|
1. Postquam
philosophus recollegit ea quae praedicta erant de consideratione huius
scientiae, hic incipit recolligere ea quae dicta sunt tam in sexto
huius, quam in libro physicorum de ente imperfecto. Et primo de ente
per accidens. Secundo de motu, ibi, est autem. Circa primum duo
facit. Primo ponit ea quae dicta sunt de ente per accidens. Secundo
ea quae dicta sunt de causa per accidens, ibi, quod autem gratiae
huius. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio;
dicens quod quia ens simpliciter, idest communiter acceptum multis
modis dicitur, inter quos unus modus est secundum quod dicitur ens per
accidens, ut puta cum dicimus musicum esse album, quae quidem in
quinto superius manifesta sunt: prius quam dicatur de ente per se,
considerandum est de ente per accidens; ut huiusmodi ente remoto,
absolutior fiat sermo de ente per se.
2. Deinde cum
dicit quod quidem secundo prosequitur quod proposuit. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit quod ad nullam scientiam pertinet considerare de
ente per accidens. Secundo removet huiusmodi ens, et ens quod
significat veritatem propositionis, a consideratione huius scientiae,
ibi, quod autem ut vere. Circa primum duo facit. Primo ostendit
quod nulla scientia considerat de ente per accidens. Secundo, quod
nec considerare potest, ibi, quod autem neque contingens. Circa
primum duo facit. Primo inducendo manifestat quod nulla scientia
considerat de ente per accidens; dicens manifestum esse quod nulla
scientia tradita a nobis negociatur circa accidens.
3. Non autem
accipitur hic accidens pro eo quod est in aliquo genere accidentis,
sicut albedo est quoddam accidens. Sunt enim multae scientiae quae
circa huiusmodi accidentia sunt; quia huiusmodi accidentia, et
secundum se habent speciem quamdam et causas determinatas in subiecto;
et accidentia dicuntur, quia non per se, sed in alio habent esse.
Accipitur autem hic accidens pro ente per accidens; sicut album esse
musicum est per accidens. Huiusmodi enim neque aliquam speciem habent
in se, neque aliquam causam determinatam. Et circa huiusmodi ens non
negociatur aliqua scientia. Et hoc manifestat inducendo.
4. Ars enim
aedificativa non considerat quid per accidens eveniat habitantibus in
domo quam facit, utrum accidat eis aliquod triste, aut habitabunt ibi
contrarie, idest prospere. Hoc enim accidit domui. Similiter ars
textiva non considerat quid accidat utentibus panno texto; neque
coriaria quid accidat utentibus calceis; neque coquinaria de his quae
per accidens se habent ad cibum, puta quis eo utatur ad superfluitatem
vel ad necessitatem tantum. Sed unaquaeque harum scientiarum
considerat id quod solum est proprium sibi, et subiectum, et per se
accidentia eius. Et in hoc est finis considerationis cuiuslibet
scientiae.
5. Secundo
ibi, neque inquantum assignat causam quare nulla scientia considerat ea
quae per accidens sunt. Ratio enim est, quia quod per accidens est,
non est proprie ens, sed magis non ens, sicut non est per se et
proprie unum. Nam unum et ens convertuntur. Omnis autem scientia est
de ente. Unde relinquitur quod nulla scientia sit de eo quod est per
accidens.
6. Dicit
ergo, quod musicus est etiam grammaticus, non inquantum est musicus.
Et si contingat de aliquo qui sit musicus, quod fiat grammaticus, non
simul factus est ambo, grammaticus scilicet et musicus, cum prius non
fuerit utrumque. Sed si aliquod ens est modo, et non fuit semper
ens, oportet quod sit factum. Si igitur hoc quod dico - musicus est
grammaticus - est quoddam ens, cum non semper fuerit, sequitur quod
simul sit utrumque factum, scilicet musicum et album; quia cuiuslibet
entis est aliqua generatio. Unde, cum non simul facta sint,
manifestum est quod hoc totum quod est musicum grammaticum, non est
aliquod unum et ens.
7. Nec est
instantia de hoc quod in generatione substantiarum praeexistit materia,
quae est ingenita; quia forma non fit proprie, sed compositum, ut in
septimo probatum est. Materia autem praeexistit non quasi ens actu,
sed potentia tantum. Hic autem musicus praeexistit in actu. Cum
igitur ille qui erat musicus fit grammaticus, est generatio grammatici
tantum, non autem totius, quod est musicum grammaticum. Unde hoc
totum non est aliquid unum et ens.
8. Et propter
hoc, nulla scientia, quae est vere scientia, et certitudinem habet,
considerat de ente per accidens. Sed sola sophistica circa ipsum
negociatur, et ad decipiendum utitur eo quod est per accidens, ac si
per se esset. Unde fit fallacia accidentis, quae est efficacissima ad
decipiendum etiam sapientem, ut dicitur in primo elenchorum. Unde
Plato non male dixit, dicens quod versatur circa non ens, quia
versatur circa ens per accidens.
