|
1. Postquam
philosophus ostendit qualiter primum movens est intelligens et
intelligibile, hic intendit inquirere qualiter primum movens sit bonum
et appetibile. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter se
habeat bonum in universo secundum opinionem propriam. Secundo secundum
opinionem aliorum, ibi, quaecumque vero impossibilia. Circa primum
duo facit. Primo movet quaestionem. Secundo solvit eam, ibi, aut
utroque modo et cetera. Oritur autem ista quaestio ex hoc, quod supra
dictum est, quod primum movens movet sicut bonum et appetibile. Bonum
enim, secundum quod est finis alicuius, est duplex. Est enim finis
extrinsecus ab eo quod est ad finem, sicut si dicimus locum esse finem
eius quod movetur ad locum. Est etiam finis intra, sicut forma finis
generationis et alterationis, et forma iam adepta, est quoddam bonum
intrinsecum eius, cuius est forma. Forma autem alicuius totius, quod
est unum per ordinationem quamdam partium, est ordo ipsius: unde
relinquitur quod sit bonum eius.
2. Quaerit
ergo philosophus utrum natura totius universi habeat bonum et optimum,
idest finem proprium, quasi aliquid separatum a se, vel habeat bonum
et optimum in ordine suarum partium, per modum, quo bonum alicuius rei
naturalis est sua forma.
3. Deinde
cum dicit aut utroque solvit propositam quaestionem. Et circa hoc duo
facit. Primo enim ostendit, quod universum habet bonum separatum, et
bonum ordinis. Secundo ostendit qualiter partes universi se habent ad
ordinem, ibi, omnia vero coordinata. Dicit ergo primo, quod
universum habet utroque modo bonum et finem. Est enim aliquod bonum
separatum, quod est primum movens, ex quo dependet caelum et tota
natura, sicut ex fine et bono appetibili, ut ostensum est. Et, quia
omnia, quorum unum est finis, oportet quod in ordine ad finem
conveniant, necesse est, quod in partibus universi ordo aliquis
inveniatur; et sic universum habet et bonum separatum, et bonum
ordinis.
4. Sicut
videmus in exercitu: nam bonum exercitus est et in ipso ordine
exercitus, et in duce, qui exercitui praesidet: sed magis est bonum
exercitus in duce, quam in ordine: quia finis potior est in bonitate
his quae sunt ad finem: ordo autem exercitus est propter bonum ducis
adimplendum, scilicet ducis voluntatem in victoriae consecutionem; non
autem e converso, bonum ducis est propter bonum ordinis.
5. Et, quia
ratio eorum quae sunt ad finem, sumitur ex fine, ideo necesse est quod
non solum ordo exercitus sit propter ducem, sed etiam quod a duce sit
ordo exercitus, cum ordo exercitus sit propter ducem. Ita etiam bonum
separatum, quod est primum movens, est melius bonum bono ordinis,
quod est in universo. Totus enim ordo universi est propter primum
moventem, ut scilicet explicatur in universo ordinato id quod est in
intellectu et voluntate primi moventis. Et sic oportet, quod a primo
movente sit tota ordinatio universi.
6. Deinde
cum dicit omnia vero ostendit qualiter partes universi se habent ad
ordinem; dicens, quod omnia quae sunt in universo, sunt aliquo modo
ordinata, sed non similiter omnia habent ordinem, scilicet animalia
marina, et volatilia, et plantae. Et tamen licet non sint eodem modo
ordinata, non ita se habent, quod unum eorum non pertineat ad
alterum; sed est aliqua affinitas et ordo unius ad alterum. Plantae
enim sunt propter animalia, et animalia sunt propter homines. Et quod
omnia sint ordinata adinvicem, patet ex hoc, quod omnia simul
ordinantur ad unum finem.
7. Sed quod
omnia non sic sint similiter ordinata, manifestatur per quoddam
exemplum. In aliqua enim domo vel familia ordinata inveniuntur diversi
gradus, sicut sub patrefamilias est primus gradus filiorum, alius
autem gradus est servorum, tertius vero gradus est bestiarum, quae
serviunt in domo, ut canes, et huiusmodi animalia. Huiusmodi enim
gradus diversimode se habent ad ordinem domus, qui imponitur a
patrefamilias gubernatore domus. Filiis enim non competit ut faciant
aliquid casualiter et sine ordine; sed omnia, aut plura eorum quae
faciunt, ordinata sunt. Non autem ita est de servis aut bestiis,
quia parum participant de ordine, qui est ad commune. Sed multum
invenitur in eis de eo quod contingit, et casualiter accidit. Et hoc
ideo quia parvam affinitatem habent cum rectore domus, qui intendit
bonum domus commune.
8. Sicut
autem imponitur in familia ordo per legem et praeceptum patrisfamilias,
qui est principium unicuique ordinatorum in domo, exequendi ea quae
pertinent ad ordinem domus, ita natura in rebus naturalibus est
principium exequendi unicuique id quod competit sibi de ordine
universi. Sicuti enim qui est in domo per praeceptum patrisfamilias ad
aliquid inclinatur, ita aliqua res naturalis per naturam propriam. Et
ipsa natura uniuscuiusque est quaedam inclinatio indita ei a primo
movente, ordinans ipsam in debitum finem. Et ex hoc patet, quod res
naturales agunt propter finem, licet finem non cognoscant, quia a
primo intelligente assequuntur inclinationem in finem.
