|
1. Postquam
movit dubitationem de consideratione huius scientiae, hic movet
dubitationem de his quae in hac scientia considerantur. Et primo de
substantiis. Secundo de principiis, ibi, adhuc autem siquidem est.
Circa hoc movet duas dubitationes: quarum prima est, utrum oporteat
aliquid poni in rerum natura existere praeter singularia, aut non. Et
si dicatur quod non, videtur sequi, quod haec scientia, quae nunc
quaeritur, sit singularium, et quaelibet alia. Sed hoc videtur
impossibile; quia singularia sunt infinita, et infinitorum non est
scientia. Si autem dicatur, quod aliquid existit praeter singularia,
oportet quod sint vel genera, vel species; et sic haec scientia esset
de generibus vel speciebus. Sed quare hoc sit impossibile, dictum est
prius; quia nec genera nec species videntur esse principia, cum tamen
haec sit scientia de principiis.
2. Et veritas
haec est, quia nihil est in rerum natura praeter singularia existens,
sed tantum in consideratione intellectus abstrahentis communia a
propriis.
3. Secundam
dubitationem ponit ibi, etenim et est utrum sit aliqua substantia
separabilis praeter sensibiles substantias, quae sunt hic et nunc. Et
haec quaestio necessaria est hic ad quaerendum; quia si nihil est
praeter sensibilia, tunc sola sensibilia sunt entia. Et, cum
sapientia sit scientia entium, sequitur quod sapientia sit circa sola
sensibilia, cum tamen in hac scientia videamur quaerere quamdam aliam
naturam separatam. Et sic ad propositum huius scientiae pertinet
quaerere, si est aliquid separatum a sensibilibus, vel non. Et
quicquid horum detur, sequitur alia quaestio.
4. Et ideo
consequenter dicit adhuc autem movet quaestionem quae videtur sequi, si
ponatur aliquid separabile a sensibilibus; quae quidem quaestio est,
utrum praeter omnes substantias sensibiles sit aliquid separabile, aut
praeter quasdam tantum. Si praeter quasdam tantum, difficile est
assignare rationem praeter quales substantiarum sensibilium oportet
ponere substantiam separatam, et praeter quales non. Non enim videtur
esse ratio aliqua, quare praeter homines et equos sensibiles sit homo
et equus separatus, et non similiter de aliis animalibus, et etiam de
aliis inanimatis. Si autem praeter omnia sensibilia sit aliqua
substantia separata, sequitur quod oporteat ponere aliquas substantias
separatas, perpetuas, aequales numero substantiis sensibilibus et
corruptibilibus; ut scilicet, sicut est homo corruptibilis, ita sit
homo incorruptibilis, et equus, et bos, et etiam in rebus naturalibus
aliis. Et hoc videtur cadere in irrationabilia.
5. Deinde cum
dicit si autem movet aliam quaestionem, quae videtur sequi, si non sit
aliqua substantia separata a sensibilibus. Et est quaestio quid sit
primum principium, utrum scilicet materia vel forma: ex his enim
duobus componuntur substantiae sensibiles. Videtur enim primo aspectu
quod nihil magis possit poni principium quam materia, quae est primum
subiectum, et semper manet, sicut primi naturales posuerunt. Sed
hoc, ut videtur, non potest esse principium, quia materia non est in
actu, sed in potentia. Et ita, cum actus naturaliter sit prior
potentia, ut in nono habitum est, videtur quod sit principium species
et forma quae est actus.
6. Sed nec
forma potest esse principium, ut videtur, quia forma sensibilis
videtur esse corruptibilis. Et ita, si forma sensibilis sit primum
principium, videtur sequi quod nulla substantia sit perpetua, quae sit
separabilis, et secundum se existens. Quod videtur inconveniens:
quia a famosis philosophis quaeritur aliquod principium perpetuum et
separatum, et aliqua talis substantia: et hoc rationabiliter. Non
enim esset ordo perpetuitatis in rebus, nisi esset aliquod principium
separabile et perpetuum, quod daret rebus perpetuitatem.
7. Et veritas
harum quaestionum est, quod est aliqua substantia separata a
sensibilibus; non quidem species rerum sensibilium, ut Platonici
posuerunt, sed primi motores, ut infra ostendetur.
8. Deinde cum
dicit adhuc autem movet quaestionem de principiis. Et primo qualia
sunt. Secundo quae sunt, ibi, si autem rursus aliquid. Tertio
quomodo se habeant adinvicem, ibi, adhuc autem primum principium.
Quaerit ergo si sit aliqua substantia separata et principium ut nunc
quaerimus, utrum sit aliquod principium omnium, scilicet
corruptibilium et incorruptibilium, vel non. Si sit principium
aliquod omnium, dubitatio remanet, quare ex eodem principio, quaedam
sunt perpetua, quaedam non perpetua. Si autem aliud est principium
corruptibilium, et aliud incorruptibilium, adhuc remanet dubitatio,
quare, cum principium sit perpetuum, ea quae sunt ex primo non sunt
perpetua. Si autem principium sit corruptibile, omne autem
corruptibile est generabile, omne autem generabile habet principium,
sequitur quod principium corruptibile habeat aliquod principium, et
illud, aliud, et sic in infinitum. Quod est impossibile, ut
ostensum est supra in secundo.
9. Et veritas
est, quod primum principium omnium est incorruptibile. Sed quaedam
propter longe distare ab eo sunt corruptibilia, in quibus generatio et
corruptio causatur per causam mediam quae est incorruptibilis secundum
substantiam, variabilis secundum ubi.
