|
1. Quia
particulares scientiae quaedam eorum quae perscrutatione indigent
praetermittunt, necesse fuit quamdam scientiam esse universalem et
primam, quae perscrutetur ea, de quibus particulares scientiae non
considerant. Huiusmodi autem videntur esse tam communia quae sequuntur
ens commune (de quibus nulla scientia particularis considerat, cum non
magis ad unam pertineant quam ad aliam, sed ad omnes communiter),
quam etiam substantiae separatae, quae excedunt considerationem omnium
particularium scientiarum. Et ideo Aristoteles huiusmodi scientiam
nobis tradens, postquam perscrutatus est de communibus, accedit ad
tractandum specialiter de substantiis separatis, ad quarum cognitionem
ordinantur non solum ea quae in hac scientia tractata sunt, sed etiam
quae in aliis scientiis tractantur. Et ideo ad manifestiorem
considerationem de substantiis separatis habendam, primo sub quodam
compendio recolligit ea quae dicta sunt tam in hoc libro, quam in libro
physicorum, utilia ad cognitionem substantiarum separatarum. Secundo
de ipsis substantiis separatis inquirit, circa medietatem sequentis
libri, ibi, sed quoniam tres sunt substantiae. Prima pars dividitur
in duas. In prima recolligit ea quae praecedunt considerationem
substantiae. In secunda recolligit ea quae ad considerationem
substantiae pertinent, ibi (in principio sequentis libri), de
substantia quidem theorica. Tria autem praemiserat ante
considerationem substantiae. Primo moverat dubitationes in tertio
libro, quas in hoc primo recolligit. Secundo determinaverat ea quae
ad considerationem huius scientiae pertinent, in quarto libro, quae et
hic secundo loco recolligit, ibi, quoniam autem philosophi scientia.
Tertio determinat de ente imperfecto, scilicet de ente per accidens,
et de motu, et infinito, et de quibus partim determinaverat in secundo
et sexto huius, partim in tertio physicorum. Et de his in tertio loco
hic recolligit, ibi, quoniam autem simpliciter ens et cetera. Prima
pars dividitur in duas. Primo movet dubitationem circa considerationem
huius scientiae. In secunda circa res, de quibus in hac scientia
determinatur, ibi, adhuc unum oportet poni. Circa primum duo facit.
Primo inquirit quomodo sit consideratio huius scientiae circa principia
et substantias. Secundo circa quae principia, et circa quas
substantias, ibi, sed nec circa dicta a physicis. Circa primum duo
facit. Primo dubitationes movet de consideratione huius scientiae
circa principia. Secundo de consideratione huius scientiae circa
substantias, ibi, adhuc utrum omnium substantiarum. Circa primum
tria facit. Primo supponit considerationem huius scientiae esse circa
principia, dicens, quod manifestum est ex primo libro, in quo
disputavit contra ea quae alii philosophi dixerunt de primis rerum
principiis, quod sapientia est scientia quaedam circa principia.
Ostensum est enim in prooemio istius libri, quod sapientia considerat
causas altissimas et maxime universales, et est nobilissima
scientiarum.
2. Secundo
ibi, dubitabit autem movet quaestionem de consideratione huius
scientiae quae sapientia dicitur, circa principia rerum; dicens quod
aliquis potest dubitare, utrum oporteat sapientiam quae considerat
principia, esse unam scientiam aut multas.
3. Et si
dicatur quod est una, videtur hoc esse in contrarium, quia plura, de
quibus consideratur in una scientia, sunt contraria, eo quod unum
contrariorum est ratio ad cognoscendum alterum, propter hoc videntur
sub una arte cadere. Sed principia rerum, cum sint plura, non sunt
contraria, alioquin non possent convenire in uno principiato.
Sapientia ergo quae est de principiis, non videtur esse una scientia.
Si vero dicatur quod non est una, sed plures, non est eas assignare.
