|
1. Postquam
philosophus ostendit quid est motus, et determinavit de infinito quod
est passio quaedam motus, hic determinat de partibus motus; et
dividitur in duas partes. In prima dividit motum in suas partes. In
secunda manifestat concomitantia motum et partes eius, ibi, simul
secundum locum. Prima dividitur in partes tres, secundum tres
divisiones motus, quarum tamen una sub altera accipitur, utpote
dividens aliquod membrum praecedentis divisionis. Circa primum duo
facit. Primo dividit motum ex parte mobilis. Secundo ex parte
moventis, ibi, est autem aliquid. Dicit ergo primo, quod tribus
modis aliquid permutatur. Uno modo permutatur aliquid per accidens
tantum, quando scilicet aliquid dicitur permutari ex quo illud in quo
est, permutatur: sive sit in eo ut accidens in subiecto, sicut
musicum dicimus ambulare, sive sit forma substantialis in materia ut
anima in moto corpore, sive quaecumque pars moto toto, sive etiam
contentum moto continente, ut nauta mota navi.
2. Secundo
modo dicitur aliquid permutari simpliciter eo quod aliquid eius
permutatur, sicut ea quae moventur secundum partem. Sicut corpus
hominis dicitur sanari, quia sanatur oculus. Et hoc quidem est per se
moveri, sed non primo modo.
3. Tertio
modo dicitur aliquid moveri primo et per se, sicut si aliquod totum
moveatur secundum totum, ut si lapis deorsum feratur.
4. Deinde
cum dicit est autem ponit eamdem divisionem ex parte moventis. Dicitur
enim movens tripliciter. Uno modo movens secundum accidens, sicut
musicus aedificat.
5. Alio modo
secundum partem, sicut homo manu vulnerat et percutit.
6. Tertio
modo per se, sicut ignis calefacit, et medicus sanat.
7. Deinde
cum dicit est autem ponit secundam divisionem motus, seu mutationis.
Et circa hoc tria facit. Primo praemittit quaedam quae sunt
necessaria ad divisionem motus accipiendam. Secundo dividit motionem,
ibi, quae autem non secundum accidens. Tertio manifestat divisionem
mutationis, ibi, quae quidem igitur non ex subiecto. Dicit ergo
primo, quod in qualibet mutatione inveniuntur quinque. Est enim in
omni mutatione aliquid quod est primum movens. Secundo est aliquid
quod movetur. Tertio est tempus in quo fit mutatio: quia omnis motus
est in tempore. Quarto est terminus ex quo incipit motus. Quinto est
terminus in quem motus tendit. Non autem dividitur motus sive mutatio
in suas species, secundum movens, neque secundum id quod movetur,
neque secundum tempus: quia ista sunt communia omni mutationi. Sed
dividitur secundum terminos, ex quo, et in quem est motus.
8. Et ideo
duo ultimo posita manifestat, dicens, quod species, idest formae et
passiones, idest qualitates et locus, sunt termini motuum, quia in ea
moventur ea quae mobilia sunt. Et dicit species, propter generationem
et corruptionem. Passiones, propter alterationes. Et locum,
propter loci mutationem. Et exemplificat de passionibus per scientiam
et caliditatem. Sed quia quibusdam videbatur quod caliditas esset idem
quod alteratio, et sic sequeretur quod caliditas esset motus et non
terminus motus, ideo dicit quod caliditas non est motus, sed
calefactio.
9. Deinde
cum dicit quae autem praetermissis duabus partibus primae divisionis,
accipit tertiam; et eam subdividit secundum terminos, scilicet
mutationem, quae non est per accidens, neque secundum partem:
dicens, quod permutatio quae non est secundum accidens, non existit
inter quoscumque terminos; sed oportet, quod termini eius sint vel
contraria, sicut est mutatio de albo in nigrum; vel intermedia, sicut
mutatio de nigro in rubeum et de rubeo in pallidum; aut est mutatio
inter contradictoria, sicut de albo in non album, aut e converso.
Tacet autem de privative oppositis, quia media sunt inter
contradictoria et contraria, et sub eis intelliguntur.
10. Et quod
solum inter praedictos terminos fiat permutatio, ostendit per
inductionem. Quatuor enim modis possunt variari termini mutationis.
Aut ita, quod uterque sit affirmativus, ut si aliquid dicatur mutari
ex albo in nigrum; et hoc est quod dicit, ex subiecto in subiectum.
Aut ita, quod uterque sit negativus, ut si aliquid dicatur mutari de
non albo in non nigrum: et hoc est quod dicitur, ex non subiecto in
non subiectum. Aut ita quod terminus a quo sit affirmativus, et
terminus ad quem sit negativus, ut si dicatur mutari de albo in non
album: et hoc est quod dicit, ex subiecto in non subiectum. Aut
ita, quod terminus a quo sit negativus et terminus ad quem
affirmativus, ut si dicatur aliquid mutari de non albo in album: et
hoc est quod dicit, ex non subiecto in subiectum. Exponit autem quod
dixerat subiectum, scilicet id quod affirmative significatur.
11. Harum
autem quatuor combinationum, una est inutilis. Non enim est aliqua
permutatio de non subiecto in non subiectum. Duae enim negationes,
sicut non album, et non nigrum, neque sunt contraria, neque
contradictoria, quia non sunt opposita. Possunt enim verificari de
eodem. Multa enim sunt, quae neque alba neque nigra sunt. Unde,
cum mutatio sit inter opposita, ut in primo physicorum probatum est,
relinquitur quod de non subiecto in non subiectum, non sit permutatio.
