|
1. Postquam
philosophus disputavit contra ponentes contradictoria simul verificari
de eodem, hic ostendit quomodo haec ratio possit ab eorum mentibus
removeri. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit
propositum. In secunda inducit quaedam corollaria ex dictis, ibi,
quare manifestum. Prima pars dividitur in partes duas. In prima
ostendit quomodo praedicta ratio in aliquibus solvi possit. In secunda
ostendit in quibus possit solvi, et in quibus non, ibi, ad habentes
quidem igitur. Circa primum, tria facit. Primo proponit modum quo
praedicta ratio in aliquibus solvi possit; dicens quod dubitatio
praedicta ex qua aliqui moventur ad ponendum contradictoria simul
verificari de eodem, poterit solvi, si quis consideret unde principium
sumpsit haec positio.
2. Secundo
ibi, videtur enim assignat duplex principium praedictae positionis:
dicens quod quibusdam videtur quod principium dictae opinionis sit ex
opinione naturalium philosophorum, qui posuerunt aliquid non fieri ex
non ente. Aliis autem videtur quod principium sumpserit ex hoc quod
non omnes eadem iudicant de eisdem. Sed quibusdam videtur hoc esse
delectabile, et aliis contrarium. Ex hoc enim sequitur quod opposita
sint simul vera, si quis credat quod omne quod videtur alicui sit
verum.
3. Tertio
ibi, nihil enim manifestat quomodo ex praemissis duobus principiis
dicta opinio sequatur, et quomodo solvatur. Et primo quomodo sequatur
ex opinione naturalium physicorum. Secundo quomodo sequatur dicta
opinio ex eo quod creditur, quodcumque videtur esse verum, ibi, sed
et similiter. Dicit ergo primo, quod fere omnium eorum, qui de
natura tractaverunt, commune dogma est, quod nihil fit ex non ente;
sed omne quod fit, fit ex ente. Manifestum est etiam, quod aliquid
fit non album ex eo quod est perfecte album: non autem fit album ex non
albo. Ulterius etiam manifestum est, quod non album, fit ex eo,
quod non est non album. Quod exinde patet, quod id quod non est non
album fit non album, sicut quod non est nigrum fit nigrum. Sic igitur
illud, ex quo fit non album, est album, et non est non album. Quod
non potest intelligi tamquam penitus sit non ens non album; quia sic
videretur sequi quod aliquid fieret simpliciter ex non ente. Sicut,
si diceremus quod ignis fit ex non igne, quomodo intelligebant, quod
illud, quo fit ignis, sit penitus non ignis. Sic enim videbatur
eis, quod sequeretur, quod fieret aliquid ex non ente. Et propter
hoc ponebant quod in eo ex quo fit ignis, erat ignis latens; ut patet
ex opinione Anaxagorae, quae ponitur in primo physicorum. Similiter
credebant, quod si aliquid fit non album ex eo quod non est non album,
quod nihilominus non album praeexisteret in eo ex quo fit non album, ut
dictum est. Sequebatur etiam secundum eos, quod illud ex quo fit non
album, esset album et non album simul: nisi ponatur quod aliquid fiat
ex non ente.
4. Sed hanc
dubitationem, ut ait philosophus, non difficile est solvere.
Expositum enim est in primo physicorum, quomodo aliquid fiat ex ente,
et quomodo ex non ente. Dictum est enim quod aliquid fit ex non ente
in actu, et ente in actu per accidens. Sed ex materia quae in
potentia est, fit aliquid per se. Accidit enim factioni quod materia
ex qua fit aliquid, fuerit subiecta formae et privationi. Et sic non
oportet, quod id ex quo aliquid fit, simul sit ens et non ens in
actu; sed quod de se sit potentia ad ens et non ens, idest ad formam
et privationem.
5. Deinde cum
dicit sed et similiter removet praedictam opinionem secundum quod
causatur ex alio principio, quod est, opinari omne, quod videtur,
esse verum. Et primo, removet hoc principium. Et secundo causam
eius, ibi, totaliter autem. Dicit ergo primo, quod sicut stultum
est propter praedicta opinari quod contradictoria simul verificantur de
eodem, similiter etiam est stultum attendere, idest assentire
praedictis utrisque opinionibus philosophorum dubitantium contra
seipsos. Manifestum est enim quod necesse est alterum eorum mentiri.
