|
1. Ponit
opiniones astrologorum sui temporis de numero motuum planetarum. Et
primo opinionem Eudoxi. Secundo opinionem Calippi, ibi, Calippus
autem. Sciendum est igitur circa primum, quod Plato caelestibus
motibus attribuens indefectibiliter circularitatem et ordinationem,
mathematicas suppositiones fecit, per quas suppositiones possent
salvari quae circa erraticas apparent, sustinendo, quod motus
planetarum sunt circulares et regulares ordinati. Et Pythagorici
quidem ad reducendum in debitum ordinem irregularitatem, quae apparet
in motibus planetarum ex statione et retrogradatione, velocitate, et
tarditate, et diversa apparentia quantitatis, posuerunt motus
planetarum esse in sphaeris eccentricis, et in circulis parvis qui
dicuntur epicycli; quam etiam opinionem Ptolemaeus prosequitur.
2. Videtur
autem ex huius suppositione sequi aliquid contrarium his quae
demonstrantur in scientia naturali: non enim omnis motus erit vel ad
medium vel a medio, vel circa medium mundi. Iterum sequitur, quod
sphaera continens sphaeram eccentricam, vel non sit aequalis
spissitudinis, vel quod sit aliquid vacuum inter unam sphaeram et
aliam, vel quod sit aliquod corpus praeter substantiam sphaerarum
intercidens, quod non erit corpus circulare, nec habebit aliquem motum
proprium.
3. Ex
positione autem epicyclorum ulterius sequitur, vel quod sphaera, per
quam movetur epicyclus, non sit integra et continua, vel quod sit
divisibilis et rarefactibilis et condensabilis ad modum quo aer
dividitur et inspissatur et rarescit aliquo corpore moto. Sequitur
etiam, quod ipsum corpus stellae movetur per seipsum, et non solum ad
motum orbis; et quod ex motu corporum caelestium perveniat sonus, quod
Pythagorici consenserunt.
4. Sed tamen
omnia huiusmodi sunt contra ea quae determinata sunt in scientia
naturali. Unde ad haec evitanda Eudoxus hoc videns, posuit cuique
planetae sphaeras plures concentricas mundo, quarum unaquaque habet
motum proprium, et ex omnibus illis motibus causatur id quod apparet de
motu planetarum. Posuit igitur Eudoxus motum tam solis quam lunae
esse in tribus sphaeris.
5. Primus
enim tam solis quam lunae, qui est motus diurnus, quo revolvuntur ab
oriente ad occidentem, et hunc motum dicit esse astrorum planorum,
idest stellarum sine errore, scilicet fixarum; quia sicut supra dictum
est, cum nondum esset deprehensus motus stellarum fixarum, qui est ab
occidente in orientem, esse contrarium motui primo, putabatur, quod
motus diurnus esset proprius octavae sphaerae, quae est sphaera
stellarum fixarum. Non autem putabatur, quod sola prima sphaera
sufficeret ad deferendas omnes sphaeras planetarum motu diurno, sicut
Ptolemaeus ponit: sed ponebat quod quilibet planeta habeat propriam
sphaeram, quae revolveret ipsum motu diurno. Ad hunc ergo motum
causandum ponebat primam sphaeram solis et lunae.
6. Secundam
autem sphaeram ponebat ad causandum motum solis et lunae, qui est per
medium zodiaci, qui vocatur motus longitudinis, secundum quem movetur
tam sol quam luna de occidente in orientem contra motum firmamenti.
7. Tertiam
autem sphaeram ponebat ad causandum illum motum, qui obliquatur
secundum latitudinem animalium, quae figurantur in zodiaco, prout
quandoque est Australior, quandoque borealior videtur planeta a media
linea zodiaci. Sed hic motus latitudinis magis apparet, et secundum
maiorem diversitatem, in luna quam in sole. Et ideo subiungit, quod
in maiori latitudine tam obliquatur motus secundum quem fertur luna,
quam motus secundum quem fertur sol. Et quidem lunae Ptolemaeus ponit
motum latitudinis, non autem solis. Posuit igitur Eudoxus tertium
motum, ut Simplicius dicit, quia opinabatur quod etiam sol declinaret
a media linea zodiaci versus duos polos; et hoc suspicabatur eo quia
non semper in eodem loco sol oritur in tropicis aestivis et hiemalibus.
