|
1. Postquam
determinavit philosophus de ente per accidens, hic determinat de motu.
Et dividitur in partes tres. In prima determinat de motu secundum
se. In secunda de infinito quod est quaedam passio motus et aliorum
continuorum, ibi, infinitum autem. In tertia determinat de divisione
motus in suas species, ibi, praetermittatur autem. Prima dividitur
in partes duas. In prima ostendit quid sit motus. In secunda
ostendit in quo sit, ibi, et quod est in mobili. Circa primum tria
facit. Primo praemittit quaedam quasi necessaria ad definiendum
motum. Secundo distinguit ipsum, ibi, diviso autem et cetera.
Tertio probat definitionem bene esse assignatam, ibi, quod autem
bene. Circa primum ponit quatuor, ex quibus concludit quintum.
Quorum primum est, quod ens dividitur per actum et potentiam. Et hoc
est quod dicit, quod entium quoddam est actu, sicut primum movens,
quod Deus est; quoddam potentia tantum, ut materia prima, quoddam
potentia et actu, sicut omnia intermedia. Vel esse actu tantum dicit
id quod iam perfecte habet formam, puta quod perfecte iam est album.
Est autem potentia tantum, quod nondum habet formam; puta, quod
nullo modo est album. Actu autem et potentia est, quod etsi nondum
perfecte habet formam, est tamen in moveri ad formam.
2. Secundum
est quod ens dividitur per decem praedicamenta: et hoc est quod dicit,
quod entium quoddam est per se, idest substantia; quoddam est
quantum, quoddam quale, et sic de aliis generibus.
3. Tertium est
quod motus non habet aliquam aliam naturam separatam a rebus aliis; sed
unaquaeque forma secundum quod est in fieri, est actus imperfectus qui
dicitur motus. Hoc enim ipsum est moveri ad albedinem, quod est
albedinem incipere actu fieri in subiecto. Sed non debet esse in actu
perfecto. Et hoc est quod dicit quod motus non est aliquid praeter
res; omne enim quod mutatur, mutatur secundum praedicamenta entis.
Et sicut non est aliquid commune decem praedicamentis quod sit genus
eorum, ita non est aliquod genus commune omnium motuum. Et propter
hoc motus non est aliquod unum praedicamentum distinctum ab aliis
praedicamentis; sed sequitur alia praedicamenta.
4. Quartum est
quod in unoquoque genere invenitur aliquid dupliciter, scilicet
secundum perfectionem et imperfectionem; sicut in genere substantiae
unum est ut forma, et aliud ut privatio. Et in genere qualitatis hoc
est, quod est perfectum, ut album quod habet perfectum colorem, et
hoc est ut nigrum, quod est imperfectum in genere coloris. Et in
quantitate unum est perfectum quod dicitur magnum, et aliud imperfectum
quod dicitur parvum. Et in ubi in quo est locatio, idest motus
localis, est sursum et deorsum, et grave et leve, secundum quod grave
dicitur quod actu subsidet, et leve quod actu supereminet. Et horum
unum est ut perfectum, et aliud ut imperfectum. Et ratio huius est,
quia omnia genera dividuntur per contrarias differentias; contrariorum
autem semper alterum est ut perfectum, alterum ut imperfectum.
5. Ex his
quatuor concludit quintum; scilicet quod tot sunt species motus et
permutationis quot sunt species entis. Quod quidem non dicit eo quod
in quolibet genere entis sit motus; sed quia sicut ens dividitur per
actum et potentiam, per substantiam et quantitatem, et huiusmodi, et
secundum perfectum et imperfectum, ita et motus. Et hoc sequitur ex
eo quod dictum est, quod motus non est praeter res. Quomodo autem
differant permutatio et motus, infra dicetur.
6. Deinde cum
dicit divisio autem definit motum. Et primo ponit definitionem ipsam,
dicens, quod cum ens secundum unumquodque genus entis dividatur per
potentiam et actum, motus dicitur esse actus eius, quod est in
potentia inquantum huiusmodi.
