|
1. Postquam
ostendit philosophus quod principia communia demonstrationis sunt
principaliter de consideratione huius philosophiae, hic determinat de
primo principio inter ea. Necesse est enim quod sicut omnia entia
reducuntur ad aliquod primum, ita oportet quod principia
demonstrationis reducantur ad aliquod principium, quod principalius
cadit in consideratione huius philosophiae. Hoc autem est, quod non
contingit idem simul esse et non esse. Quod quidem ea ratione primum
est, quia termini eius sunt ens et non ens, qui primo in
consideratione intellectus cadunt.
2. Dividitur
autem haec pars in duas. In prima determinat veritatem circa illud
principium. In secunda excludit errorem, ibi, ad dicentem autem.
Circa primum duo facit de isto principio. Primo dicit quod est
quoddam principium demonstrativum in entibus circa quod non contingit
mentiri, scilicet secundum interiorem rationem. Sed necessarium est
semper facere contrarium, scilicet dicere verum circa ipsum. Et hoc
principium est, quod non contingit idem esse et non esse secundum unum
et idem tempus, et aliis conditionibus servatis quae consueverunt in
contradictione apponi, scilicet secundum idem, simpliciter, et alia
huiusmodi. Impossibile enim est quod aliquis opinetur hoc principium
esse falsum: opinaretur enim contradictoria esse simul vera, et sic
idem haberet simul contrarias opiniones: nam contrariae opiniones sunt
quae sunt de contrariis. Sicut opinio, qua quis opinatur Socratem
sedere, est contraria opinioni, qua quis opinatur eum non sedere.
3. Et de
talibus secundo dicit, quod de praedicto principio et similibus non
potest esse simpliciter demonstratio, sed potest esse demonstratio ad
hominem. Quod autem non possit simpliciter demonstrari, probat ex
hoc, quod non contingit facere syllogismum ad hoc principium
demonstrandum ex aliquo principio magis noto; quod oporteret si
contingeret illud principium simpliciter demonstrare. Sed ad hominem
contingit hoc principium demonstrare, qui concedit aliquid aliud,
licet minus notum, et hoc negat.
4. Deinde cum
dicit ad dicentem excludit opinionem negantium illud principium; et
dividitur in partes duas. Primo disputat contra negantes hoc
principium. Secundo ostendit quomodo ad hanc opinionem possit
responderi, ibi, solvetur autem. Circa primum, duo facit. Primo
disputat contra negantes hoc principium simpliciter. Secundo descendit
ad speciales opiniones, ibi, cito autem. Circa primum duo facit.
Primo ponit modum disputandi contra hunc errorem; dicens, quod ille,
qui contra ponentem contradictorias propositiones esse veras, vult
ostendere quod sit falsum, debet sumere aliquid tale quod idem sit huic
principio,- scilicet non contingere idem esse et non esse, secundum
idem tempus,- sed non videatur idem. Si enim videretur idem, non
concederetur ab adversario. Si autem non esset idem, non posset
concludere propositum, quia huiusmodi principium non potest ex
notioribus ostendi. Et ideo hoc solum modo potest sumi demonstratio
contra dicentem, quod contradictoria verificantur de eodem; ut
scilicet illud quod sumitur sit idem conclusioni, sed non videatur
idem.
5. Futuros
itaque secundo procedit ad disputandum contra praedictum errorem. Et
circa hoc facit tres rationes. Quarum prima est, quod si duo homines
debeant adinvicem communicare rationem, ut scilicet unus alteri
rationem suam communicet disputando, oportet unum ipsorum intelligere
aliquid, quod ab alio dicitur: quia si hoc non esset, non
communicarent adinvicem in sermone secundum rationem. Et ita frustra
acciperetur disputatio contra eum, qui hoc negaret.
6. Si autem
unus ex eis intelligeret quod alius dicit, oportet quod unumquodque
nominum quae proferuntur, sit notum in sua significatione; et per
consequens, quod significet aliquid, et non multa, sed solum unum.
Et si significet multa, quod manifestetur ad quod illorum multorum
significandum utatur nomine; alias nesciret unus, quid alius vellet
dicere.
7. Hoc igitur
supposito, quod nomen significet unum, manifestum est, quod ille,
qui dicit esse hoc, et non est hoc, puta quod Socrates est homo, et
non homo, illud unum quod attribuit Socrati, quod scilicet est homo,
negat cum adiungit quod non est homo: et sic negat iam quod primo
significavit. Unde relinquitur quod nomen non significet id quod
significat, quod est impossibile. Sequitur ergo quod si nomen aliquid
determinate significat, quod impossibile est contradictionem verificari
de eodem.
8. Secundam
rationem ponit ibi, adhuc autem quae talis est. Si nomen significet
aliquid, et hoc quod significatur per nomen verificatur de eodem de quo
primo praedicatur nomen, necesse est hoc inesse ei, de quo praedicatur
nomen, dum propositio vera fuit. Manifestum est enim quod haec
conditionalis est vera - si Socrates est homo, Socrates est homo.
Omnis autem conditionalis vera est necessaria. Unde necesse est,
quod si consequens sit verum quod antecedens sit verum; quoniam
concluditur quod necesse est quamlibet propositionem esse veram dum vera
est. Sed quod est aliquando non contingit tunc non esse, quia necesse
esse et non contingens non esse aequipollent. Ergo dum haec est vera
- Socrates est homo - non contingit hanc esse veram - Socrates non
est homo. Et sic patet quod non contingit oppositas affirmationes et
negationes simul verificari de eodem.