Et sic est necesse solum tres esse permutationes; scilicet duas
secundum contradictionem, et unam secundum contrarietatem.
12. Deinde
cum dicit quae quidem manifestat quid sint praedictae tres mutationes;
et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod duae earum sunt generatio
et corruptio. Secundo ostendit quod neutra earum est motus, ibi, si
itaque non ens. Tertio concludit quae mutatio dicatur motus, ibi,
quoniam autem omnis motus et cetera. Dicit ergo primo, quod trium
praedictarum mutationum illa quae est de non subiecto in subiectum,
existens inter contradictorios terminos, vocatur generatio. Sed hoc
contingit dupliciter. Quia aut est mutatio de non ente simpliciter in
ens simpliciter, et tunc est generatio simpliciter. Et hoc quando
mutabile subiectum mutatur secundum substantiam. Aut est de non ente
in ens non simpliciter, sed secundum quid, sicut de eo quod non est
album, in albo: et haec est generatio quaedam et secundum quid.
13. Illa
vero mutatio, quae est de subiecto in non subiectum, dicitur
corruptio. Et similiter in hac distinguitur simpliciter et secundum
quid sicut in generatione.
14. Deinde
cum dicit si itaque ostendit philosophus quod neutra harum mutationum
est motus. Et primo ostendit hoc de generatione. Secundo de
corruptione, ibi, neque itaque corruptio motus. Dicit ergo primo,
quod non ens dicitur multipliciter sicut et ens. Uno enim modo dicitur
quod est secundum compositionem et divisionem propositionis. Et hoc,
cum non sit in rebus, sed in mente, non potest moveri.
15. Alio
modo dicitur ens et non ens secundum potentiam et actum. Et id quod
est actu, est simpliciter ens. Quod autem est secundum potentiam
tantum, est non ens. Dicit ergo, quod neque contingit moveri hoc non
ens, quod quidem est secundum potentiam ens, sed non ens actu, quod
est quasi oppositum enti in actu simpliciter.
16. Sed
quare dixerit quod est oppositum enti simpliciter, manifestat, cum
subdit: quod enim non album. Ens enim in potentia, quod opponitur
enti in actu, quod non est ens simpliciter, contingit moveri; quia
quod non est non album in actu, aut non bonum in actu, contingit
moveri, sed tamen secundum accidens. Non enim ipsum non album
movetur, sed subiectum in quo est haec privatio, quod est ens actu.
Quod enim est non album, potest esse homo. Sed quod est non ens in
actu simpliciter, idest secundum substantiam, nequaquam contingit
moveri. Si, inquam, haec omnia vera sunt, impossibile est non ens
moveri. Et si hoc verum est, impossibile est generationem esse
motum, quia non ens generatur. Est enim generatio, ut dictum est,
de non ente in ens. Unde, si generatio simpliciter esset motus,
sequeretur quod non ens simpliciter moveretur.
17. Sed
huic processui posset aliquis obviare, dicens, quod non ens non
generatur nisi per accidens: per se enim generatur id quod est
subiectum generationis, idest ens in potentia. Non ens autem
significat privationem in materia. Unde non generatur nisi per
accidens.
18. Sed
hanc obviationem excludit, ibi, si enim et quam maxime. Dicens,
quod licet ens non generetur nisi secundum accidens, tamen de eo quod
generatur simpliciter, verum est dicere, quod est non ens. Et de
quocumque est hoc verum dicere, impossibile est id moveri. Ergo
subiectum mutationis impossibile est moveri. Et similiter impossibile
est ipsum quiescere, quia non ens simpliciter non movetur neque
quiescit. Haec enim inconvenientia accidunt, si quis ponit
generationem esse motum.
19. Ad
ostendendum autem quod non ens non movetur, subiungit quod omne quod
movetur, est in loco, quia motus localis est prior motuum. Non ens
autem simpliciter, non est in loco, quia alicubi esset non ens.
Igitur non potest moveri: et sic generatio non est motus.
20. Et ex
hoc ulterius ostendit quod neque corruptio est motus, ibi, neque
itaque corruptio. Quia motui non contrariatur nisi motus vel quies.
Sed corruptioni contrariatur generatio. Si ergo corruptio sit motus,
oportet quod generatio sit vel motus vel quies. Quod non potest esse,
ut ostensum est.
21. Deinde
cum dicit quoniam autem ostendit quae mutatio dicatur motus; dicens
quod omnis motus est aliqua permutatio. Permutationes autem sunt solum
tres: quarum duae, quae sunt secundum contradictionem, scilicet
generatio et corruptio, non sunt motus. Relinquitur ergo quod sola
mutatio, scilicet de subiecto in subiectum, sit motus. Et cum
subiecta ista inter quae est motus oporteat esse opposita, necesse est
quod sint contraria vel intermedia; quia privatio, licet affirmativa
monstretur, sicut nudum, edentulum et nigrum, tamen ad contrarium
reducitur, quia privatio est prima contrarietas, ut in decimo ostensum
est. Dicit autem nigrum esse privationem non simpliciter, sed
inquantum defective participat generis naturam.
|
|