|
1. Postquam
philosophus ostendit de quibus sit consideratio huius scientiae, hic
comparat istam scientiam ad alias. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quid sit proprium particularium scientiarum. Secundo ostendit
differentiam particularium scientiarum adinvicem, ibi, quoniam autem
est quaedam. Tertio comparat istam ad alias, ibi, quoniam autem est
quaedam entis scientia. Circa primum duo facit, secundum duo, quae
dicit pertinere ad particulares scientias. Dicit ergo primo, quod
omnis scientia particularis quaerit aliqua principia et causas, circa
proprium scibile quod sub ipsa continetur. Dicit autem - aliqua
principia et causas,- quia non omnis scientia considerat omne genus
causae.
2. Et ponit
exemplum de medicativa quae est circa sanitatem, et de exercitativa
quae est circa exercitia ordinata ad bonam valetudinem corporis; et
similiter de qualibet scientia alia, sive sit factiva idest practica,
sive doctrinalis idest theorica; quia unaquaeque harum scientiarum
particularium circumscribit et accipit sibi aliquod determinatum genus
entis, circumscribens illud et dividens ab aliis entibus, et de illo
solo determinans. Negociatur enim circa hoc genus entis quasi circa
aliquod ens, sed non inquantum est ens. Sed hoc, scilicet
considerare de ente inquantum est ens, pertinet ad quamdam scientiam
quae est alia praeter omnes scientias particulares.
3. Secundo
ibi, dictarum autem ponit aliud pertinens ad particulares scientias;
dicens quod unaquaeque praedictarum scientiarum particularium supponit
aliqualiter quod quid est, in quocumque genere consideretur. Unde et
in primo posteriorum dictum est, quod de subiecto oportet supponere,
et quia est, et quid est. Et hoc supposito, scilicet quod quid est,
quo quaelibet scientia utitur tamquam medio ad demonstrandum aliqua
sicut passiones et huiusmodi, tentat demonstrare aut debilius aut
certius, quia in quibusdam scientiis est certior modus demonstrandi
sicut in mathematicis, in quibusdam autem debilior sicut in
naturalibus.
4. Et quia
dixerat quod aliae scientiae aliqualiter supponunt quod quid est, ideo
subiungit quod quaedam scientiae sumunt quod quid est per sensum,
inquantum ex accidentibus sensibilibus deveniunt in cognitionem
essentiae rei. Quaedam vero sumunt quod quid est, supponentes ab
aliis scientiis, sicut particulares ab universalibus.
5. Et sic
manifestum est quod in scientiis particularibus non est demonstratio de
substantia rei, nec de eo quod quid est. Utrumque igitur horum de
quibus particulares scientiae non se intromittunt, pertinet ad
universalem scientiam, idest considerare de substantia et ente et
quidditate rei.
6. Deinde cum
dicit quoniam autem ostendit differentiam particularium scientiarum
abinvicem. Et primo scientiae naturalis ad scientias operativas.
Secundo scientiae mathematicae ad naturalem, ibi, quoniam autem quod
quid est. Dicit ergo primo, quod cum sit quaedam particularis
scientia de natura, oportet quod sit altera a practica, idest activa
et factiva. Omnis enim scientia operativa, vel est activa, vel
factiva.
7. Ad quam
differentiam cognoscendam sumendum est, quod supra in nono habitum
est, scilicet quod agere et facere differunt. Nam agere proprie
dicitur secundum operationem quae permanet in agente, et non transit in
materiam exteriorem; sicut intelligere et sentire et huiusmodi.
Facere autem est secundum operationem transeuntem in materiam
exteriorem, quae permutatur; sicut calefacere, secare et alia. Est
ergo scientia activa, ex qua instruimur ad recte exercendum
operationes, quae actiones dicuntur; sicut est scientia moralis.
Factiva autem scientia est, per quam recte aliquid facimus; sicut ars
fabrilis, et alia huiusmodi.
8. Ab utraque
autem harum operativarum scientiarum scientia naturalis altera est;
quia factivae scientiae non habent principium motus in facto, sed in
faciente. Et hoc principium est sicut ars, quae est principium sicut
dirigens, sive potentia aliqua quae est principium sicut exequens. Et
similiter scientiae practicae, idest activae, non habent principium
motus in eo in quod agitur, sed magis in agentibus.
9. Sed illa
quae pertinent ad considerationem scientiae naturalis, sunt habentia
principium motus in ipsis, cum natura sit principium motus in eo in quo
est. Manifestum est igitur quod scientia naturalis non est activa
neque factiva, sed speculativa. Necesse est enim quod scientia
naturalis cadat in unum aliquod horum generum, scilicet activa vel
factiva vel speculativa. Unde, si non sit activa vel factiva,
sequitur quod sit speculativa.
10. Deinde
cum dicit quoniam autem ostendit differentiam mathematicae ad
naturalem; et dicit, quod cum ita sit quod necessarium sit unicuique
scientiarum cognoscere aliqualiter quod quid est, et uti eo quasi
principio ad demonstrandum, oportet quod secundum diversum modum
definitionis diversificentur scientiae. Et ita ad cognoscendum
qualiter scientia naturalis differat ab aliis, oportet non latere quem
modum servet naturalis in definiendo, et qualiter sit sumenda definitio
in scientia naturali; utrum scilicet sicut definitur simum, aut sicut
definitur concavum.