9. Deinde cum
dicit quod autem ostendit, quod etiam non possit esse consideratio
alicuius scientiae de ente per accidens; et hoc dupliciter facit.
Primo ex definitione de ente per accidens; dicens quod manifestum
erit, quod non contingit esse scientiam de ente per accidens, si
consideremus quid sit ens per accidens. Ad quod considerandum utitur
quadam divisione trimembri: dicens quod eorum quae dicuntur esse,
quaedam sunt semper et ex necessitate: non quidem secundum quod
necessitas pro violentia sumitur, sed secundum quod utimur necessitate
in demonstrationibus, puta dicentes necessarium esse quod triangulus
habet tres angulos aequales duobus; sic enim necessarium dicimus quod
impossibile est non esse. Quaedam vero sunt ut in pluribus, sicut
quod homo nascatur cum quinque digitis in manibus: hoc enim non semper
est ex necessitate, cum contingat aliquem nasci cum sexto digito; sed
est ut in pluribus. Quaedam vero nec sunt ut in pluribus, neque
semper ex necessitate, sed contingenter eveniunt; sicut si frigus fiat
sub cane, idest in diebus canicularibus. Sed non semper et ex
necessitate neque in pluribus, sed tamen quandoque accidit etiam
huiusmodi ens. Quia autem raro accidit, et non semper et ex
necessitate, neque ut in pluribus, vocatur ens per accidens.
10. Quae enim
semper vel in pluribus contingunt, vel ita se habent quod unum est
causa alterius; vel ambo reducuntur in unam causam quae per se est
causa utriusque. Et utroque modo contingunt. Si quidem causa
indeficienter producit effectum suum, erit quod dicitur ex
necessitate. Si autem possunt deficere propter aliquod impedimentum,
erit ut in pluribus.
11. Si autem
ita sit quod duorum unum non sit causa alterius, neque habeant unam
causam per se communem, quae coniungat ea simul, eorum coniunctio erit
raro. Sicut in hoc quod dico musicum aedificare. Nam aedificationis
causa non est a musica, sed ab arte aedificativa, quae est omnino alia
a musica. Similiter est in praemisso exemplo. Nam quod sit fervor
caloris sub cane, est a sole appropinquante nobis. Quod autem sit
frigus, est ex aliqua alia causa, puta ex Saturno, aliquo modo
coniuncto soli. Unde hoc est per accidens, quod sole dies caniculares
faciente, frigus sit.
12. Sic
igitur manifestum est quod est ens per accidens; quia neque quod est in
maiori parte, neque quod est semper. Omnis autem scientia est de eo
quod semper, aut in plus, ut probatum est in primo posteriorum. Unde
manifestum est, quod scientia non potest esse de eo quod est per
accidens.
13. Secundo
ibi, quod autem inducit, ad idem manifestandum, quod ens per accidens
non habet causas et principia talia, qualia habet ens per se; et sic
de eo non potest esse scientia, cum omnis scientia sit ex principiis et
causis. Quod quidem sic probat. Quia si ens per accidens haberet per
se causas, omnia essent ex necessitate. Entia enim per se talem
causam habent, qua posita, de necessitate sequitur effectus. Et si
aliqua causa sit ad quam non de necessitate sequitur effectus, sed ut
in pluribus, hoc est propter impedimentum, quod per accidens
contingit. Et sic, si ens per accidens tollatur a rebus, omnis causa
per se, de necessitate inducet suum effectum. Sic ergo si ens per
accidens de necessitate habet causam per se, qua posita ex necessitate
sequitur effectus, licet forte eam poni non sit necessarium,
nihilominus tamen sequitur quod omnia ex necessitate eveniant. Quod
sic patet.
14. Sit enim
aliquid praeteritum vel praesens quod sit causa futuri effectus. Hoc
quidem iam positum est. Sed posita causa, ut tu dicis, ex
necessitate sequitur effectus. Si igitur hoc praesens vel
praeteritum, quod iam positum est, est causa huius entis futuri, et
illud alterius, non quocumque modo, sed ita quod ex necessitate
sequatur effectus. Posita enim causa, ex necessitate erit illud cuius
causa iam posita est, et hoc usque ad ultimum causatum. Sed hoc
ponebatur esse per accidens. Et sic quod ponebatur per accidens, erit
ex necessitate. Unde sequitur quod omnia sint ex necessitate, et quod
a rebus auferatur, quod ad utrumque contingit, idest quod est casuale
fortuitum, et accidere, idest ens per accidens. Et fieri et non
fieri, idest possibile esse et non esse, vel fieri et non fieri.