10. Deinde
cum dicit si autem quaerit quae sunt principia. Et primo quaerit de
opinione illorum, qui posuerunt principia unum et ens, quia sunt
maxime immobilia. Qualitercumque enim varietur aliquid, semper
remanet unum et ens.
11. Sed ex
eorum opinione consurgit duplex dubitatio. Quarum una est, utrum unum
et ens significat hoc aliquid et substantiam. Si enim non, non
potuerunt esse separabilia et per se existentia. Sed talia principia
quaerimus, quae sint perpetua et separata existentia. Si autem
significat hoc aliquid et substantiam, sequitur quod omnia sint
substantiae et nihil sit accidens: quia ens praedicatur de omnibus
entibus, unum autem praedicatur de quibusdam. Quaedam vero sunt,
quae in multitudine consistunt; de quibus vere manifestum est qualiter
praedicetur unum. Hoc autem est falsum, quod omnia sint substantiae.
Unde videtur quod unum et ens non significent substantiam.
12. Adhuc
autem secunda dubitatio quam ponit talis est. Ponentes enim unum
principium et substantiam, dicunt, quod ex uno et ex materia generatur
numerus tamquam primus effectus. Et hunc, scilicet numerum, dicunt
esse substantiam. Sed hoc non videtur esse verum. Quia, si numerus
componitur ex uno et materia, oportet quod sit aliquid unum, sicut
quod componitur ex anima et materia, oportet quod sit animatum. Sed
quomodo dualitas et quilibet aliorum numerorum qui sunt compositi ex
multis unitatibus, sunt unum, ut dicunt Platonici? Nec facile est
assignare, ut possit dici esse derelictum ab eis, quasi de facili
intelligibile.
13. Secundo
ibi, si vero prosequitur aliam opinionem de principiis. Quidam enim
posuerunt lineas et habita, idest consequenter se habentia ad eas,
scilicet superficies, esse principia, quia ponebant corpora componi ex
superficiebus et superficies ex lineis. Sed manifestum est, quod
huiusmodi non sunt substantiae separabiles et per se existentes, quia
sunt quaedam decisiones et divisiones, lineae quidem superficierum,
superficies corporum, puncta vero linearum. Et sunt etiam termini
eorumdem: puncta, scilicet linearum, et sic de aliis. Punctum enim
quod est in extremitate lineae, est terminus lineae. Quod autem
significatur actu infra lineam, est decisio lineae. Et similiter est
de linea ad superficiem, et de superficie ad corpus. Manifestum est
autem, quod termini et decisiones sunt existentia in aliis sicut in
subiectis. Unde non possunt esse separabilia. Et sic lineae et
superficies non sunt principia.
14. Deinde
cum dicit adhuc quomodo inducit aliam rationem; dicens quod non potest
opinari quod sit aliqua substantia unitatis et puncti, quia substantia
non incipit esse nisi per generationem. Cum autem linea dividitur in
actu, ipsa divisio est punctum.
15. Est autem
harum quaestionum veritas, quod nec unum nec lineae et superficies sunt
principia.
16. Tertio
ibi, exhibet autem ponit quaestionem de uno et ente, et de
dimensionibus, movet quaestionem de substantiis. Et primo quaerit
utrum substantiae sint principia. Et videtur quod non: quia omnis
scientia est universalium, et quaelibet scientia est talis
universalis, idest alicuius subiecti universalis determinati. Sed
substantia non est de numero universalium, sed magis est hoc aliquid
separabile, idest per se existens. Et ita videtur quod de substantiis
non sit scientia. Sed scientia est circa principia: ergo substantia
non est principium.
17. Et
veritas est quod, licet universalia non per se existant, tamen naturas
eorum quae per se subsistunt est considerare universaliter. Et
secundum hoc accipiuntur genera et species in praedicamento
substantiae, quae dicuntur secundae substantiae, de quibus est
scientia. Quaedam etiam per se existentes sunt principia, quae, quia
immateriales, pertinent ad intelligibilem cognitionem, licet excedant
intellectus nostri comprehensionem.
18. Adhuc
utrum secundo quaerit, utrum sit aliquod principium praeter synolon,
idest praeter simul totum quod est compositum, aut non. Et exponit
synolon quod est materia, et quod cum materia componitur. Si enim non
sit aliquid praeter compositum ex materia et forma, quae autem sunt in
materia dicuntur corruptibilia, sequitur quod nihil sit perpetuum. Et
si est aliquid praeter compositum, hoc erit species et forma; et
remanebit dubitatio in quibus forma separatur, et in quibus non.
Manifestum est enim quod in quibusdam forma non separatur. Forma enim
domus non separatur a materia. Unde et Platonici non posuerunt ideas
rerum artificialium, quia formae rerum artificialium sunt actus, quae
non possunt per se existere.
19. Et
veritas est quod est aliquid praeter materiam, non tamen forma rerum
sensibilium.
20. Deinde
cum dicit adhuc utrum quaerit qualiter principia se habeant adinvicem;
utrum scilicet omnium principia sint eadem numero, aut specie tantum.
Si enim sint eadem numero, sequitur quod omnia sint eadem numero. Si
autem non sunt eadem numero, oportebit quaerere causam diversitatis.
21. Et
veritas est quod, loquendo de principiis extrinsecis, unum numero
sunt; cum id quod est primum principium omnium, sit agens et finis.
Principia vero intrinseca, scilicet materia et forma, non sunt unum
numero omnium, sed secundum analogiam, ut infra ostendetur.
|
|