7. Secundo
ibi, quod autem exponit positam definitionem. Et circa hoc duo
facit. Primo exponit id quod ponitur in definitione ex parte subiecti
motus. Secundo id quod ponitur in definitione quasi genus motus,
ibi, quod quidem enim est. Circa primum duo facit. Primo exponit
hanc particulam eius, quod est in potentia. Secundo hanc, inquantum
huiusmodi, ibi, dico autem inquantum. Dicit ergo primo, quod ex hoc
manifestum est verum esse, motum esse hoc quod dictum est. Manifestum
est enim quod aedificabile significat aliquid existens in potentia. Et
ista potentia significatur esse reducta in actum per hoc quod dicitur
aedificari. Et iste actus vocatur aedificatio. Et similiter in
omnibus aliis motibus, ut in ambulatione et alteratione et huiusmodi.
Dicitur autem aliquid moveri, cum huiusmodi fiat in actu, et
huiusmodi fuerit in potentia, et non prius nec posterius. Cum ergo
ita sit, sequetur, quod motus est alicuius existentis in potentia,
cum sit reductum ad actum. Et hoc dico, scilicet quod sit reductum ad
actum, inquantum est mobile; nam mobile dicitur aliquid per hoc, quod
est in potentia ad moveri; et sic reducitur huiusmodi potentia in actum
quando movetur actu: non autem habet reduci in actum per motum id quod
in potentia est inquantum ipsum, idest secundum id quod actu est, et
secundum seipsum. Nam hoc etiam est in actu antequam incipiat moveri.
Neque etiam reducitur ad actum per motum, secundum quod est in
potentia ad terminum motus, qui dum movetur adhuc remanet in potentia
ad terminum motus. Sed solum per motum reducitur aliquid de potentia
in actum, de illa potentia quae significatur cum dicitur aliquid esse
mobile, idest potens moveri.
8. Deinde cum
dicit dico autem exponit hanc particulam positam in definitione motus;
scilicet inquantum huiusmodi, vel inquantum tale. Ad cuius
expositionem dicit quod aes est in potentia ad statuam. Et sic idem
est subiectum aes, et aes in potentia ad statuam. Tamen non est idem
ratione. Sed alia est ratio aeris inquantum aes, et alia est ratio
aeris inquantum habet aliquam potentiam. Et hoc est quod dicit quod
non est idem aeri esse, et alicui potentiae. Si enim esset idem
simpliciter secundum rationem, tunc, sicut motus est actus aeris
inquantum est aes in potentia, ita esset actus aeris inquantum est
aes. Sed non est idem secundum rationem aes et potentia aeris. Et
hoc manifestum est in potentia contrariorum; quia posse sanari et posse
laborare, idest infirmari, non est idem secundum rationem: ratio enim
potentiae sumitur ex actu. Unde, si posse sanari et posse infirmari
esset idem secundum rationem, sequeretur, quod idem esset infirmari et
sanari, quod est impossibile. Sic igitur non est eadem potentia ad
utrumque contrariorum secundum rationem potentiae, sed est eadem
subiecto; idem enim est subiectum quod potest esse sanum et languens;
sive illud subiectum sit quicumque humorum in corpore animalis, sive
sanguis, qui est naturalior et magis proprius vitae et animalium
nutrimento, possit esse causa sanitatis et aegritudinis. Quia ergo
posse sanari et posse infirmari non est idem secundum rationem,
manifestum est quod neutrum horum est idem secundum rationem cum suo
subiecto; quia quae uni et eidem per se sunt eadem, sibiinvicem sunt
eadem per se. Quia ergo non est idem secundum rationem aes, et aes in
potentia ad statuam, sicut neque color et visibile, quod est potens
videri, ideo necessarium fuit quod in definitione motus, dicto quod
est actus existentis in potentia, adderetur, inquantum huiusmodi.
9. Deinde cum
dicit quod quidem exponit id quod ponitur in definitione motus tamquam
genus; dicens manifestum esse quod hoc sit motus, quia dico motus tunc
est, quia tunc accidit moveri quando hic, idest actu existentis in
potentia fuerit actu, et neque prius neque posterius. Manifestum est
enim quod unumquodque mobilium contingit aliquando esse actu, aliquando
non. Sicut aedificabile inquantum aedificabile, quandoque est in
potentia, et quandoque est in actu. Dicit autem quod aedificabile
inquantum aedificabile, quia materia domus est ad duo in potentia;
scilicet ad formam domus et ad hoc quod aedificetur. Et quod ad
utrumque contingit esse quandoque in potentia quandoque in actu. Sed
potentia quae est in materia domus ad hoc quod aedificetur,
significatur in hoc quod dicitur aedificabile. Tunc ergo aedificabile
inquantum aedificabile fit actu, quando aedificatur. Et sic
aedificatio est actus aedificabilis, inquantum aedificabile.