11. Definitio
autem simi est cum materia sensibili. Sed definitio concavi est sine
materia sensibili. Quia enim simitas non est nisi circa determinatam
materiam sensibilem, quia non est nisi in naso: propter hoc ratio simi
oportet quod accipiatur cum materia sensibili. Haec est enim definitio
simi simus est nasus concavus. Sed in definitione concavi sive curvi
non ponitur aliqua materia sensibilis. Sicut igitur in definitione
simi ponitur materia sensibilis, ita oportet quod in definitione carnis
et oculi, et aliarum partium, reddatur materia sensibilis. Et
similiter est de aliis rebus naturalibus.
12. Et ex hoc
accipitur differentia inter mathematicam et scientiam naturalem; quia
naturalis scientia est de his in quorum definitionibus ponitur materia
sensibilis. Mathematica vero est de aliis, in quorum definitionibus
non ponitur materia sensibilis, licet habeant esse in materia
sensibili.
13. Deinde
cum dicit quoniam autem comparat istam scientiam ad alias scientias
particulares. Et circa hoc tria facit. Primo comparat istam
scientiam ad alias scientias particulares, quantum ad modum
separationis. Secundo quantum ad nobilitatem, ibi, optimum quidem
genus et cetera. Tertio quantum ad universalitatem, ibi, dubitabit
autem. Dicit ergo primo, quod est quaedam scientia de ente inquantum
est separabile; non enim solum pertinet ad hanc scientiam determinare
de ente in communi, quod est determinare de ente inquantum est ens;
sed etiam pertinet determinare de entibus separatis a materia secundum
esse. Unde considerandum est, utrum ista scientia ad quam pertinent
haec duo, sit eadem cum scientia naturali, aut altera ab ea.
14. Et quod
sit altera, manifestat: quia scientia naturalis est circa ea quae
habent in seipsis principium motus; et sic oportet quod naturalia
habeant determinatam materiam, quia nihil movetur nisi quod habet
materiam. Sed mathematica speculatur circa immobilia; quia ea quorum
ratio accipitur sine materia sensibili, oportet quod eodem modo eorum
ratio sit sine motu, cum motus non sit nisi in sensibilibus.
15. Sed haec
de quibus considerat mathematica, non sunt separabilia a materia et
motu secundum esse, sed solum secundum rationem. Oportet igitur quod
circa illud ens, quod est separatum a materia et motu secundum esse et
omnino immobile, sit quaedam scientia alia, et a mathematica, et a
naturali.
16. Et hoc
dico si tamen sit aliqua talis substantia praeter sensibilia, quae sit
omnino immobilis. Et hoc dicit, quia nondum est probatum aliquam
talem substantiam esse. Sed hoc ostendere intendit.
17. Si autem
est aliqua talis natura in entibus, scilicet quae sit separabilis et
immobilis, oportet quod talis natura sit alicubi, idest quod
attribuatur alicui substantiae. Et id quod habet istam naturam erit
quoddam divinum, et quoddam principalissimum omnium; quia quanto
aliquid est simplicius et formalius in entibus, tanto est nobilius et
prius et magis causa aliorum. Et sic patet quod haec scientia quae
considerat huiusmodi entia separabilia, debet vocari scientia divina,
et scientia de primis principiis.
18. Et ex hoc
ulterius concludit, quod tria sunt genera speculativarum scientiarum:
scilicet naturalis quae considerat ea mobilia, quae in sui definitione
materiam sensibilem recipiunt; et mathematica quae considerat
immobilia, quae non recipiunt materiam sensibilem in sui definitione,
licet habeant esse in materia sensibili; et theologia quae est circa
entia penitus separata.
19. Deinde
cum dicit optimum quidem comparat istam ad alias secundum nobilitatem;
et dicit, quod scientiae speculativae sunt nobilissimae inter omnes
alias scientias, quia in eis quaeritur scire propter seipsum, in
scientiis autem operativis quaeritur scire propter opus. Et in
scientiis speculativis ultima, scilicet theologia, cum sit circa
nobiliora entia, est nobilior. Tanto enim unaquaeque scientia
nobilior est, quanto eius scibile nobilius fuerit.
20. Deinde
cum dicit dubitabit autem comparat istam scientiam ad alias quantum ad
universalitatem; et dicit: dubitabile est, utrum istam scientiam,
quae est circa entia separabilia, oporteat poni universalem scientiam
entis, inquantum est ens, aut non: et ostendit, quod sic, quasi per
divisionem.
21.
Manifestum est enim, quod praedictae scientiae operativae non sunt
universales. Et ideo eas praetermittit. Sed inter speculativas
scientias, manifestum est, quod quaelibet mathematicarum scientiarum
est circa unum aliquod genus determinatum: universalis autem scientia
communiter de omnibus est: unde nulla mathematicarum scientiarum est
communis omnium entium. Sed de naturali manifestum est; quia si
naturales substantiae, quae sunt substantiae sensibiles et mobiles,
sunt primae inter entia, oportet quod naturalis scientia sit prima
inter scientias; quia secundum ordinem subiectorum, est ordo
scientiarum, ut iam dictum est. Si autem est alia natura et
substantia praeter substantias naturales, quae sit separabilis et
immobilis, necesse est alteram scientiam ipsius esse, quae sit prior
naturali. Et ex eo quod est prima, oportet quod sit universalis.
Eadem enim est scientia quae est de primis entibus, et quae est
universalis. Nam prima entia sunt principia aliorum.
|
|