4. Est autem
veritas quod sapientia est una scientia, quae tamen considerat plura
principia, inquantum reducuntur ad unum genus, quia et hac ratione
contraria sub una scientia cadunt, inquantum sunt unius generis.
5. Tertio
ibi, adhuc speculari movet dubitationem de consideratione huius
scientiae circa principia demonstrationis; dicens, quod adhuc
dubitabile est, utrum speculari principia demonstrativa, ut, omne
totum est maius sua parte, et similia, sit unius scientiae, aut
plurium. Et si dicatur quod unius, videtur difficile assignare,
quare magis sit istius scientiae quam alicuius alterius, cum omnes
scientiae communiter eis utantur. Si autem detur quod sit plurium
scientiarum, videbitur difficile assignare plures scientias tales.
6. Est autem
veritas, quod una scientia principaliter considerat ista principia, ad
quam consideratio pertinet communium, qui sunt termini illorum
principiorum, sicut ens et non ens, totum et pars, et alia
huiusmodi; et ab ea aliae scientiae huiusmodi principia accipiunt.
7. Deinde cum
dicit adhuc utrum movet dubitationes de consideratione huius scientiae
circa substantias. Et quaerit duo. Primo utrum haec scientia
consideret de omnibus substantiis, aut non. Et si detur quod non,
difficile est assignare de quibus substantiis consideret, et de quibus
non. Et si detur quod de omnibus consideret, cum sit una, remanet
dubium, quomodo eadem scientia possit esse de pluribus, cum una
scientia sit unius.
8. Et veritas
est, quod haec scientia est de omnibus substantiis, licet de quibusdam
principalius, scilicet de substantiis separatis, inquantum omnes
conveniunt in uno genere, quod est ens per se.
9. Secundo
ibi, adhuc utrum quaerit utrum demonstratio sit solum circa
substantias, aut etiam circa accidentia. Si enim demonstratio proprie
esset circa accidentia, quia ad demonstrationem pertinet concludere per
se accidentia de substantiis, non erit demonstratio circa substantias.
Sed si dicatur, quod alia demonstrativa scientia est substantiarum,
et alia accidentium per se, quaerendum restat quae sit utraque earum,
et si utraque earum sit digna nomine sapientiae. Quia ex una parte
videtur quod illa quae circa accidentia sit sapientia, quia
demonstratio proprie est accidentium, et demonstrativa scientia
certissima est. Et sic videtur quod sapientia sit demonstrativa quae
est circa accidentia. Ex alia parte videtur quod sit circa
substantias; quia cum substantia sit prima in entibus, scientia quae
est circa substantias videtur esse prima.
10. Est autem
veritas quod sapientia substantias et accidentia considerat, inquantum
conveniunt in ente, quod est eius subiectum; sed substantias
principaliter, sicut per se prima entia, et de his accidentia
demonstrat.
11. Deinde
cum dicit sed non movet quaestiones magis speciales de consideratione
huius scientiae. Et primo circa quas substantias sit consideratio
huius scientiae. Secundo circa quae principia, ibi, dubitabit autem
utique. Circa primum movet quatuor quaestiones. Et prima quaestio
pertinet ad causas substantiarum sensibilium; dicens, quod non videtur
ponendum hanc scientiam quam quaerimus, circa quatuor genera causarum,
de quibus dictum est in libro physicorum; quia maxime videretur esse
circa causam finalem, quae est potissima inter alias. Sed non videtur
esse haec scientia circa id cuius gratia, idest circa causam finalem:
quia finis habet rationem boni. Bonum autem consistit in
operationibus, et in his quae sunt in motu. Unde in immobilibus,
sicut in mathematicis, nihil demonstratur per causam finalem. Et
manifestum est quod finis est quod primum movet. Movet enim
efficientem. Primum autem movens non videtur esse in rebus
immobilibus.