6. Et hoc
palam est ex his, quae apparent secundum sensum. Nunquam enim idem
videtur his quidem dulce, aliis amarum, nisi in alteris eorum sit
aliqua corruptio, aut privatio secundum organum sensus, et secundum
virtutem, quae iudicat de saporibus. Huiusmodi autem corruptione in
alteris eorum existente, existimandum est alteros eorum esse mensuram,
idest accipiendum est eorum iudicium quasi regulam et mensuram
veritatis, illorum scilicet in quibus non est corruptio: non autem hoc
putandum est de alteris, in quibus est corruptio.
7. Et sicut
hoc manifestum est in cognitione sensus, similiter dicendum est in bono
et malo, in pulchro et turpi, et huiusmodi omnibus quae per
intellectum cognoscuntur. Si enim quibusdam videatur secundum
intellectum hoc esse bonum, aliis autem malum, standum est eorum
iudicio in quibus non est aliqua corruptio secundum intellectum, nec ex
prava consuetudine, neque ex prava affectione, neque ex aliqua
huiusmodi causa. Nam si quis dicat quod nihil minus dignum est credere
his quam illis, nihil hoc differt quam si diceret, quod ea quae
apparent hominibus ponentibus sub visu digitum, idest moventibus oculum
digito, et ex hoc facientibus quod id quod est unum videantur duo,
quod propter hoc oporteat esse duo, quia apparent tot; et iterum
oporteat esse unum, quia quando aliquis non movet oculum, apparet unum
id quod est unum. Manifestum est enim, quod iudicandum est de unitate
rerum, secundum id quod visus iudicat, nulla extranea passione
existente in eo; non autem secundum quod iudicat ex praedicta
passione. Sic autem iudicat unum esse duo, quia species unius
visibilis duobus modis redditur organo visus quando movetur, et
secundum utriusque dispositionem pervenit ad organum sensus communis,
quasi essent duo visa.
8. Deinde cum
dicit totaliter autem excludit causam, propter quam ponebant omne quod
videtur esse verum. Hoc enim ponebant aliqui, quia existimabant res
omnes esse in continuo fluxu, et quod nulla natura esset in rebus fixa
et determinata. Et sic sequebatur, quod rem esse talem non erat nisi
videri.
9. Contra hoc
ergo ponit quinque rationes. Quarum prima talis est, quod totaliter
inconveniens est sumere iudicium de tota veritate ex hoc, quod ista
sensibilia quae sunt prope, scilicet vicina nobis, permutantur et
nunquam permanent. Oportet autem magis venari verum ex his, quae
semper se habent eodem modo, et non patiuntur aliquam permutationem
quantum ad substantiam suam, licet appareat in eis motus secundum
locum. Talia enim sunt quae continent mundum, scilicet corpora
caelestia; ad quae comparata haec corpora corruptibilia, quasi nullius
sunt quantitatis, ut mathematici probant. Corpora autem caelestia
sunt semper eadem, et non videntur quandoque talia, et alia vice
alia; sed nulla permutatione participant, quae scilicet sit in eorum
substantia.
10. Secundam
rationem ponit ibi, adhuc autem quae talis est. Si motus est in istis
inferioribus, oportet quod id quod movetur sit aliquid; et etiam
oportet, quod id quod movetur, moveatur ex aliquo, et etiam ad
aliquid. Unde oportet id, quod movetur, adhuc esse in eo ex quo
movetur, et nondum esse in eo ad quod movetur, sed moveri ad ipsum et
continue fieri in ipso. Et sic aliqua affirmatio determinate est
vera, et aliqua negatio; et non oportebit quod contradictio
verificetur de eodem, quia secundum hoc nihil moveretur. Si enim idem
foret esse in termino ad quem, et non esse, nulla ratio esset quare
moveretur ad terminum ad quem aliquid quod nondum est in illo, quia iam
esset ibi.
11. Tertiam
rationem ponit ibi, et si secundum ad cuius evidentiam sciendum est,
quod Heraclitus videns aliquid augeri longo tempore, puta per unum
annum secundum aliquam determinatam quantitatem, et modicam,
existimavit quod qualibet parte illius temporis aliquod augmentum
fieret, sed insensibile propter parvitatem quantitatis, quae augetur.
