|
1. Postquam
divisit transmutationes in generationem et corruptionem et motum, hic
subdividit alterum membrum divisionis, scilicet motum, secundum genera
in quibus potest esse motus. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
in quibus generibus possit esse motus. Secundo ostendit quot modis
dicitur immobile, ibi, immobile autem quod. Circa primum tria
facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum,
ibi, secundum substantiam autem. Tertio concludit principalem
intentionem, ibi, quoniam autem neque. Dicit ergo primo, quod cum
praedicamenta dividantur per substantiam, qualitatem, et huiusmodi;
et in aliis generibus non possit esse motus; erunt igitur tria genera
entis in quibus potest esse motus: quae sunt qualitas, quantitas et
ubi: loco cuius ponit locum, quia nihil aliud significat esse ubi,
nisi esse in loco; et moveri secundum locum, nihil est aliud quam
moveri secundum ubi. Non enim motus secundum locum attribuitur
subiecto loco, in quo est locus, sed ei quod est in loco.
2.
Attendendum est autem quod praetermittere videtur tria genera,
scilicet quando, situm et habere. Cum enim quando significet esse in
tempore, tempus autem sit numerus motus, eiusdem rationis est non esse
motum in genere quando, et non esse motum in genere actionis et
passionis, quae significant aliqualiter ipsum motum. Positio vero non
addit supra ubi, nisi ordinem partium determinatum, qui nihil aliud
est quam determinata relatio partium adinvicem. Habitus etiam importat
habitudinem indumenti ad indutum. Et sic eiusdem rationis videtur esse
quod non sit motus in situ et habere, et quod non sit in ad aliquid.
3. Deinde
cum dicit secundum substantiam probat propositum. Et circa hoc tria
facit. Primo ostendit quod non sit motus in substantia. Secundo quod
non sit motus in ad aliquid, ibi, neque ad aliquid. Tertio quod non
est motus in agere et pati, ibi, neque facientis et patientis.
Ostendit ergo primo, quod secundum substantiam non potest esse motus,
quia motus est mutatio de subiecto in subiectum. Duo ergo subiecta
inter quae est motus, sunt contraria aut media. Cum igitur
substantiae nihil sit contrarium, relinquitur quod secundum substantiam
non possit esse motus, sed generatio et corruptio tantum, quorum
termini sunt oppositi secundum contradictionem, et non secundum
contrarietatem, ut supra dictum est.
4. Videtur
autem hoc quod dictum est substantiae nihil est contrarium, falsum
esse, cum ignis manifeste appareat contrarius aquae: et cum
Aristoteles in primo de caelo probaverit quod caelum non est
corruptibile, quia non habet contrarium; alia vero corpora quae sunt
corruptibilia, contrarium habent.
5. Dixerunt
igitur quidam, quod toti substantiae compositae, non est aliquid
contrarium, quia oportet contrariorum esse unum subiectum; sed formae
substantiali nihil prohibet esse contrarium. Dicebant enim quod calor
est forma substantialis ignis. Hoc autem non potest esse verum, quia
formae substantiales non sunt sensibiles per se. Et iterum manifestum
est quod calor et frigus in aliis corporibus sunt accidentia. Quod
autem est in genere substantiae, nulli potest accidens esse.
6. Unde alii
dixerunt, quod calor et frigus non sunt formae substantiales ignis et
aquae, sed tamen eorum formae substantiales sunt contrariae, et
recipiunt magis et minus, et sunt quasi mediae inter substantiam et
accidens. Sed hoc omnino irrationabiliter dicitur. Nam, cum forma
sit principium speciei, si formae ignis et aquae non sunt vere
substantiales, neque ignis et aqua sunt verae species in genere
substantiae. Non est igitur possibile quod inter substantiam et
accidens sit aliquod medium: tum quia sunt diversorum generum, inter
huiusmodi autem non cadit medium, ut supra in decimo ostensum est: tum
quia etiam definitiones substantiae et accidentis immediatae sunt. Est
enim substantia ens per se; accidens vero ens per se non est, sed in
alio.
7. Dicendum
est ergo quod nec formae substantiales possunt esse contrariae, quia
contraria sunt extrema quaedam cuiusdam determinatae distantiae, et
quodammodo continuae, cum sit motus de uno contrario in aliud
contrarium. Unde in illis generibus in quibus talis distantia continua
et determinata non invenitur, non potest contrarium inveniri. Sicut
patet in numeris. Distantia enim numerorum adinvicem non intelligitur
secundum aliquam continuitatem, sed secundum additionem unitatum.
Unde numerus numero non est contrarius. Et similiter nec figura
figurae.
8. Eodem
autem modo est in substantiis; quia ratio cuiuslibet speciei
constituitur in quodam determinato indivisibili. Sed cum forma sit
differentiae principium; si formae substantiales non sunt adinvicem
contrariae, sequitur quod non sit contrarietas in differentiis; cum
tamen supra ostensum sit, quod genus dividitur in contrarias
differentias.