12. Est autem
veritas, quod haec scientia considerat dicta genera causarum, et
praecipue causam formalem et finalem. Et ulterius finis qui est primum
movens, est omnino immobile, ut infra ostendetur.
13. Secundo
ibi, totaliter autem movet quaestionem de consideratione substantiarum
sensibilium; et quaerit, utrum haec scientia sit circa substantias
sensibiles, aut non. Si enim sit circa substantias sensibiles, non
videtur differre a scientia naturali: si autem circa alias
substantias, difficile est assignare circa quas alias. Aut enim est
circa species, idest circa ideas, quas Platonici posuerunt; aut est
circa mathematica, quae etiam quidam posuerunt esse media inter ideas
et substantias sensibiles, sicut sunt superficies, et lineae, et
figurae, et alia huiusmodi. Sed manifestum est per superiores
libros, quod species non sunt, idest ideae separatae, et de
mathematicis statim quaeretur.
14. Est autem
veritas huius quaestionis, quod ista scientia determinat de substantiis
sensibilibus, inquantum sunt substantiae, non inquantum sunt
sensibiles et mobiles. Hoc enim proprie pertinet ad naturalem. Sed
propria consideratio huius scientiae est de substantiis, quae non sunt
ideae, nec mathematica separata, sed primi motores, ut infra
patebit.
15. Tertio
ibi, attamen dubitationem movet tertiam dubitationem ex incidenti.
Quia enim dixerat manifestum esse quod non sunt species separatae,
movet dubitationem de mathematicis, utrum sint separatae. Et ostendit
primo quod non: quia si aliquis ponat species separatas, et
mathematica separata praeter substantias sensibiles, quare non est ita
in omnibus quae habent species, sicut in mathematicis? Ut sicut
mathematica ponitur media inter species et sensibilia, quasi quaedam
tertia entia praeter species et particularia quae sunt hic, ut linea
mathematica praeter speciem lineae et lineam sensibilem, ita poneretur
tertius homo, et tertius equus praeter auton, idest per se hominem,
et per se equum, quae appellabant Platonici ideas, et equum et
hominem singulares. Sed in his Platonici media non ponebant, sed
solum in mathematicis.
16. Postea
vero cum dicit si autem obiicit in contrarium: quia si non sunt
mathematica separata, difficile est assignare circa quae mathematicae
scientiae negocientur. Non enim negociari videntur circa sensibilia
inquantum huiusmodi; quia in istis sensibilibus non sunt tales lineae
et tales circuli, quales scientiae mathematicae quaerunt. Unde
videtur necesse ponere quasdam lineas et quosdam circulos separatos.
17. Est autem
veritas, quod mathematica non sunt separata a sensibilibus secundum
se, sed solum secundum rationem, ut supra ostensum est in sexto, et
infra declarabitur.
18. Et quia
hanc dubitationem ex incidenti interposuerat de separatione
mathematicorum ea occasione, quia dixerat manifestum esse, quod
species non sunt separatae: consequenter cum dicit, neque etiam circa
mathematica, redit ad quaestionem principalem, qua quaerebatur circa
quas substantias sit ista scientia. Et cum ostenderit quod non sit
circa species, quia species non sunt separatae, nunc ostendit eadem
ratione, quod non est circa mathematica, quia nec ipsa sunt separata,
scilicet secundum esse. Sed non videtur esse circa sensibiles
substantias, cum sint corruptibiles et in motu existentes.
19. Est autem
veritas huius quaestionis, quae supra posita est.
20. Quartam
dubitationem ponit ibi, totaliter autem et quaerit cuius scientiae sit
dubitare de materia mathematicarum scientiarum, idest inquirere de
quibus mathematicae considerent. Non enim hoc est scientiae
naturalis, propter hoc quod totum negocium naturalis philosophiae est
circa ea, quae habent in seipsis principium motus et quietis, quae
naturalia dicuntur. Unde de hac dubitatione se non intromittit.
