intendit; dicens, quod si media in eodem genere
sint cum extremis, sicut ostensum est, et si iterum media sint solum
contrariorum, ut etiam ostensum est; necesse est media componi ex his
contrariis inter quae sunt.
9. Deinde cum
dicit nam erit probat propositum. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quod contrariae species habent priora contraria ex quibus
constituuntur. Quod sic probat. Oportet enim quod contrariorum, aut
sit aliquod genus, aut nullum. Si autem nullum genus esset
contrariorum, non haberent medium; quia medium non est nisi eorum quae
sunt unius generis, ut ex dictis patet. Sed si contrariorum, quorum
ponitur medium, sit aliquod genus prius ipsis contrariis, necesse est
etiam quod sint differentiae contrariae priores speciebus contrariis,
quae faciant et constituant species contrarias ex ipso genere uno.
Species enim ex genere et differentiis constituuntur.
10. Et hoc
manifestat per exemplum. Sicut si album et nigrum sint contrariae
species, et habeant unum genus quod est color, necesse est quod
habeant aliquas differentias constitutivas; ita quod album sit color
disgregativus visus, nigrum vero color congregativus. Et sic hae
differentiae congregativum et disgregativum sunt priores albo et nigro.
Unde, cum utrobique sit contrarietas, manifestum est quod contraria
sunt seinvicem priora. Contrariae enim differentiae sunt priores
contrariis speciebus. Et sunt etiam magis contrariae, quia sunt
causae contrarietatis ipsis speciebus.
11.
Considerandum tamen quod disgregativum et congregativum visus, non
sunt verae differentiae constitutivae albi et nigri, sed magis effectus
eorum. Ponuntur tamen loco differentiarum, signa earum. Sicut
interdum per accidentia, designantur differentiae et formae
substantiales. Disgregatio enim visus provenit ex vehementia lucis,
cuius plenitudo albedinem constituit. Et congregatio visus provenit ex
causa contraria.
12. Deinde
cum dicit et reliqua ostendit quod etiam mediae species habent priora
media, ex quibus constituuntur; dicens, quod cum media sint species
eiusdem generis, et omnes species ex genere et differentia
constituantur, necesse est quod media constituantur ex genere et
differentiis. Sicut quicumque colores sunt medii inter album et
nigrum, oportet hos definiri ex genere, quod est color, et ex
quibusdam differentiis. Et hae differentiae, ex quibus constituuntur
medii colores, non possunt esse immediate prima contraria, scilicet
differentiae contrariae quae constituebant contrarias species albi et
nigri. Aliter oportet quod quilibet color medius esset albus aut
niger. Nam color congregativus est niger, et disgregativus est
albus. Oportet igitur quod differentiae constitutivae mediorum colorum
sint alterae a differentiis contrariis, quae sunt constitutivae
contrariarum specierum. Et quia, sicut se habent species ad species,
ita se habent differentiae ad differentias: oportet quod sicut medii
colores sunt species mediae inter species contrarias, ita differentiae
constitutivae earum sint mediae inter differentias contrarias quae
dicuntur prima contraria.
13. Deinde
cum dicit primae autem ostendit, quod mediae differentiae ex
differentiis contrariis componuntur; dicens, quod differentiae primae
contrariae sunt disgregativum visus et congregativum. Unde istae
differentiae sunt illud primum, ex quo componimus omnes species
generis. Sed, si aliqua contraria non essent in eodem genere,
quaerendum restaret ex quo eorum media constituerentur. Sed in his
quae sunt in eodem genere, non est difficile hoc accipere; quia
necesse est omnia quae sunt in eodem genere aut esse incomposita, idest
simplicia, aut componi ex incompositis, idest simplicibus, quae sunt
in genere illo. Contraria enim sunt incomposita ex invicem; quia nec
album componitur ex nigro, neque nigrum ex albo, neque congregativum
ex disgregativo, neque e converso. Quare oportet quod contraria sint
principia, quia simplicia in quolibet genere sunt principia.
14. Sed de
mediis oportet dicere, quod aut omnia componantur ex simplicibus,
idest ex contrariis, aut nullum; quia eadem ratio videtur de omnibus.
Sed non potest dici, quod nullum: quia aliquod est medium quod
componitur ex contrariis: ex quo contingit quod transmutatio primo
pervenit ad media quam ad extrema. Hoc autem sic apparet: quia illud
in quod primo pervenit transmutatio, est magis et minus respectu
utriusque extremorum. Prius enim aliquid fit minus album et minus
nigrum, quam totaliter album et totaliter nigrum: et hoc ipsum quod
est minus album, quam album simpliciter, et minus nigrum quam nigrum
simpliciter. Est etiam magis accedens ad album quam nigrum
simpliciter; et magis accedens ad nigrum quam album simpliciter. Et
sic patet, quod illud in quod primo venit transmutatio, est magis et
minus respectu utriusque extremorum. Et propter hoc oportet quod sit
medium contrariorum. Et sic sequitur quod omnia media sint composita
ex contrariis. Nam idem medium quod est magis et minus respectu
utriusque extremorum, oportet esse compositum ex extremis simplicibus,
respectu quorum dicitur magis et minus. Et quia non sunt aliqua
extrema priora contrariis in eodem genere, relinquitur quod duae
differentiae contrariae constitutivae mediorum sint compositae ex
contrariis differentiis. Et ita media erunt ex contrariis. Quod
patet, quia omnia inferiora, idest omnes species generis, tam
contraria quam media, sunt ex primis contrariis, scilicet
differentiis.
15. Deinde
cum dicit quod quidem concludit epilogando quod supra de mediis dictum
est. Et est litera plana.
|
|