|
1. Postquam
philosophus determinavit de substantia immateriali quantum ad eius
perfectionem et quantum ad eius unitatem, nunc determinat quasdam
dubitationes pertinentes ad actionem eius. Ostensum est enim supra,
quod prima immaterialis substantia movet sicut intelligibile, et sicut
bonum desiderabile. Et ideo dividitur haec pars in duas. In prima
determinat quaedam dubia circa primam immaterialem substantiam, quantum
ad hoc quod est bonum intelligibile et intellectus. In secunda quantum
ad hoc quod est bonum appetibile, ibi, perscrutandum est autem
qualiter habet et cetera. Circa primum duo facit. Primo assignat
rationem dubitationis circa intellectum primae substantiae. Secundo
dubitationem movet et determinat, ibi, nam si non intelligat. Dicit
ergo primo, quod ea quae pertinent ad intellectum primae substantiae
immaterialis, habent quasdam dubitationes, et videntur oriri ex hoc.
Ostenderat enim philosophus quod intellectus intelligens et appetens
primum movens, quod movet sicut intelligibile et desiderabile, habet
aliquid se dignius, scilicet illud quod intelligitur ab eo, et
desideratur. Ostenderat etiam quod ipsum primum intelligibile, est
etiam intellectus. Unde posset videri quod pari ratione, haberet
aliquid dignius et superius, et quod non esset supremum et optimum:
quod est contra ea quae apparent de primo principio. Et ideo dicit
hic, quod videtur omnibus apparens, quod principium sit dignissimum.
Sed difficultates quaedam emergunt, si quis velit assignare quomodo se
habeat ita quod sit dignissimum, idest optimum et perfectissimum.
2. Deinde
cum dicit nam si manifestat huiusmodi difficultates. Et circa hoc tria
facit. Primo movet dubitationes. Secundo praemittit quaedam, quae
sunt praenecessaria ad determinationem omnium quaestionum motarum,
ibi, palam ergo quod divinissimum et cetera. Tertio solvit
dubitationes, ibi, primum quidem. Circa primum duo facit. Primo
movet quaestiones principaliter intentas. Secundo movet quamdam
quaestionem incidentem, cuius solutio necessaria est ad praemissas
quaestiones, ibi, ergo utrum differt. Movet autem primo duas
quaestiones. Prima est, quomodo intellectus primi moventis se habeat
ad suum intelligere. Secunda, quomodo se habeat ad suum
intelligibile, ibi, amplius autem sive intellectus. Sciendum est
ergo, quod intellectus ad suum intelligere potest se habere
tripliciter. Uno modo quod non conveniat ei intelligere in actu, sed
in potentia tantum, vel in habitu. Alio modo quod conveniat ei in
actu. Alio modo quod sit ipsum suum intelligere, sive sua
intelligentia, quod idem est.
3. Dicit
ergo, quod si intellectus primi moventis non intelligat in actu, sed
solum in potentia, vel in habitu, non erit aliquid nobile: bonum enim
et nobilitas intellectus est in hoc quod actu intelligit; intellectus
autem intelligens tantum in potentia vel in habitu, se habet sicut
dormiens: nam dormiens habet quidem potentias operum vitae, sed opera
vitae non operatur: unde somnus dicitur esse dimidium vitae, et
secundum somnum non differt felix ab infelice, virtuosus a vitioso.
Si autem intellectus primi intellectus intelligat quidem actu, sed
principale eius bonum, quod est operatio eius, sit aliquid aliud ab
ipso, quia eius intelligentia, idest operatio intellectualis ipsius
non est hoc quod sua substantia, comparatur ad ipsum sicut potentia ad
actum, et perfectibile ad perfectionem. Et sic sequitur quod primum
intelligens non sit optima substantia: honorabilitas enim et nobilitas
inest ei per suum intelligere: nihil autem quod est nobile secundum
aliud, est nobilissimum. Sic igitur videtur sequi quod substantia
primi intelligentis non sit optima, sive intelligat in potentia
tantum, sive in actu; nisi ponatur cum hoc quod sua substantia sit
suum intelligere, ut post determinabit.