Si autem in uno et eodem tempore fieret restitutio longitudinis et
latitudinis sufficeret ad hoc una sphaera per obliquitatem maximi
circuli, secundum quam sol movetur. Sed, quia non sic se habet, sed
in alio tempore pertransit circulum per longitudinem, in alio vero
tempore restitutio fit latitudinis, necesse fuit ad hoc ponere tertiam
sphaeram. Hanc autem tertiam sphaeram ponebat in sole revolvi versus
eamdem partem cum secunda, sed circa axem alterum, et super alios
polos. In luna autem ad eamdem cum prima sphaera. Sed in utroque
ponebat motum huius tertiae sphaerae esse tardiorem, quam secundae.
8. Sed
aliorum quinque planetarum motum cuiuslibet posuit in quatuor sphaeras;
ita quod prima sphaera et secunda est eiusdem rationis cum prima et
secunda solis et lunae; quia motus primus, quem ponebat esse stellarum
fixarum, et motus secundus, qui est per medium zodiaci secundum
longitudinem, apparet communiter in omnibus planetis.
9. Deinde
unicuique planetarum ponebat tertiam sphaeram ad causandum motum
latitudinis, cuius polos, circa quos revolvitur, ponebat esse in
media linea zodiaci. Sed quia ponebat omnes sphaeras esse
concentricas, ex quo zodiacus transibat per polos circuli maximi
tertiae sphaerae, sequebatur e converso, quod circulus maximus tertiae
sphaerae transiret per polos zodiaci. Unde sequebatur quod motus
tertiae sphaerae deferret planetam usque ad polos zodiaci, quod nunquam
videtur.
10. Et ideo
necesse fuit quod poneret quartam sphaeram, quae ipsum planetam
ferret, quae revolvitur in contrarium tertiae, ab oriente scilicet ad
occidentem aequali tempore, unde impedit ne plus divertatur secundum
latitudinem a zodiaco. Et hoc est quod dicit, quod quartum motum
stellae dicebat esse secundum quemdam circulum obliquatum ad medium
tertiae sphaerae, hoc est ad maximum circulum eius.
11. Si
igitur cum quolibet quinque planetarum posuerit quatuor sphaeras,
sequitur quod quinque planetarum sunt viginti sphaerae. Quibus si
addantur tres solis et tres lunae, erunt omnes viginti sex, ita quod
intelligatur corpus cuiuslibet planetae esse defixum in ultima
sphaerarum suarum.
12.
Calippus autem. Ponit opinionem Calippi de pluralitate sphaerarum.
Fuit autem Calippus, ut Simplicius dicit, cum Aristotele Athenis
conversatus, cum eo ea quae ab Eudoxo inventa fuerant, corrigens et
supplens. Posuit ergo Calippus eamdem rationem sphaerarum sicut
Eudoxus, et exposuit positiones sphaerarum per ordinem distantiarum,
tum quia ordinabat planetas sicut Eudoxus, tum quia ordinabat motus et
sphaeras sicut et ille.
13.
Conveniebat etiam cum Eudoxo in pluralitate sphaerarum Iovis et
Saturni, quia utrisque eorum dabat quatuor sphaeras; sed ipse
existimabat esse apponendas sphaeras duas tam soli quam etiam lunae, si
quis velit reddere rationem eorum quae apparent de motibus eorum.
Videtur autem has duas addidisse ad causandum velocitatem et
tarditatem, quae apparet in motibus eorum; ita quod sol habeat quinque
sphaeras, et luna similiter quinque. Et reliquis planetis Marti,
Veneri et Mercurio, addebat singulis unam sphaeram, ita etiam quod
quilibet eorum haberet quinque sphaeras. Forte autem addebant hanc
sphaeram ad causandum retrogradationem et stationem, quae apparet in
his stellis. Istae igitur sphaerae vocabantur ferentes, quia secundum
eas ferebatur corpus planetae.
