|
1. Postquam
philosophus in praecedenti libro recollegerat quae ante dicta erant tam
in hoc libro quam in libro physicorum de entibus imperfectis, in hoc
libro intendit recolligere quae dicta sunt de ente simpliciter idest,
de substantia, tam in septimo et in octavo huius, quam etiam in primo
physicorum, et addere id quod deest ad complendam considerationem de
substantiis. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quod ad
istam scientiam pertinet considerare praecipue de substantia. In
secunda de substantia determinat, ibi, substantiae vero tres. Circa
primum duo facit. Primo proponit quod intendit; dicens quod in hac
scientia est theoria, idest consideratio principalis de substantia.
Nam cum ista scientia, utpote prima, et quae sapientia dicitur,
principia prima entium inquirat, necesse est quod in hac scientia
inquirantur principaliter principia et causae substantiarum. Nam ista
sunt principia entium prima. Quomodo autem differant principium et
causa, in quinto habitum est.
2. Etenim et
si probat propositum quatuor modis. Primo per hoc quod substantia est
prior aliis entibus. Unde scientia prima, de primo ente debet
principaliter determinare. Quod autem substantia sit prima inter omnia
entia, manifestat per simile in rebus sensibilibus, in quibus
invenitur ordo inter aliqua dupliciter. Uno modo secundum quod partes
alicuius totius habent ordinem adinvicem, sicut in animali pars prima
est cor, et in domo fundamentum. Alio modo secundum quod aliqua sunt
consequenter se habentia, ex quibus non fit unum vel continuitate vel
contactu. Sicut in exercitu dicitur prima acies, et secunda acies.
Sicut igitur in aliquo toto est aliqua prima pars, et sicut iterum in
his quae consequenter se habent, est aliquod primum, ita substantia
est primum inter omnia alia entia. Et hoc est quod dicit, quod si
omne, idest universitas entium sit quoddam totum, substantia est prima
pars, sicut fundamentum in domo. Et si entia se habent sicut ea quae
sunt consequenter, ita etiam substantia erit primum, et deinde
quantitas, et qualitas, et alia genera.
3. Averrois
autem non attendens hoc secundum similitudinem dici, quia consideravit
non posse cadere in alicuius mentem, quod omnia alia genera entium
essent sicut partes unius totius continui, divertit a plano sensu
literae in aliam expositionem, dicens per haec duo Aristotelem
intendisse duplicem habitudinem quam contingit opinari in entibus;
scilicet vel quod habeant se sicut ea quae sunt unius naturae et unius
generis, quod esset si ens esset commune genus eorum vel qualitercumque
communitatem habens ad ea. Et hoc intelligit cum dicit, si ut totum
quoddam. Vel quod habeant se adinvicem sicut quae in nullo communi
conveniunt. Et hoc intellexit cum dixit, et si in eo quod
consequenter et cetera. Utrolibet enim modo sequitur quod substantia
sit prior aliis entibus.
4. Deinde cum
dicit similiter autem secundo modo probat idem; dicens, quod quantitas
et qualitas et huiusmodi non sunt simpliciter entia, ut infra dicetur.
Nam ens dicitur quasi esse habens, hoc autem solum est substantia,
quae subsistit. Accidentia autem dicuntur entia, non quia sunt, sed
quia magis ipsis aliquid est; sicut albedo dicitur esse, quia eius
subiectum est album. Ideo dicit, quod non dicuntur simpliciter
entia, sed entis entia, sicut qualitas et motus.
5. Nec est
mirum, si accidentia dicuntur entia, cum non sint simpliciter entia,
quia etiam privationes et negationes dicuntur quodammodo entia, sicut
non album et non rectum. Dicimus enim quod non album est; non quia
non album esse habeat, sed quia subiectum aliquod est albedine
privatum. Hoc igitur commune est inter accidentia et privationes,
quia de utrisque dicitur ens ratione subiecti. Sed in hoc differunt,
quia subiectum secundum accidentia habet esse aliquale, secundum vero
privationes non habet esse aliquale, sed est deficiens ab esse.
6. Sic
igitur, cum accidentia non sint simpliciter entia, sed solum
substantiae, haec scientia, quae considerat ens inquantum est ens,
non considerat principaliter accidentia, sed substantias.
7. Deinde cum
dicit amplius nihil tertio modo probat, quia scilicet alia entia non
possunt separari a substantia. Accidentia enim non possunt esse nisi
in subiecto. Et ideo in consideratione substantiae includitur
consideratio accidentium.
8. Deinde cum
dicit testantur autem quarto probat idem, dicens, quod etiam
philosophi antiqui testantur ipso facto, quod philosophi consideratio
est de substantiis; quia quaerentes causas entis, quaerunt causas
substantiae solum. Et hoc fecerunt et quidam moderni, sed tamen
differenter. Non enim quaerebant principia et elementa et causas eodem
modo, sed diversimode. Nam moderni, scilicet Platonici, dicunt
universalia magis esse substantias quam particularia. Dicunt enim,
genera, quae sunt universalia, magis esse principia et causas
substantiarum quam particularia. Et hoc ideo, quia logice inquirebant
de rebus. Universalia enim, quae secundum rationem sunt abstracta a
sensibilibus, credebant etiam in rerum natura abstracta fore, et
principia particularium. Sed antiqui philosophi ut Democritus et
Empedocles, posuerunt substantias et principia rerum esse
particularia, ut ignem et terram; non autem hoc commune, quod est
corpus.
|
|