Et ex hoc inductus fuit ad credendum, quod omnes res, etiam quae
videntur quiescentes, etiam insensibiliter moverentur continue, sed
post longum tempus sensibiliter eorum motus appareret. Est autem hoc
falsum quod de augmento opinabatur. Non enim continue fit augmentum,
ita quod in qualibet temporis parte aliquid crescat; sed disponitur ad
augmentum corpus per aliquod tempus, et tunc crescit, ut Aristoteles
expressius manifestat in octavo physicorum.
12. Dicit
ergo, quod si corpora praesentia hic apud nos continue fluunt et
moventur secundum quantitatem, et si hoc aliquis vellet concedere,
licet non verum sit, non est ratio quare non possit aliquid moveri
secundum quantitatem. Videtur enim quod non parum haec opinio, quae
ponit contradictiones simul esse eiusdem, procedat ex eo quod existimat
quod quantum non remanet in corporibus; et sic opinantur quod id sit et
non sit simul quadricubitum. Sed substantia rei determinatur secundum
quale, idest secundum aliquam formam. Quale autem est determinatae
naturae in rebus, etsi quantum sit indeterminatum propter motum, ut
dictum est.
13. Quartam
rationem ponit ibi, adhuc propter quae talis est. Si in rebus nihil
est fixum, neque quantum ad esse, neque quantum ad non esse, propter
quid deferunt hunc cibum, quem medicus iubet, et non alium? Secundum
enim dictam opinionem, quid magis est panis, vel non panis? Quasi
diceret: non magis praedicatur de eo affirmatio quam negatio. Et sic
nihil differt quod comedat vel non comedat. Sed nos videmus quod ipsi
offerunt hunc cibum, quem medicus iubet, quasi habentes verum iudicium
de ipso cibo, et quasi hic cibus vere sit ille cibus, de quo medicus
iubet. Hoc autem non oporteret, si nulla natura sic per certitudinem
maneret in sensibilibus, sed omnia semper moverentur et fluerent.
14. Quintam
rationem ponit ibi, adhuc si quae talis est. Cum secundum opinionem
praedictam ponatur, quod propter continuam mutationem quae est in
rebus, non sit aliqua veritas in rebus fixa; si sit verum esse quod
est videri, necesse est dicere quod nos homines qui de rebus aliis
iudicamus, aut sumus in motu, aut non.
15. Si enim
semper alteramur, et nunquam permanemus eodem modo nos habentes, non
est mirabile si res non eodem modo videntur se habere nobis, sicut
accidit infirmis. Quia enim transmutati sunt, et non in eadem
dispositione se habent sicut quando sani erant, non videntur eis
sensibilia quae percipiunt per sensum qualia videbantur eis ante
infirmitatem. Nam eis, qui habent gustum infectum, etiam quae sunt
dulcia videntur amara vel insipida. Et simile est in aliis
sensibilibus. Non tamen propter haec sensibilia sunt permutata; sed
faciunt alias impressiones infirmis, propter hoc quod sensus eorum alio
modo se habent. Si ergo nos homines in continua transmutatione
existentes, de rebus aliis diversimode iudicamus, non est hoc
imputandum rebus, sed nobis ipsis.
16. Si autem
nos non permutamur, sed semper permanemus eodem modo nos habentes:
ergo in rebus erit aliquid permanens, et per consequens aliqua veritas
determinata, de qua possumus praecise diiudicare. Non enim solum
iudicamus de rebus aliis, sed etiam de natura humana.
17. Deinde
cum dicit ad habentes ostendit a quibus praedicta opinio removetur, et
a quibus non; et dicit, quod si qui incidunt in praedictas opiniones
non propter aliquam rationem, ita quod ex pertinacia non concedant
aliquid neque inquirant rationem eorum quae dicuntur, sed pertinaciter
inhaerent his, quae opinabantur, non facile est eis solvere huiusmodi
opinionem. Omnis enim ratio et demonstratio fit hoc modo; scilicet
concedendo et exquirendo rationem alicuius dicti. Sed illi qui nihil
concedunt, interimunt disputationem et omnem argumentativam rationem.
Unde ad eos non potest haberi sententia ratiocinationis, per quam a
suo errore tollantur.