14. Sed
praeter has ponebant alias, quas vocabant revolventes. Ad ponendum
autem eas hac necessitate videbantur induci, quia ultima sphaera
superioris planetae, puta Saturni, participabat motum omnium
superiorum, ita quod in aliquo deficiebat a motu primae sphaerae.
Unde et prima sphaera Iovis, cuius Poli infiguntur aliquo modo in
ultima sphaera Saturni, participabat aliquid de motu sphaerarum
Saturni, et sic non uniformiter movebantur motu diurno, sicut prima
sphaera Saturni. Necessarium igitur videbatur ponere aliam sphaeram
revolventem ipsam, ut restitueret id quod auferebatur ei de velocitate
ex superioribus sphaeris. Et eadem ratione oportebat ponere aliam
sphaeram revolventem secundam sphaeram Iovis, et tertiam sphaeram
revolventem tertiam sphaeram Iovis. Non autem oportebat ponere
aliquam revolventem quartam sphaeram, quia motus quartae sphaerae, in
qua erat astrum infixum, debebat esse compositus ex omnibus
superioribus motibus. Sic igitur Iupiter habet quatuor sphaeras
deferentes et tres revolventes. Et similiter alii planetae habent tot
sphaeras revolventes, quot deferentes, una minus.
15. Hoc est
ergo quod dicit, quod necesse est, si omnes sphaerae simul ordinatae
debeant reddere et causare illud quod apparet de motu planetarum
secundum quemlibet planetarum, ponere praeter supra dictas deferentes
alias sphaeras revolventes, et ad idem restituentes primam sphaeram
inferius ordinati astri, una pauciores. Et sic solum convenit quod
motus planetarum compleant omnia quae apparent de eis.
16. Quare
igitur sphaerae deferentes, quae quidem sunt Saturni et Iovis, sunt
octo, cum uterque eorum ponatur habere quatuor sphaeras: quae sunt
aliorum quinque planetarum, viginti quinque, quia quilibet eorum habet
quinque sphaeras: harum autem sphaerarum illae solae non revolvuntur,
quae sunt in fine, in quibus ordinatur astrum, sequitur quod
revolventes priorum duorum planetarum, scilicet Saturni et Iovis,
sunt sex. Revolventes autem posteriorum quatuor sunt sexdecim. Sed
cum post Saturnum et Iovem sint alii quinque, manifestum est quod
unum eorum praetermittit, scilicet vel Martem, vel Mercurium: ut
quod dicit posteriorum quatuor referatur ad quatuor infimos: vel
praetermittit lunam, ut referatur ad quatuor immediate sequentes.
Praetermittit autem, vel ex errore, qui interdum accidit in numeris;
vel propter aliam rationem, quae nos latet: quia scripta Calippi non
inveniuntur, ut Simplicius dicit. Sic igitur numerus omnium
sphaerarum deferentium et revolventium sunt quinquaginta quinque.
17. Sed
quia de hoc poterat esse dubium, utrum lunae et soli sint addendae duae
sphaerae, quas Calippus addit: vel quod utrique sint dandae duae
sphaerae solum, ut posuit Eudoxus, ideo dicit quod si aliquis non
addit soli vel lunae illos duos motus quos addit Calippus, sequitur
quod omnes sphaerae erunt quadraginta septem; subtraherentur enim a
praedicto numero quatuor deferentes, duae solis, duae lunae, et
totidem revolventes. Remotis autem octo de quinquaginta quinque,
remanent quadraginta septem.
18. Sed
attendendum quod si supra, cum dixit revolventes posteriores quatuor,
esse sexdecim, praetermisit lunam, remotis duabus deferentibus lunae
et duabus solis, non removebuntur quatuor revolventes, sed solum
duae, si sphaerae lunae non habent revolventes: et sic a prima
pluralitate sphaerarum subtrahuntur sex sphaerae, quatuor deferentes et
duae revolventes: unde sequitur quod sphaerae omnes sint quadraginta
novem. Et sic non videtur quod Aristoteles voluerit praetermittere
lunam sed magis Martem: nisi aliquis dicat Aristotelem oblitum fuisse
quod lunae posuerit sphaeras revolventes, idcirco errorem in numero
accidisse, quod non videtur probabile.
