|
1. Postquam
movit quaestiones, hic incipit colligere ea quae pertinent ad
considerationem huius scientiae; et dividitur in duas partes. In
prima ostendit de quibus haec scientia considerat. In secunda comparat
hanc scientiam ad alias, ibi, omnis autem scientia. Prima dividitur
in duas partes. In prima ostendit quod ad hanc scientiam pertinet
considerare de omnibus entibus. In secunda, quod ad hanc pertinet
considerare de principiis demonstrativis, ibi, quoniam autem. Circa
primum duo facit. Primo ostendit quod omnium est reductio aliqualiter
ad unum. Secundo ostendit quod de omnibus reductis ad unum est
consideratio huius scientiae, ibi, quemadmodum autem. Circa primum
duo facit. Primo ostendit, quod necessarium est ad praesentem
considerationem inquirere, utrum omnia reducantur aliqualiter ad unum;
dicens, quod quia scientia philosophiae est de ente inquantum est ens,
ita quod considerat de ente secundum universalem rationem entis, et non
secundum rationem entis alicuius particularis; cum ens multipliciter et
non uno modo dicatur, si ista multiplicitas esset pura aequivocatio,
quae non diceretur secundum aliquid commune, non caderent omnia entia
sub una scientia, quia non reducerentur aliquo modo ad unum genus.
Oportet autem unam scientiam esse unius generis. Sed si ista
multiplicitas habeat aliquod commune, omnia entia possunt esse sub una
scientia. Unde ad quaestionem qua quaerebatur, utrum ista scientia
sit una, cum sit de pluribus et diversis, necessarium est
considerare, utrum omnia entia reducantur ad aliquid unum, vel non.
2. Videtur
itaque ostendit quod omnia reducuntur ad aliquid unum. Et circa hoc
duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo manifestat quoddam
quod poterat esse dubium, ibi, quoniam autem fiunt. Prima dividitur
in duas. In prima ostendit quod omnium reductio est ad unum. In
secunda ostendit ad quod omnia reducantur, ibi, differt autem nihil.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod omnia entia reducuntur ad
aliquod unum commune ens. Secundo, quod omnes contrarietates
reducuntur ad unam contrarietatem, ibi, quoniam autem contraria omnia
et cetera. Dicit ergo primo, quod ens videtur dici modo praedicto,
scilicet quod dicatur multipliciter secundum aliquid commune. Quod
manifestat per duo exempla, scilicet medicativum et salubre.
3. Utrumque
enim eorum dicitur secundum diversos modos, tamen per reductionem ad
aliquod unum. Medicativum enim aliquid dicitur multipliciter,
secundum quod hoc refertur sic ad medicamentum, et id aliter. Et
similiter salubre dicitur multipliciter secundum quod hoc refertur sic
ad sanitatem, et id aliter. Utrobique tamen idem est ad quod fit
reductio licet diversis modis. Sicut sermo dicitur medicans, eo quod
est a scientia medicativa. Cultellus autem dicitur medicativus, eo
quod est utilis eidem scientiae sicut instrumentum. Et similiter hoc
dicitur salubre, quia est significativum sanitatis, sicut urina. Hoc
autem, quia est factivum sanitatis, sicut potio medicinalis. Et
similiter est in aliis quae hoc eodem modo dicuntur.
4. Manifestum
est enim quod quae sic dicuntur, media sunt inter univoca et
aequivoca. In univocis enim nomen unum praedicatur de diversis
secundum rationem totaliter eamdem; sicut animal de equo et de bove
dictum, significat substantiam animatam sensibilem. In aequivocis
vero idem nomen praedicatur de diversis secundum rationem totaliter
diversam. Sicut patet de hoc nomine, canis, prout dicitur de
stella, et quadam specie animalis. In his vero quae praedicto modo
dicuntur, idem nomen de diversis praedicatur secundum rationem partim
eamdem, partim diversam. Diversam quidem quantum ad diversos modos
relationis. Eamdem vero quantum ad id ad quod fit relatio. Esse enim
significativum, et esse effectivum, diversum est. Sed sanitas una
est. Et propter hoc huiusmodi dicuntur analoga, quia proportionantur
ad unum. Et similiter est de multiplicitate entis. Nam ens
simpliciter, dicitur id quod in se habet esse, scilicet substantia.
Alia vero dicuntur entia, quia sunt huius quod per se est, vel
passio, vel habitus, vel aliquid huiusmodi. Non enim qualitas
dicitur ens, quia ipsa habeat esse, sed per eam substantia dicitur
esse disposita. Et similiter est de aliis accidentibus. Et propter
hoc dicit quod sunt entis. Et sic patet quod multiplicitas entis habet
aliquid commune, ad quod fit reductio.
5. Deinde cum
dicit quoniam autem ostendit quod reductio omnium contrarietatum fit ad
unam primam. Quia enim omnium entium fit reductio ad aliquid unum
commune, contrarietates autem entium, quae sunt oppositae
differentiae, per se consequuntur entia, necesse est quod
contrarietates reducantur ad aliquam primam contrarietatem quaecumque
sit illa; sive pluralitas et unum, sive similitudo et dissimilitudo,
sive quaecumque aliae sint primae differentiae entis. Et huiusmodi
contrarietates debent considerari in scientia quae determinat de
entibus.