4. Deinde
cum dicit amplius autem antequam solvat positam quaestionem, movet
aliam de intelligibili. Unde dicit, quod sive substantia primi
moventis sit intellectus, quasi quaedam potentia intellectiva, sive
sit intelligentia, idest actus intellectus, idest intelligere, quod
prima quaestio quaerebat, quaerendum restat quid intelligit? Aut enim
intelligit seipsum, aut aliquid aliud. Si intelligit aliquid aliud,
aut intelligit semper idem, aut oportet quod intelligat aliud et
aliud; quandoque, scilicet, hoc, quandoque illud.
5. Deinde
cum dicit ergo utrum antequam solvat praemissas quaestiones, interponit
quamdam quaestionem, cuius solutio valet ad determinationem
praemissarum. Et est quaestio utrum ad nobilitatem vel perfectionem
intellectus aliquid differat, vel nihil, quod intelligatur aliquid
bonum et nobile, aut quodcumque contingit.
6. Et quod
differat, quodam signo ostendit: quia inconveniens videretur et
absurdum, quod aliquis meditetur, et operationem sui intellectus
occupet circa quaedam vilia. Quod non esset, si non pertineret ad
nobilitatem intellectus nobilitas intelligibilis, sed indifferens esset
intelligere nobilia et vilia. Hoc enim omnino est impossibile.
Manifestum est enim, quod operationes secundum propria obiecta
specificantur. Unde oportet, quod quanto nobilius est obiectum,
tanto nobilior sit operatio.
7. Deinde
cum dicit palam ergo praemittit quaedam necessaria ad solutionem
principalium quaestionum. Et primo ponit duo: quorum primum concludit
ex solutione interpositae quaestionis. Si enim differt ad nobilitatem
intellectus intelligere bonum, aut quodcumque contingens, ut dictum
est; manifestum est, quod cum primus intellectus sit nobilissimus,
quod intelligit aliquid divinissimum et honoratissimum.
8.
Secundum, quod determinata est solutio ultimae partis secundae
quaestionis principalis. Quaerebatur enim utrum intellectus primi
mutaretur de uno in aliud. Et patet quod non mutatur de uno intellecto
in aliud; quia cum intelligat divinissimum, si mutaretur in aliud
intelligibile, esset eius mutatio in aliquid indignius, quod non
competit alicui, nisi tendenti in defectionem et corruptionem. Iterum
hoc ipsum quod est transire de uno intellecto in aliud, est quidam
motus: unde non potest competere primo moventi, cum sit omnino
immobile.
9. Deinde
cum dicit primum quidem solvit prius positas quaestiones. Et primo
ponit veritatem primae. Secundo veritatem secundae, ibi, deinde
palam et cetera. Veritatem autem primae quaestionis manifestat
dicens, quod si substantia primi non est intelligentia, idest ipsum
suum intelligere, sed est potentia quaedam intellectiva, rationabile
est, idest probabiliter videtur sequi, quod continuatio
intelligentiae, idest operationis intellectualis, sit ei laboriosa.
Quod enim est in potentia ad aliquid, se habet ad hoc et ad eius
oppositum; quia quod potest esse, potest non esse; unde si substantia
primi comparatur ad intelligere sicut potentia ad actum, quantum est de
ratione suae substantiae, poterit intelligere et non intelligere: non
ergo inerit ei ex sua substantia quod continue intelligat.
10. Ut
autem non se habeat aliquando sicut dormiens, necesse est quod
continuationem intelligentiae adipiscatur ex aliquo alio. Quod autem
aliquis adipiscitur, et non habet hoc ex sui natura, probabile est
quod sit ei cum labore, eo quod sic invenitur in nobis: nam in
continue operando laboramus. Non autem est necessarium; quia quod
aliquid acquirit ab alio non est laboriosum, nisi vel ipsum, vel
aliquid aliud continuans ipsum, sit contra naturam. Unde licet
continuitas motus caeli dependeat ab extrinseco, non tamen caelum
movetur cum labore.
11. Fuit
igitur Aristoteles hic contentus inducere ad inconveniens quod
probabiliter sequitur; quia inconveniens quod ex necessitate sequitur
est manifestum, scilicet quod bonum et perfectio primi moventis
dependeat ab aliquo superiori; non enim esset primum et optimum.