9. Dicendum
est igitur quod forma substantialis secundum quod in se consideratur,
constituit speciem in genere substantiae: secundum autem quod una forma
habet sibi intellectam privationem alterius formae, sic diversae formae
sunt contrariarum differentiarum principia. Nam privatio quodammodo
contrarium est. Et per hunc modum opponuntur animatum et inanimatum,
rationale et irrationale et huiusmodi.
10. Deinde
cum dicit neque ad ostendit non per se esse motum in genere ad aliquid,
sed solum per accidens. Sicuti enim aliquid movetur per accidens,
quando non fit motus in eo, nisi quodam altero moto; ita et in aliquo
dicitur esse motus per accidens, quando non fit motus in eo, nisi
quodam altero moto. Hoc autem invenimus in genere ad aliquid; quod
nisi aliquid alterum permutetur, non verum est dicere quod in eo fiat
permutatio, sicut non fit de aequali inaequale, non facta permutatione
secundum quantitatem. Et similiter non fit de dissimili simile, nisi
facta permutatione secundum qualitatem. Videmus etiam quod unum
relativorum dicitur permutari facta permutatione circa alterum; sicut
alterum per se manens de sinistro fit dextrum, altero secundum locum
permutato. Relinquitur igitur quod in ad aliquid non est motus nisi
per accidens.
11. Deinde
cum dicit neque facientis ostendit, quod neque in agere et pati sit
motus: et hoc quatuor rationibus: quarum prima talis est. Agere et
pati sunt motus, et significant motum. Si igitur in agere et pati
esset motus, sequeretur, quod motus sit alicuius motus, et generatio
generationis, et permutatio permutationis. Sed hoc est impossibile;
ergo, et hoc quod in agere et pati sit motus. Quod autem impossibile
sit motum esse motus, sic ostendit. Motum enim esse motus contingit
dupliciter: aut ut eius quod movetur, aut ut termini. Eius quidem
quod movetur: sicut dicimus motum esse hominis, quia homo movetur,
quia ex albo in nigrum permutatur. Unde et similiter motus movebitur,
et aut calefiet, aut infrigidabitur, aut mutabitur secundum locum,
aut augebitur. Hoc autem est impossibile; quia motus non potest esse
subiectum caloris aut frigoris, aut alicuius huiusmodi. Relinquitur
igitur quod non contingat motum esse motus sicut subiecti.
12. Sed
neque etiam sicut termini; ita scilicet quod aliquod subiectum alterum
permutetur de una specie permutationis in aliam, sicut homo permutatur
de languore in sanitatem. Hoc enim est impossibile nisi per accidens.
13. Unde
consequenter ostendit quod est impossibile per se, quia omnis motus est
permutatio de uno in aliud. Et similiter generatio et corruptio est
mutatio de uno in aliud, licet termini permutationis non sic opponantur
in generatione et corruptione sicut in motu, ut supra dictum est. Si
igitur sit aliqua permutatio de una permutatione in aliam, puta de
sanatione in quamdam aliam permutationem, sequetur quod simul dum
aliquid permutatur de sanitate in aegritudinem, permutetur de illa
permutatione in aliam permutationem; quia adhuc uno extremorum
permutationis existente, fit transmutatio de illo extremo in aliud.
Et sic, si duae transmutationes sunt extrema unius permutationis,
sequetur, quod durante prima transmutatione, fiat transmutatio in
aliam. Et sic simul, dum aliquod movetur de sanitate in
aegritudinem, transmutabitur de sanatione in aliam transmutationem.
14. Sed hoc
non videtur, nisi inquantum una mutatio succedit alteri. Contingit
autem quod ad hanc mutationem qua aliquid movetur de sanitate in
aegritudinem, succedat quaevis alia mutatio; puta dealbatio, vel
denigratio, mutatio secundum locum, vel quaecumque alia. Unde
manifestum est, quod si aliquis languet per hoc quod movetur de
sanitate in aegritudinem, quod ex hac mutatione permutari poterit in
quamcumque aliam mutationem. Neque est mirum, quia poterit ex hac
mutatione mutari ut in quiete. Contingit enim post hanc mutationem
aliquem quiescere.
15. Sed cum
omnis mutatio sit in non contingens, idest in oppositum, quod non
contingit simul verum esse cum suo opposito, sequitur quod si
permutatio sit de mutatione in mutationem, quod semper sit in oppositam
mutationem quam appellat non contingentem. Et illa transmutatio in
quam fit transitus, oportet quod sit de aliquo in aliquid. Quare non
fiet transitus de permutatione languoris, nisi in oppositam mutationem
quae dicitur sanatio.
16. Et sic
videntur duo contraria sequi: scilicet quod opposita permutatio fiat de
una permutatione in quamcumque aliam, et quod non nisi in oppositam.
Ex quo sequitur ulterius, quod simul dum mutatur aliquid ad unum
oppositorum, mutetur in mutationem tamquam in aliud oppositum. Quod
videtur impossibile: sequitur enim, quod simul intentio naturae tendat
in opposita. Non igitur est possibile, quod per se mutetur aliquid de
una permutatione in aliam.