19. Ultimo
ergo concludit tantam esse pluralitatem sphaerarum quanta dicta est.
20. Deinde
cum dicit quare et substantias concludit ex numero motuum caelestium,
numerum substantiarum immaterialium; et circa hoc tria facit. Primo
concludit propositum. Secundo excludit quaedam, quae possent
debilitare illationem praemissam, ibi, si autem nullam possibile.
Tertio comparat id quod ostensum est de substantiis separatis, ad
opiniones antiquas, et ad opiniones vulgares, quae de his suo tempore
habebantur, ibi, tradita autem sunt. Dicit ergo primo, quod cum
tanta sit pluralitas sphaerarum et motuum caelestium, quanta dicta
est, rationabile est opinari tot esse substantias immateriales et
principia immobilia, et etiam tot esse principia sensibilia, idest
corpora caelestia. Dicit autem rationabile, ut insinuet hoc
probabiliter concludi, non autem ex necessitate. Unde subiungit quod
ipse relinquit id quod est necessarium circa hoc illis qui sunt
fortiores et potentiores ad hoc inveniendum quam ipse esset.
21. Deinde
cum dicit si autem hic philosophus excludit ea ex quibus praedicta
conclusio debilitari posset; et sunt tria. Quorum primum est. Quia
posset aliquis dicere quod sunt quaedam substantiae separatae, quibus
non respondent aliqui motus in caelo.
22. Ad quod
excludendum dicit, quod si non est possibile quod sint aliqui motus in
caelo, qui non ordinentur ad motum alicuius astri, et iterum si
oportet omnem impassibilem substantiam quae est sortita optimum secundum
se, idest quae habet suam perfectionem sine motu, opinari esse finem
alicuius motus, non erit aliqua natura impassibilis et immaterialis,
praeter eas, quae sunt fines caelestium motuum; sed necesse erit hunc
esse numerum substantiarum separatarum, qui est numerus caelestium
motuum.
23. Sed
tamen primum non est necessarium, scilicet quod omnis substantia
immaterialis et impassibilis sit finis alicuius motus caelestis.
Potest enim dici quod sunt aliquae substantiae separatae altiores,
quam ut sint proportionatae quasi fines caelestibus motibus; quod
ponere non est inconveniens. Non enim substantiae immateriales sunt
propter corporalia, sed magis e converso.
24. Deinde
cum dicit sed alias removet secundum quod posset debilitare praedictam
illationem. Posset enim aliquis dicere, quod sunt multo plures
lationes in caelo, quam quae numeratae sunt, quae tamen non possunt
deprehendi, eo quod ex eis non accidit aliqua diversitas in motu
alicuius corporum caelestium quae visu percipiuntur et dicuntur astra.
25. Et ad
hoc excludendum similiter etiam dixerat, quod nulla latio potest esse
in caelo, quae non ordinetur ad lationem alicuius astri. Hoc est
etiam quod nunc dicit, quod impossibile est esse alias lationes in
caelo, praeter illas ex quibus accidit diversitas in motu astrorum;
sive sint illae quae dictae sunt, sive aliae aut totidem aut plures aut
pauciores.
26. Et hoc
probabiliter accipi potest ex corporibus quae feruntur: si enim omne
ferens est propter id quod defertur, et omnis latio est alicuius quod
fertur, non potest esse aliqua latio quae sit propter seipsam, vel
propter aliam lationem tantum; sed oportet quod omnes lationes sint
causa astrorum. Alioquin si latio propter aliquam lationem est, eadem
ratione et illam oportebit esse propter aliam. Et cum non sit
procedere in infinitum, sequitur quod finis omnis lationis sit aliquod
caelestium corporum, quae deferuntur sicut astra: unde impossibile est
esse aliquem motum in caelo, ex quo non possit percipi aliqua
diversitas in aliquo astro.