18. Sed si
aliqui sunt, qui dubitant propter aliquos defectus, puta, quia non
bene aliqua intelligunt, facile est obviare tali errori, solvendo ea
quae faciunt in eis dubitationem. Et hoc palam ex praedictis, in
quibus solvit dubitationes, quae poterant ad praedictam positionem
inducere.
19. Deinde
cum dicit quare manifestum inducit tria corollaria ex dictis. Quorum
primum est, quod manifestum est ex praedictis, quod oppositae
propositiones non verificantur de eodem secundum unum et idem tempus.
Et per consequens ex hoc patet, quod neque etiam contraria possunt
simul verificari de eodem. Et hoc ideo, quia omnis contrarietas
dicitur secundum privationem; semper enim alterum contrariorum est
privatio. Et hoc palam est, siquis velit rationes contrariorum
reducere ad primum principium. De ratione enim nigri est privatio
albi. Cum igitur privatio sit quaedam negatio habens subiectum
determinatum, manifestum est, quod si contraria de eodem
verificarentur, oporteret quod affirmatio et negatio simul
verificarentur de eodem.
20. Non solum
autem duo contraria non possunt simul verificari de eodem; sed etiam
nullum medium possibile est praedicari de uno et eodem, de quo
praedicatur alterum extremorum. Ex his enim quae dicta sunt in
decimo, manifestum est quod medium inter contraria est habens
privationem utriusque extremorum; sive sit nominatum uno nomine, sive
pluribus, sive innominatum. Unde medium inter album et nigrum, ut
puta rubeum vel citrinum, habet in sui ratione quod neque sit album
neque nigrum. Si quis igitur, aliquo subiecto existente albo, dicat
ipsum esse rubeum, simul dicit ipsum esse neque album neque nigrum.
Et ita mentitur. Sequitur enim quod id subiectum, simul album sit et
non sit. Quod si verum est de illo subiecto, quod sit neque album
neque nigrum, oportet quod verificetur de eodem altera pars
copulativae, quae contradictoria est eius quod est album esse. Et ita
sequitur quod si medium et extremum verificatur de eodem, quod
contradictoria de eodem verificentur.
21. Secundum
corollarium ponit ibi neque enim concludit enim quod si affirmatio et
negatio non sit simul vera, quod neque opinio Heracliti est vera,
neque opinio Anaxagorae. Et quidem de opinione Heracliti patet ex
dictis. Unde hoc manifestat de opinione Anaxagorae; dicens, quod si
non sit falsa opinio Anaxagorae, sequitur contraria praedicari de
eodem. Et per consequens contradictoria. Quod sic patet. Ponebat
enim Anaxagoras quodlibet fieri ex quolibet, et omne quod fit, ex
aliquo fit. Unde non cogebatur ponere aliquid fieri ex nihilo, et sic
ponebat quodlibet esse in quolibet. Cum igitur poneret partem
cuiuslibet esse in quolibet, puta partem carnis esse in osse, et
partem albi in nigro, et e converso; sequitur quod totum non magis
erit dulce quam amarum. Et simile est de aliis contrarietatibus. Et
hoc, si pars cuiuslibet est in quolibet toto non solum in potentia,
sed in actu et separatim. Hoc autem addidit, quia id quod fit ex
aliquo oportet praeexistere in eo potentia, non actu. Et sic
contraria praeexistunt in eodem in potentia, non in actu. Et hoc non
est esse separatim contraria in aliquo, quia eadem est potentia
contrariorum. Sed Anaxagoras nesciebat distinguere inter potentiam et
actum.
22. Tertium
corollarium ponit ibi, similiter autem. Concludit enim ex praedictis
falsam esse utramque opinionem: et illorum qui dixerunt omnes
propositiones esse veras; et illorum qui dixerunt omnes falsas. Et
hoc manifestum est propter multa difficilia et gravia consequentia ad
has opiniones quae collectae sunt, et hic, et superius in quarto. Et
specialiter propter hoc, quia si omnes propositiones sunt falsae: qui
autem dicit - omnis propositio est falsa - quamdam propositionem
dicit. Unde non dicet verum. Et similiter, si omnes propositiones
sint verae, ille qui dicit omnes esse falsas, non mentietur, sed
dicet verum. Propter quod destruitur positio ponentis omnia esse
vera.
|
|