10. Quod sic
probat: quia materia domus non est in potentia nisi ad duos actus;
scilicet ad aedificationem domus et ad formam. Aedificabile autem
significat quamdam potentiam in materia domus existentem. Oportet
igitur, cum omni potentiae respondeat aliquis actus, quod potentiae
significatae per hoc quod dico aedificabile, respondeat alter duorum
actuum; scilicet vel forma domus, vel aedificatio. Sed non est actus
aedificabilis inquantum aedificabile forma domus; quia adveniente forma
domus non est adhuc aedificabile, sed est iam aedificatum. Sed
aedificabile est actu, quando aedificatur actu. Necesse est igitur
quod aedificare sit actus aedificabilis. Aedificare autem est quidam
motus; et sic motus est actus aedificabilis. Et eadem ratio est de
omnibus aliis motibus. Unde manifestum est quod motus est actus
existentis in potentia.
11. Deinde
cum dicit quod autem probat definitionem positam esse bene assignatam.
Et primo ponit probationem in generali; dicens quod manifestum est
motum esse bene definitum, ex his quae alii dixerunt de motu
definientes ipsum. Et iterum ex eo quod non potest de facili aliter
definiri. Non enim potest poni in alio genere nisi in genere actus.
12. Secundo
ibi, palam autem ponit ea quae alii dixerunt de motu, dicens quod
quidam dixerunt motum esse alteritatem, et quidam inaequalitatem, et
quidam non ens. Forte ideo quia illud quod movetur recedit ab eo quod
prius erat, et dum movetur semper alio et alio modo se habet, et magis
appropinquat ad terminum.
13. Tertio
ibi, quorum nullum ostendit praedictas definitiones non esse
convenientes. Neque enim conveniunt motui ex parte subiecti, quod
movetur. Si enim motus esset non ens, vel inaequalitas, vel
alteritas, sequeretur quod omne non ens, vel alterum, vel inaequale
moveretur: sed nullum horum necesse est moveri: non est igitur motus
quod dictum est. Idem etiam apparet ex parte terminorum motus, qui
sunt terminus a quo, et terminus ad quem. Non enim magis est motus ad
non ens vel inaequalitatem, vel alteritatem, quam ad opposita horum;
neque magis est motus ex his, quam ex oppositis. Contingit enim
moveri ex non ente ad ens, et e converso; et de alteritate ad
similitudinem, et de inaequalitate ad aequalitatem et e converso.
14. Quarto
ibi, causa autem ostendit quare praedicto modo definierunt motum;
dicens quod ista est causa quare posuerunt motum in praedicta quasi
genera, quia motus videtur esse aliquid indeterminatum, et illa sunt
indeterminata quae sunt privativa. Et ideo motum posuerunt quasi
privationem quamdam.
15. Et
sciendum quod, sicut in primo huius dictum est, Pythagorici posuerunt
duos ordines: in quorum uno quem dicebant ordinem bonorum, posuerunt
illa quae videbantur perfectionem habere, sicut lucem, dextrum,
masculum, quietem et huiusmodi. In alio autem ordine quem sub malo
constituebant, posuerunt tenebras, sinistrum, feminam, motum et
huiusmodi. Et omnia huiusmodi dicebant esse indeterminata et
privativa, quia nullum istorum videbatur significare neque hoc, idest
substantiam, neque tale, idest qualitatem, neque aliquod aliud
praedicamentorum.
16. Quinto
ibi, cur autem dicit causam, quare motus inter indeterminata ponatur:
et dicit, quod causa huius est, quia motus neque poterat poni in
genere potentiae, neque in genere actus. Si enim esset in genere
potentiae, sequeretur quod quicquid est in potentia ad aliquid, puta
ad esse quantum, moveretur ad illam quantitatem: sed hoc non est
necessarium, quia etiam antequam incipiat aliquid moveri ad
quantitatem, est in potentia ad quantitatem illam. Neque etiam
movetur quando iam actu est quantum secundum illam quantitatem, ad quam
erat in potentia; sed tunc iam terminatus est motus.