27. Quod
autem hic excludit tertium, per quod posset dicta conclusio infirmari.
Posset enim aliquis dicere, quod sint plures mundi, et in quolibet
sint tot sphaerae et motus, quot in isto, vel plures: et sic necesse
est ponere plures substantias immateriales.
28. Sed hoc
excludit dicens manifestum esse quod sit unum caelum tantum. Quia si
essent plures secundum numerum, et in eadem specie, sicut sunt plures
homines, oporteret etiam quod simile iudicium esset de primo principio
uniuscuiusque caeli, quod est movens immobile, sicut dictum est.
Oporteret enim quod plura prima principia essent specie unum et numero
multa.
29. Sed hoc
est impossibile; quia quaecumque sunt unum specie et plura numero,
habent materiam. Non enim distinguitur secundum rationem et formam,
quia omnium individuorum est communis ratio utpote quae est hominis.
Unde relinquitur quod distinguantur per materiam. Et sic Socrates
est unus non solum secundum rationem, ut homo, sed etiam secundum
numerum.
30. Sed
primum principium cum sit quod quid erat esse, idest sua essentia et
ratio, non habet materiam, quia eius substantia est endelechia, idest
actus, materia autem est in potentia. Relinquitur igitur quod primum
movens immobile sit unum, non solum ratione speciei, sed etiam
numero. Oportet igitur quod primus motus sempiternus, qui ab eo
causatur, sit unus tantum, et per consequens sequitur quod caelum sit
unum tantum.
31. Deinde
cum dicit tradita sunt comparat ea quae inventa sunt de substantiis
immaterialibus ad opiniones antiquas et ad vulgares. Et dicit, quod
ab antiquis philosophis quaedam sunt tradita de substantiis separatis,
et dimissa posterioribus per modum fabulae, scilicet quod dii sunt, et
quod id quod est divinum, continet totam naturam. Et hoc quidem
habetur ex superioribus, si omnes substantiae immateriales vocentur
dii. Si autem solum primum principium vocetur Deus, est unus tantum
Deus, ut ex praedictis patet. Reliqua vero introducta sunt fabulose
ad persuasionem multitudinis, quae non potest capere intelligibilia,
et secundum quod fuit optimum ad leges ferendas, et ad utilitatem
conversationis humanae, ut ex huiusmodi adinventis persuaderetur
multitudini, ut intenderent virtuosis actibus et a vitiis declinarent.
Et quid sit fabulose introductum exponit subdens, quod dixerunt deos
esse conformes hominibus et quibusdam aliorum animalium. Posuerunt
enim fabulose homines quosdam deificatos, et quaedam animalia, et
quaedam consequentia istis et alia similia dixerunt. Ex quibus si
aliquis hoc solum velit accipere quod primo ostensum est in
praehabitis, scilicet quod dii sunt quaedam substantiae immateriales,
putabitur esse dictum divine et secundum verisimilitudinem. Et hoc
ideo est, quia quaelibet ars et etiam philosophia, saepe fuit inventa
secundum possibilitatem humanam, et iterum fuit corrupta, vel propter
bella impedientia studium, vel propter inundationes, vel alia
huiusmodi excidia.
32. Et hoc
necessarium fuit ponere Aristoteli ut possit salvare aeternitatem
mundi. Manifestum enim erat quod a quodam certo tempore inceperant
homines philosophari et artes adinvenire. Inconveniens autem
videbatur, quod infinito tempore fuisset absque his humanum genus. Et
ideo dicit quod philosophiae et aliae artes fuerunt multoties inventae
et corruptae, et quod opiniones illorum antiquorum quasi reliquiae
salvantur usque nunc.
33. Et
ultimo concludit quod praedicta opinio, idest quae a philosophantibus
habita est, post quos destructa fuit philosophia, solum sic manifesta
est, scilicet per modum fabulae, ut supra dictum est.
|
|