15. Sed quia
posset aliquis obviare huic rationi, dicendo, quod causa futurorum
contingentium non est iam posita ut praesens et praeterita, sed adhuc
est contingens ut futura, et propter hoc effectus sunt adhuc
contingentes, consequenter hanc obviationem removet, ibi, et si non
existens, dicens quod eadem inconvenientia accident, si ponatur quod
causa futurorum contingentium non sit iam ens quasi praesens vel
praeterita, sed quae in fieri et quasi futura. Sequitur enim quod
omnia ex necessitate accidant sicut et prius. Si enim causa illa
futura sit, oportet quod sit futura in aliquo tempore determinato, et
determinate distincto a praesenti nunc; puta cras. Si ergo eclipsis,
quae est per se causa quorumdam futurorum accidentium, sit futura
cras, et omne quod fit, fit ex aliqua causa, oportet quod ipsa
eclipsis, quae est futura cras, fiat si hoc fuerit, idest propter
aliquid praeexistens, et hoc iterum propter aliud; et sic semper
propter anticipationem, vel ablationem causarum, auferetur aliquid a
tempore, quod est inter praesens nunc et eclipsim futuram. Unde, cum
illud tempus sit finitum, et omne finitum consumatur ablato quodam,
quandoque erit devenire ad aliquam causam nunc existentem. Quare, si
illa iam ponitur, omnes futuri effectus consequuntur ex necessitate.
Et ita omnia ex necessitate evenient. Ergo, cum hoc sit
impossibile, manifestum est quod ea quae sunt per accidens, non habent
causam determinatam, qua posita, ex necessitate consequantur. Ea
autem omnia quae circa hoc dici possunt, supra in sexto posita sunt.
16. Deinde
cum dicit quod autem ostendit, quod ens per accidens, et ens quod
significat veritatem propositionis, praetermittendum est in ista
scientia; dicens, quod est quoddam ens quod est ut vere ens, idest
quod significat veritatem propositionis, quae in compositione
consistit, et est per accidens. Sed primum consistit in compositione
intellectus, et est quaedam passio circa operationem animae. Unde
huiusmodi entis non quaeruntur principia in scientia, quae considerat
de ente quod est extra animam, et est separabile, ut supra dictum
est. Aliud autem, scilicet ens per accidens, non est necessarium,
sed indeterminatum; et ideo non habet causam ordinatam; sed eius sunt
infinitae causae et non habentes ordinem adinvicem. Et ideo de tali
ente non considerat ista scientia.
17. Deinde
cum dicit quod autem colligit hoc quod dictum est de causa per
accidens, scilicet de fortuna, in secundo physicorum. Et dicit hic
quatuor circa fortunam. Primo quid sit. Et ad hoc investigandum
praemittit, quod id quod est gratia huius, idest aliquid esse propter
finem, invenitur et in his quae sunt secundum naturam, et in his quae
sunt ab intellectu. Et hoc manifestum est in secundo physicorum. Et
adiungit quod fortuna est in his quae fiunt propter aliquid, sed
secundum accidens. Sicut enim invenitur ens per se et ens per
accidens, ita et causa per se et causa per accidens. Sic igitur
fortuna est causa per accidens in his quae fiunt gratia huius, idest
propter finem, non quidem a natura, sed secundum electionem. Sicut
si aliquis eligat fodere in agro ut plantet arborem, et invenit
thesaurum, hoc dicimus esse per accidens, quia est praeter
intentionem. Et hoc est a fortuna.
18. Secundo
ibi, propter quod ostendit in quibus sit fortuna; et dicit, quod cum
electio non sit nisi a mente vel intellectu, oportet, quod circa eadem
sit fortuna et intellectus. Unde in rebus carentibus ratione non est
fortuna, sicut plantae, lapides et bruta animalia. Neque etiam est
in pueris qui carent usu rationis.
19. Tertio
ibi, causae autem ostendit, quod fortuna est incerta; dicens, quod
infinitae sunt causae, a quibus aliquid potest fieri a fortuna, sicut
patet in exemplo posito. Potest enim aliquis invenire thesaurum
fodiens in terra, vel ad plantandum, vel ad faciendum sepulchrum, et
propter infinita alia. Et quia omne infinitum est ignotum, ideo
fortuna est incerta humanae cognitioni. Et dicitur esse causa secundum
accidens. Nullius autem est causa simpliciter et per se.
20. Quarto
ibi, bona autem ostendit qualiter fortuna dicitur bona vel mala; et
dicit quod dicitur bona vel mala ex eo quod bonum et malum fortuito
evenit. Sed si sit magnum bonum quod fortuito evenit, dicitur
eufortunium. Si sit magnum malum, dicitur infortunium.
21. Quinto
ibi, quoniam autem ostendit quod fortuna non est prima causa rerum.
Nullum enim per accidens est prius his quae sunt secundum se. Unde
neque causa per accidens est prior ea quae est per se. Et sic, si
fortuna et casus quae sunt causae per accidens, sint causa caeli,
oportet quod per prius sint causae intellectus et natura, quae sunt
causae per se.
|
|