6. Deinde cum
dicit differt autem ostendit quid sit illud commune ad quod fit reductio
omnium entium; et dicit quod nihil differt utrum fiat reductio ad ens
vel unum. Si enim dicatur quod ens et unum non sunt idem, sed
differunt ratione secundum quod unum addit indivisibilitatem supra ens;
tamen manifestum est quod adinvicem convertuntur; quia omne unum est
aliqualiter ens, et omne ens est aliqualiter unum. Et sicut
substantia est proprie et per se ens, ita proprie et per se unum.
Quomodo autem unum ad ens se habeat, supra dictum est in quarto et
decimo.
7. Deinde cum
dicit quoniam autem removet quamdam dubitationem; dicens, quod omnia
contraria pertinent ad considerationem unius scientiae. Et huius ratio
potissima videtur esse, quia in omnibus contrariis unum dicitur
secundum privationem, quod cognoscitur ex suo opposito. Remanet
dubitatio quomodo contraria dicuntur secundum privationem inter quae est
medium, cum in oppositis privative non sit medium.
8. Et ad hoc
respondendum est quod in talibus contrariis, alterum contrariorum non
ponitur privatio quasi tollens totam rationem alterius oppositi; sed
quia est privatio ultimae speciei; inquantum scilicet tollit completam
rationem totius speciei. Sicut si aliquis dicitur iustus, eo quod est
obediens legibus secundum habitum aliquem, non semper dicetur iniustus
eo quod sit privatus tota ratione iustitiae, quod in nullo obediat
legibus; sed quia persuasus est, ut in aliis deficiat ab obedientia
legis. Et sic inest ei privatio iustitiae, inquantum deficit a
perfecta ratione iustitiae. Et propter hoc potest habere medium; quia
non omnis qui caret iustitia, totaliter iustitia privatur, sed aliqua
parte. Et hoc est medium quod diversificatur secundum magis et minus.
Et similiter est in aliis contrariis. Sed privatio visus dicitur in
hoc, quod totaliter aliquis caret visu. Et ideo inter caecitatem et
visionem non est medium.
9. Deinde cum
dicit quemadmodum autem ostendit quod de omnibus entibus reductis ad
unum, sit consideratio huius scientiae. Et circa hoc tria facit.
Primo exemplo geometriae ostendit, quod ad unam scientiam pertinet
considerare omnia quae reducuntur ad ens; dicens quod sicut mathematica
habet considerationem circa ea quae sunt ex ablatione, idest circa
abstracta, quae quidem abstractio fit non ex hoc quod ponat ea de
quibus considerat in rerum natura esse separata a sensibilibus, sed
quia considerat ea absque consideratione sensibilium. Speculatur enim
mathematica auferens a sua consideratione omnia sensibilia, sicut
levitatem, gravitatem, duritiem, mollitiem, caliditatem et
frigiditatem, et omnes alias sensibiles contrarietates, et derelinquit
in sua consideratione solummodo quantum et continuum, sive sit
continuum ad unam tantum dimensionem, ut linea, sive ad duas, ut
superficies, sive ad tres, ut corpus; et considerat primo passiones
horum inquantum sunt continua, et non secundum aliquid aliud. Non
enim considerat passiones superficiei secundum quod est superficies
lignea vel lapidea. Et similiter rationes eorum adinvicem.
Considerando figuras etiam considerat accidentia quae existunt in
figuris, et considerat mensurationes et incommensurationes
quantitatum, ut patet in decimo Euclidis, et rationes, idest
proportiones earum, ut patet in quinto. Sed tamen de omnibus his est
una scientia quae est geometria.
10. Et sicut
est de mathematico, ita est de philosopho qui considerat ens, et
praetermittit considerare omnia particularia entia, et considerat ea
tantum quae pertinent ad ens commune; quae licet sint multa, tamen,
de omnibus est una scientia, inquantum scilicet reducuntur omnia in
unum, ut dictum est.
11. Secundo
ibi, huic enim ostendit cuius scientiae sit praedicta considerare:
dicens, quod considerare accidentia entis inquantum est ens, non est
alterius scientiae, quam huius philosophiae. Si enim esset alterius,
maxime videretur esse naturalis scientiae et dialecticae, quae videntur
maxime inter scientias esse communes. Naturalis quidem secundum
opinionem antiquorum, qui non ponebant alias substantias, nisi
sensibiles: sic enim sequeretur, quod ad naturalem pertineret
considerare de omnibus substantiis, et per consequens de omnibus
entibus, quae reducuntur ad substantiam. Dialectica autem videtur
esse communis, et similiter sophistica, quia considerant quaedam
accidentia entibus, scilicet intentiones, et rationes generis et
speciei, et alia huiusmodi. Unde relinquitur quod philosophus
consideret praedicta inquantum sunt accidentia entis.
12. Tertio
ibi, quoniam autem ex dictis infert conclusionem principaliter
intentam; dicens quod quia ens dicitur multipliciter secundum aliquid
unum, et omnia contraria reducuntur ad primam contrarietatem entis, et
talia sic reducta in unum possunt cadere sub una scientia, ut dictum
est; per hoc solvitur dubitatio prius mota, utrum scilicet multorum
differentium genere sit una scientia.
|
|