12. Deinde
cum dicit deinde palam solvit secundam quaestionem. Et circa hoc tria
facit. Primo determinat veritatem secundae quaestionis. Secundo
obiicit in contrarium, ibi, et est intelligentia, et cetera. Tertio
solvit, ibi, aut in quibusdam. Dicit ergo primo, quod postquam
ostensum est, quod substantia primi non est potentia intellectiva, sed
est ipsa intelligentia, ex hoc palam est, quod si primum non
intelligit seipsum, sed aliquid aliud, sequitur quod aliquid aliud
erit dignius quam primum, idest intellectum ab ipso.
13. Quod
sic probat. Ipsum intelligere in actu, quod est intelligentia,
convenit alicui etiam intelligenti quodcumque indignissimum. Unde
patet quod intelligere aliquod in actu, est fugiendum; quia dignius
est quod quaedam non videantur in actu, quam quod videantur. Non
autem hoc esset, si intelligentia esset optimum; quia tunc nullum
intelligere esset vitandum. Cum ergo aliquod intelligere sit vitandum
propter indignitatem intelligibilis, relinquitur quod nobilitas eius,
quod est intelligere, dependeat ex nobilitate intelligibilis. Dignius
est igitur ipsum intellectum quam ipsum intelligere.
14. Cum
igitur ostensum sit quod primum sit suum intelligere, sequitur, si
intelligat aliud a se, quod illud aliud erit eo nobilius. Cum igitur
ipsum sit nobilissimum et potentissimum, necesse est quod intelligat
seipsum, et quod in eo sit idem intellectus et intellectum.
15.
Considerandum est autem quod philosophus intendit ostendere, quod
Deus non intelligit aliud, sed seipsum, inquantum intellectum est
perfectio intelligentis, et eius, quod est intelligere. Manifestum
est autem quod nihil aliud sic potest intelligi a Deo, quod sit
perfectio intellectus eius. Nec tamen sequitur quod omnia alia a se
sint ei ignota; nam intelligendo se, intelligit omnia alia.
16. Quod
sic patet. Cum enim ipse sit ipsum suum intelligere, ipsum autem est
dignissimum et potentissimum, necesse est quod suum intelligere sit
perfectissimum: perfectissime ergo intelligit seipsum. Quanto autem
aliquod principium perfectius intelligitur, tanto magis intelligitur in
eo effectus eius: nam principiata continentur in virtute principii.
Cum igitur a primo principio, quod est Deus, dependeat caelum et
tota natura, ut dictum est, patet, quod Deus cognoscendo seipsum,
omnia cognoscit.
17. Nec
vilitas alicuius rei intellectae derogat dignitati. Non enim
intelligere actu aliquod indignissimum est fugiendum, nisi inquantum
intellectus in eo sistit, et dum illud actu intelligit, retrahitur a
dignioribus intelligendis. Si enim intelligendo aliquod dignissimum
etiam vilia intelligantur, vilitas intellectorum intelligentiae
nobilitatem non tollit.
18. Deinde
cum dicit et est intelligentia obiicit contra veritatem determinatam
dupliciter. Primo quidem sic. Primum intelligit seipsum, ut
ostensum est, et iterum supra ostensum est, quod primum est sua
intelligentia: ergo intelligentia primi non est aliud quam
intelligentia intelligentiae. Sed hoc est contra id quod videtur;
quia actus sensus, et scientia, et opinio, et meditatio semper
videntur esse alterius. Et si aliquando sint suiipsius, sicut cum
aliquis sentit se sentire, vel scit se scire, vel opinatur se
opinari, vel meditatur se meditari, hoc est quidem praeter opus vel
praeter actum principalem: nam hic videtur principalis actio, ut
aliquis intelligat intelligibile. Quod autem aliquis intelligat se
intelligere intelligibile, hoc videtur esse praeter principalem actum,
quasi accessorium quoddam. Unde si intelligere primi non sit nisi
intelligentia intelligentiae, videtur sequi quod suum intelligere non
sit principalissimum.
19. Deinde
cum dicit amplius si aliud secundo obiicit alio modo. Manifestum est,
quod aliud est intelligere et intelligi. Et si contingat quod idem
subiecto sit intellectus, et ipsum intellectum, non tamen sunt idem
ratione. Si ergo primum est suum intelligere, et est ipsum quod
intelligitur, quod est optimum, videbitur dubium remanere secundum
quid insit ei hoc quod est bene esse eius; utrum scilicet secundum hoc
quod est intelligentia, vel secundum quod est intellectum.