9. Tertiam
rationem ponit ibi, adhuc autem quae talis est. Si affirmatio non est
vera magis quam negatio ei opposita, ille qui dicit Socratem esse
hominem, non magis verum dicit quam ille qui dicit Socratem non esse
hominem. Sed manifestum est, quod ille qui dicit hominem non esse
equum, aut magis verum dicit, aut non minus, quam ille, qui dicit
hominem non esse hominem. Ita ergo per locum a simili vel a minori,
verum dicet, qui hominem dicet non esse equum. Sed, si opposita
contradictorie sunt simul vera: si haec est vera - homo non est
equus,- et haec erit vera - homo est equus. Et ita sequitur, quod
homo sit equus et quodcumque aliud animalium.
10. Sed,
quia posset aliquis calumniari praedictas rationes, ex hoc quod ea quae
assumuntur in eis sunt minus nota quam conclusio quae intenditur; ideo
respondet dicens quod nulla praedictarum rationum est demonstrativa
simpliciter, sed tamen potest esse demonstratio ad hominem qui ponit
hanc rationem, quem oportebit concedere ea quae assumuntur, licet sint
minus nota simpliciter quam id quod negat.
11. Deinde
cum dicit cito autem excludit praedictum errorem descendendo ad
speciales opinantes. Et primo ad Heraclitum. Secundo ad
Protagoram, ibi, simile autem. Ponebat autem Heraclitus duo,
scilicet quod affirmatio et negatio sit simul vera. Ex quo sequebatur
quod omnis propositio tam affirmativa quam negativa sit vera. Item
ponebat quod inter affirmationem et negationem sit aliquod medium. Et
sic sequebatur quod contingeret neque affirmationem neque negationem
esse veram. Et per consequens omnem propositionem esse falsam.
12. Primo
ergo inducit rationem contra primum. Secundo contra secundum, ibi,
adhuc autem. Dicit ergo, quod de facili aliquis hoc modo disputando
ad hominem coget ipsum Heraclitum, qui fuit auctor huius
propositionis, confiteri quod oppositae propositiones non verificantur
de eodem. Videtur enim hanc opinionem accepisse quod verificentur de
eodem, ex hoc quod non intellexit seipsum quid diceret. Hoc autem
modo cogeretur negare quod dicit: quia si illud quod dictum est ab eo,
verum est, scilicet quod contingat idem secundum unum et idem tempus
esse et non esse, sequitur quod hoc ipsum non erit verum. Sicuti enim
si divisim accipiantur affirmatio et negatio, non magis vera est
affirmatio quam negatio, ita et si accipiantur affirmatio et negatio
simul tamquam ex eis una affirmatio fiat, non erit minus negatio vera
huius totius compositi ex affirmatione et negatione, quam ipsa tota
affirmatio opposita. Manifestum est enim quod contingit aliquam
propositionem copulativam esse veram, sicut aliquam simplicem
propositionem, et contingit accipere eius negationem. Sive autem illa
copulativa componatur ex duabus affirmativis, sicut cum dicitur -
Socrates sedet et disputat,- sive ex duabus negativis, sicut cum
dicitur - verum esse Socratem non esse lapidem neque asinum,- sive
ex affirmatione et negatione, ut cum dicitur,- verum est Socratem
sedere et non disputare,- semper tamen copulativa verificata sumitur
in virtute unius affirmativae. Et ille qui dicit eam esse falsam,
assumit negationem quasi totius copulativae. Qui ergo dicit simul esse
verum, hominem esse et non esse, assumit hoc ut quamdam
affirmationem; et hoc non esse verum est eius negatio. Si ergo
affirmatio et negatio est simul vera, sequitur quod haec etiam negatio
sit vera, qua dicitur non esse verum, scilicet quod affirmatio et
negatio sint simul vera. Oportet enim, si aliqua negatio est simul
vera cum affirmatione sibi opposita, quod omnis negatio sit simul vera
cum affirmatione sibi opposita. Eadem enim est ratio in omnibus.
13. Deinde
cum dicit adhuc autem inducit rationem contra hoc, quod ponebatur quod
nulla affirmatio sit vera. Si enim nihil contingat verum affirmare,
qui autem dicit nullam affirmationem veram esse, aliquid affirmat, hoc
scilicet quod verum sit nullam affirmationem esse veram; ergo hoc ipsum
falsum erit. Et si aliquid affirmative dictum verum sit, removebitur
opinio talium qui contra omnia instant. Et qui ista positione
utuntur, auferunt totaliter disputationem; quia si nihil est verum,
non potest aliquid concedi ex quo disputatio possit procedere. Et si
affirmatio et negatio sint simul vera, non erit significare aliquid per
sermonem, ut supra dictum est. Et sic cessabit disputatio.
14. Deinde
cum dicit simile autem descendit ad opinionem Protagorae: et dicit
quod id quod dictum est a Protagora, simile est dictis ab Heraclito,
et ab aliis qui ponunt affirmationem et negationem simul esse veram.
Dicit enim Protagoras quod homo est mensura omnium rerum, scilicet
secundum sensum et intellectum, ut in nono dictum est: quasi esse rei
sequatur apprehensionem intellectus et sensus. Et sic qui dicit
hominem esse mensuram omnium, nihil aliud dicit quam hoc esse verum
quod videtur unicuique. Quo posito sequitur quod idem sit et non sit,
et quod idem simul sit bonum et malum. Et simile est in aliis
oppositis, eo quod multoties videtur hominibus aliquibus aliquid esse
bonum, et aliis videtur contrarium, et ipsum videri est mensura rerum
secundum opinionem Protagorae; ut scilicet intantum sit verum rem
esse, inquantum videtur.
|
|