17. Sed
oportet, quod motus sit actus quidam, ut supra probatum est: sed est
actus imperfectus. Et huius causa est, quia illud cuius est actus,
est imperfectum, et hoc est ens possibile sive ens potentia. Si enim
esset actus perfectus, tolleret totam potentiam, quae est in materia
ad aliquid determinatum. Unde actus perfecti non sunt actus existentis
in potentia, sed existentis in actu. Motus autem ita est existentis
in potentia, quod non tollit ab eo potentiam. Quamdiu enim est
motus, remanet potentia in mobili ad id quod intendit per motum. Sed
solum potentia quae erat ad moveri tollitur per motum; et tamen non
totaliter; quia id quod movetur, adhuc in potentia est ad moveri,
quia omne quod movetur, movebitur, propter divisionem motus continui,
ut probatur in sexto physicorum. Unde relinquitur, quod motus est
actus existentis in potentia: et sic est actus imperfectus et
imperfecti.
18. Et
propter hoc difficile est accipere quid sit motus. Videtur enim quod
aut necesse sit ponere motum in genere privationis, sicut patet ex
praemissis definitionibus, aut in genere potentiae, aut in genere
actus simplicis et perfecti; quorum nullum contingit esse motum. Unde
relinquitur quod motus sit id quod dictum est; scilicet actus; et quod
non dicatur actus perfectus. Quod quidem difficile est videre, sed
tamen contingens est esse, quia hoc posito nullum sequitur
inconveniens.
19. Quidam
autem definierunt dicentes, quod motus est exitus de potentia in
actum, non subito. Sed erraverunt; quia necesse est quod in
definitione exitus ponatur motus, cum sit species motus. Et similiter
in definitione eius quod est subito, ponitur tempus; et in definitione
temporis motus.
20. Deinde
cum dicit et quod est ostendit in quo sit motus; et primo ostendit quod
in mobili: quia omnis actus est in eo cuius est actus. Sed motus est
actus mobilis a movente causatus. Unde relinquitur quod sit in
mobili. Et quod sit actus mobilis, ex superioribus patet.
21. Secundo
ibi, et motivi actus ostendit qualiter se habeat motus ad movens: et
proponit duo: scilicet quod motus est actus motivi: et quod non est
alius motus qui est actus motivi, et qui est mobilis: oportet enim
motum esse actum amborum.
22. Tertio
ibi, et motivum primum eorum duorum probat: scilicet quod motus sit
motivi actus. Illud enim actus est alicuius, quo fit actu. Sed
motivum dicitur ex eo quod est potens movere; movens autem in operari,
idest in eo quod est esse actu; et ita, cum movens dicatur propter
motum, motus erit actus motivi.
23. Quarto
ibi, sed est activum probat secundum propositorum: scilicet quod unus
motus sit actus motivi et mobilis, hoc modo. Dictum est enim quod
motus est actus motivi inquantum facit motum. Est autem mobilis
inquantum fit in eo motus: sed motivum facit illum motum qui est in
mobili et non alium. Et hoc quod est dicit quod movens est activum
mobilis. Unde relinquitur quod unus motus sit actus et moventis et
mobilis.
24. Quinto
ibi, quemadmodum eadem manifestat hoc per exempla: et dicit quod una
est distantia duorum ad unum et unius ad duo. Sed differt ratione.
Propter quod diversimode significatur: scilicet per duplum et
dimidium. Similiter una est via ad ascendendum et descendendum, sed
differt ratione. Et propter hoc dicuntur hi ascendentes et illi
descendentes. Et ita est de movente et moto. Nam unus motus secundum
substantiam est actus utriusque, sed differt ratione. Est enim actus
moventis ut a quo, mobilis autem ut in quo; et non actus mobilis ut a
quo, neque moventis ut in quo. Et ideo actus moventis dicitur actio,
mobilis vero passio.
25. Sed si
actio et passio sunt idem secundum substantiam, videtur quod non sint
diversa praedicamenta. Sed sciendum quod praedicamenta diversificantur
secundum diversos modos praedicandi. Unde idem, secundum quod
diversimode de diversis praedicatur, ad diversa praedicamenta
pertinet. Locus enim, secundum quod praedicatur de locante, pertinet
ad genus quantitatis. Secundum autem quod praedicatur denominative de
locato, constituit praedicamentum ubi. Similiter motus, secundum
quod praedicatur de subiecto in quo est, constituit praedicamentum
passionis. Secundum autem quod praedicatur de eo a quo est,
constituit praedicamentum actionis.
|
|