20. Deinde
cum dicit an in quibusdam solvit positas obiectiones, dicens, quod in
quibusdam res scita idem est quod scientia. Et hoc manifestat
dividendo scientiam: nam scientia alia est factiva, et alia
speculativa. In factivis autem scientiis, res scita sine materia
accepta, est ipsa scientia. Sicut patet, quod domus sine materia,
prout est in mente aedificatoris, est ipsa ars aedificativa; et
similiter sanitas in mente medici est ars medicativa. Et sic patet,
quod ars factiva nihil aliud est quam substantia rei factae, et quod
quid erat esse eius. Omnis enim artifex procedit in opus ex eo quod
considerat quid est quod operari intendit.
21. In
speculativis vero scientiis manifestum est, quod ipsa ratio definitiva
rei est res scita, et est ipsa scientia sive intelligentia. Per hoc
enim est sciens intellectus, per quod habet rationem rei. Cum igitur
intellectus in actu et intellectum non sit alterum, in his quaecumque
materiam non habent, manifestum est quod in substantia prima, quae
maxime remota est a materia, maxime idem est intelligere et
intellectum. Et sic una est intelligentia intellecti tantum, et non
est aliud intelligentia intellecti, et aliud intelligentia
intelligentiae.
22. Deinde
cum dicit adhuc autem movet tertiam dubitationem praeter duas prius
determinatas. Cum enim ostensum sit, quod primum intelligit seipsum
aliquid autem intelligitur dupliciter: uno modo per modum simplicis
intellectus, sicut intelligimus quod quid est; alio modo per modum
compositi, sicut intelligimus enunciationem: restat igitur
quaerendum, utrum primum intelligat seipsum, per modum intellectus
simplicis aut compositi. Et hoc est quod dicit, quod restat dubitatio
si quod intelligitur a Deo est compositum.
23.
Ostendit autem quod non sit compositum, cum dicit, transmutabitur
enim: et hoc tripliciter. Primo quidem sic. In omni intellecto
composito sunt plures partes, quae seorsum intelligi possunt. Licet
enim hoc intellectum compositum, quod est,- homo currit,- prout est
unum intellectum compositum, simul intelligatur, tamen partes eius
seorsum intelligi possunt. Potest enim intelligi hoc quod est - homo
- per se, et hoc quod est - currit. Sic igitur quicumque intelligit
aliquod intellectum compositum, potest transmutari intelligendo de una
parte in aliam. Si igitur intellectum primum sit compositum, sequitur
quod potest transmutari intelligendo de parte in partem. Cuius
contrarium supra ostensum est.
24. Deinde
cum dicit aut indivisibile secundam rationem ponit, quae talis est.
Omne quod non habet materiam, est simplex et indivisibile: sed
intellectum primum est immateriale: ergo est simplex et indivisibile.
25. Ponit
autem exemplum de humano intellectu. Quod quidem exemplum potest
dupliciter intelligi. Uno modo secundum similitudinem, ut
intelligatur quod humanus intellectus sit secundum suam essentiam
indivisibilis, quia est forma omnino immaterialis.
26. Alio
modo, et melius, potest intelligi secundum dissimilitudinem, ut sit
sensus quod humanus intellectus intelligit compositum, quia accipit sua
intelligibilia a rebus materialibus, quod non est de intellectu primi.
27. Deinde
cum dicit aut quod tertiam rationem ponit, quae talis est.
Intellectus qui est intelligibilium compositorum, habet suam
perfectionem non semper, sed in aliquo tempore. Quod sic patet, quia
non habet suum bonum in hac parte vel in illa: sed illud quod est
optimum eius, est quoddam aliud, quod est in quodam toto. Unde etiam
verum (quod est bonum intellectus) non est in incomplexis, sed in
complexo. Simplicia autem priora sunt generatione et tempore quam
composita: unde illud quod non habet suum bonum in partibus, quae
seorsum accipi possunt, sed in toto, quod ex eis constituitur, habet
suum bonum per aliquod tempus, et non semper. Sed intelligentia
primi, quae est suiipsius, aeternaliter et eodem modo se habet:
intellectum ergo primi non est compositum.
|
|