17. Sed per
accidens hoc contingit; sicut aliquis permutatur ex reminiscentia in
oblivionem, quia subiectum permutatur, quandoque ad unum terminum,
quandoque ad alium: non quod sit intentio moventis ad hoc, quod simul
dum permutatur in unum, intendat tendere in aliud.
18. Deinde
cum dicit et adhuc secundam rationem ponit, quae talis est. Si
permutatio sit permutationis, sicut terminus termini, vel generatio
generationis, necesse erit quod ad permutationem non perveniatur nisi
per aliam permutationem, sicut ad qualitatem non pervenitur nisi per
alterationem praecedentem: et sic ad illam mutationem praecedentem non
pervenitur, nisi per aliquam priorem mutationem: et ita procedetur in
infinitum.
19. Quod
esse non potest: quia si ponantur infinitae permutationes hoc modo
ordinatae, quod una inducat ad aliam, necesse est priorem esse si
posterior sit. Ponamus enim quod generationis simpliciter, quae est
generatio substantiae, sit quaedam generatio. Si ergo generatio
simpliciter fiat quandoque et iterum ipsum fieri generationis
simpliciter aliquando fiebat, sequetur, quod nondum erat quod fit
simpliciter: sed erat generatio secundum aliquid, secundum quod fit
ipsa generatio generationis. Si itaque et haec generatio aliquando
fiebat, cum non sit abire in infinitum, et in infinitis non sit
accipere primum, non erit devenire ad primum fieri. Si autem prius
non est, neque posterius, ut supra dictum est: quare sequetur quod
non sit habitum, idest, id quod consequenter est. Et inde sequitur,
quod nihil possit fieri neque moveri neque mutari: quod est
impossibile. Non igitur possibile est quod mutationis sit mutatio.
20. Deinde
cum dicit adhuc eiusdem tertiam rationem ponit, quae talis est. Motus
contrarii sunt eiusdem subiecti, etiam quies et motus, et etiam
generatio et corruptio; quia opposita nata sunt fieri circa idem. Si
igitur aliquod subiectum transmutetur de generatione in corruptionem,
simul dum generatur, transmutabitur ad corruptionem; quod est
transmutari ad non esse; nam corruptionis terminus est non esse. Quod
autem transmutatur ad non esse, corrumpitur. Sequitur igitur, quod
aliquid simul dum fit corrumpatur.
21. Sed hoc
non potest esse. Neque enim dum aliquid fit corrumpitur, neque statim
postea corrumpitur. Cum enim corruptio sit de esse in non esse,
oportebit id quod corrumpitur esse. Et sic oportet inter generationem
quae est mutatio ad esse, et corruptionem quae est mutatio ad non
esse, invenire quietem mediam. Et sic non est mutatio de generatione
in corruptionem.
22. Deinde
cum dicit adhuc oportet quartam rationem ponit; quae talis est. In
omni, quod generatur, oportet duo inveniri, quorum unum est materia
eius quod fit, et aliud ad quod terminatur generatio. Si ergo
generetur generatio, oportet quod generatio et motus habeant materiam
talem, quale est alterabile corpus, aut anima, aut aliquid
huiusmodi: sed huius materiam non est assignare generationi et motui.
23.
Similiter etiam oportet in generatione esse aliquid ad quod terminatur
mutatio; quia oportet aliquam partem, scilicet materiam eius quod
generatur, esse motam ex hoc in hoc: et hoc in quod terminatur motus,
non contingit esse motum sed terminum motus. Non enim huiusmodi
permutationis quae est disciplinatio, est aliqua alia disciplinatio
quae ad eam terminetur, quae sit disciplina disciplinationis. Quare
relinquitur quod non sit generatio generationis.
24. Deinde
cum dicit quoniam autem concludit principale intentum; dicens, quod
quia motus non potest esse neque in genere substantiae, neque in ad
aliquid, neque in agere et pati, relinquitur quod motus sit secundum
quale et quantum et ubi. In his enim generibus contingit esse
contrarietatem quae est inter terminos motus, ut ostensum est.
25. Sed
quia qualitas quandoque dicitur de forma substantiali, subiungitur quod
cum motus dicitur esse in quali, non intelligitur significare
substantiam secundum quod differentia substantialis praedicatur in eo
quod quale; sed de quali secundum quod dicitur aliquid pati, vel
impassibile esse. Non enim est proprie alteratio nisi secundum
passibiles qualitates, ut in septimo physicorum probatur.
26. Deinde
cum dicit immobile autem ostendit quot modis dicitur immobile. Et
ponit tres modos: quorum primus est, quod immobile dicitur id quod
omnino est impossibile moveri, sicut Deus est immobilis.
27.
Secundus modus est secundum quod dicitur immobile, id quod vix non
potest moveri, sicut saxum magnum.
28. Tertius
modus est secundum quod dicitur immobile id quod natum est moveri, sed
tunc non possit moveri, quando natum est, et ubi natum est moveri, et
sicut natum est moveri. Et hoc solum immobile dicitur proprie
quiescere, quia quies est contraria motui. Unde oportet quod quies
sit privatio motus in susceptivo motus.
|
|