Similiter etiam consideratio huius dubitationis non videtur pertinere
ad illam scientiam, quae intendit de demonstratione et scientia
mathematicorum, quae dicitur mathematica scientia; quia huiusmodi
scientia praesupponit huiusmodi materiam, sive huiusmodi subiectum; et
circa ipsum aliqua inquirit. Unde relinquitur quod ad hanc
philosophiam pertineat considerare, de quo tractant scientiae
mathematicae.
21. Deinde
cum dicit dubitabit autem inquirit circa qualia principia sit
consideratio huius scientiae. Et circa hoc movet tres quaestiones.
Primo enim quaerit, utrum haec scientia sit circa principia, quae a
quibusdam elementa dicuntur. Quod videtur ex hoc, quod omnes ponunt
huiusmodi principia esse inexistentia, idest intrinseca composito. Et
ita oportet ad cognitionem compositorum, quod ipsa cognoscantur. Sed
ex alia ratione videtur, quod ista scientia sit magis universalium,
quia omnis ratio et omnis scientia videtur esse universalium et non
extremorum, idest particularium, ad quae divisio communium
terminatur: et sic videtur, quod ista scientia maxime sit priorum
generum.
22. Et
veritas est, quod haec scientia praecipue considerat communia; non
tamen quod communia sint principia, sicut Platonici posuerunt.
Considerat autem et principia intrinseca rerum, sicut materiam et
formam.
23. Secundo
ibi, haec autem movet secundam dubitationem. Videtur enim ex una
parte, quod unum et ens sint principia et genera, quia haec maxime
videntur continere omnia suo ambitu communitatis. Et maxime videntur
esse principia, quia sunt prima naturaliter, quia eis interemptis
interimuntur alia. Omnia enim sunt ens et unum: unde si auferatur
unum et ens, omnia alia auferuntur; sed non convertitur. Et sic
videntur esse prima naturaliter, cum prius naturaliter dicatur a quo
non convertitur consequentia essendi.
24. Ex alia
parte videtur, quod unum et ens non sint genera, et per consequens nec
principia, si genera sunt principia. Nulla enim differentia
participat actu genus; quia differentia sumitur a forma, genus autem a
materia. Sicut rationale a natura intellectiva, animal a natura
sensitiva. Forma autem non includitur in essentia materiae actu, sed
materia est in potentia ad ipsam. Et similiter differentia non
pertinet ad naturam generis, sed genus habet differentiam potestate.
Et propter hoc differentia non participat genus; quia cum dico
rationale, significo aliquid habens rationem. Nec est de intellectu
rationalis quod sit animal. Illud autem participatur, quod est de
intellectu participantis. Et propter hoc dicitur, quod differentia
non participat genus. Nulla autem posset differentia sumi, de cuius
intellectu non esset unum et ens. Unde unum et ens non possunt habere
aliquas differentias. Et ita non possunt esse genera, cum omne genus
habeat differentias.
25. Est autem
veritas, quod unum et ens non sunt genera, sed sunt omnibus communia
analogice.
26. Tertiam
quaestionem ponit ibi, adhuc autem et est dubitatio, utrum principia
sint magis genera quam species. Et primo ostendit quod species magis
sint principia quam genera; quia quod est simplicius, est magis
principium. Sed species videntur esse simpliciores. Sunt enim
indivisibilia, ad quae terminatur divisio generis formalis. Sed
genera in plura et differentia specie dividuntur: ergo magis videntur
principia esse species quam genera. Sed ex ea parte qua genera
constituunt species, et non e converso, videntur genera esse magis
principia. Hoc enim est de ratione principii, quod eo remoto alia
removentur.
27. Est autem
veritas quod universalia sunt principia, scilicet in cognoscendo; et
sic genera magis sunt principia, quia simpliciora. Et quod dividantur
in plura quam species, hoc est, quia continent plura in potentia.
Sed species continent plura in actu. Unde sunt magis divisibiles per
modum resolutionis compositi in simplicia.
|
|