9. Sed tamen
non similiter omnia ista se habent ad istum finem. Est enim aliquid
commune omnibus; quia necesse est quod omnia ad hoc perveniant quod
discernantur, idest quod habeant discretas et proprias operationes, et
quod etiam secundum substantiam adinvicem discernantur; et quantum ad
hoc in nullo deficit ordo. Sed quaedam sunt quae non solum hoc
habent, sed ulterius talia sunt, quod omnia, quae sunt in eis
communicant ad totum, idest sunt ordinata ad bonum commune totius.
Hoc autem invenitur in illis, in quibus nihil est praeter naturam
neque casualiter, sed omnia secundum debitum ordinem praecedunt.
10.
Manifestum est enim, quod unaquaeque res naturalis, ut dictum est,
ordinatur ad bonum commune, secundum suam actionem debitam naturalem.
Unde illa quae nunquam deficiunt a sua actione debita et naturali
habent omnia sua communicantia ad totum. Illa vero quae aliquando
deficiunt ab actione debita et naturali, non habent omnia sua
communicantia ad totum, sicut huiusmodi corpora inferiora.
11. Est
ergo summa solutionis, quod ordo duo requirit, scilicet ordinatorum
distinctionem et communicantiam distinctorum ad totum. Quantum autem
ad primum indeficienter est ordo in omnibus; quantum autem ad secundum
est quidam ordo indeficienter in aliquibus, quae sunt suprema et
proxima primo principio, sicut substantiae separatae et corpora
caelestia, in quibus nihil casualiter accidit et praeter naturam: in
aliquibus autem deficit, scilicet corporibus, in quibus interdum
aliquid accidit casualiter praeter naturam. Et hoc propter remotionem
a primo principio semper eodem modo se habente.
12. Deinde
cum dicit quaecumque vero determinat de bono et ordine universi secundum
opinionem aliorum; et circa hoc duo facit. Primo manifestat de quo
est intentio; dicens, quod oportet dicere quaecumque impossibilia aut
absurda accidunt illis qui aliter dicunt de bono et ordine universi,
scilicet quam nos. Et oportet dicere etiam qualia dicunt illi qui
melius loquuntur, et in quorum dictis pauciores dubitationes apparent.
13. Deinde
cum dicit omnes enim prosequitur suam intentionem; et circa hoc duo
facit. Primo ponit opinionem illorum, qui posuerunt principia esse
contraria. Secundo eorum qui posuerunt principia esse naturas quasdam
separatas, ibi. Amplius si non erunt et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit in quo deficiant illi, qui dicunt principia
esse contraria; dicens quod omnes antiqui philosophi posuerunt omnia
esse ex principiis contrariis. Et quantum ad tria non recte dixerunt.
Neque enim recte dixerunt in hoc, quod posuerunt res esse ex
contrariis; neque etiam in hoc quod dixerunt omnia ex contrariis; et
tertio defecerunt in hoc quod non dixerunt quomodo ex contrariis res
producantur.
14. Secundo
ibi, impassibilia namque manifestat quomodo in praedictis tribus
defecerunt. Et primo quomodo defecerunt in hoc, quod posuerunt esse
res ex contrariis. Secundo in hoc quod posuerunt omnia esse ex
contrariis, ibi, amplius autem omnia pravi participatione. Tertio
quomodo defecerunt in hoc quod non dixerunt quomodo ex contrariis res
sint, ibi, omnes autem contraria dicentes et cetera. Dicit ergo
primo, quod non recte dicunt res esse ex contrariis, quia contraria
secundum se accepta sunt impassibilia adinvicem: non enim albedo
patitur a nigredine, neque e converso. Non autem ex eis posset
aliquid unum constitui, nisi adinvicem paterentur, ut sic reducantur
ad aliquod medium.
15. Sed
haec dubitatio secundum sententiam Aristotelis de facili solvitur.
Quia Aristoteles posuit, praeter duo contraria esse tertium
principium, quod est materia. Sic ergo unum contrariorum potest pati
a reliquo, inquantum materia subiecta uni contrario, ab alio patitur.
16. Sed
alii posuerunt materiam esse alterum contrariorum, et non aliquid
praeter contraria. Sicut patet de illis, qui posuerunt ista contraria
esse principia, inaequale et aequale, unum et multa. Attribuebant
enim inaequalitatem et multitudinem materiae, aequalitatem et unitatem
formae, sicut patet de opinione Platonis, licet philosophi naturales
posuerint contrarium. Sed hoc eorum dictum solvitur eodem modo; quia
materia, quae una est, quasi commune subiectum contrariorum, nulli
est contraria.
17. Deinde
cum dicit amplius autem manifestat philosophus, quomodo defecerunt
dicendo omnia esse ex contrariis; et circa hoc duo facit. Primo
ostendit inconveniens, quod ex hac positione sequitur. Manifestum est
enim quod prima contrariorum genera sunt bonum et malum, quia semper
alterum contrariorum est ut privatio, et ita habet rationem mali. Si
ergo omnia sunt ex contrariis, sequitur quod omnia participent malo
praeter unum, scilicet bonum, quod est principium: nam alterum
elementorum ponitur esse bonum, omnia vero alia ponuntur esse ex his
duobus principiis. Hoc autem non est verum; quia in corporibus
caelestibus et natura substantiarum separatarum non inveniuntur
corruptio et malum.
18. Secundo
ibi, alii autem ostendit quod positio ponentium omnia ex contrariis,
non convenit positioni quorumdam philosophorum. Si enim omnia sunt ex
contrariis, sequitur, ut dictum est, quod prima principia sint bonum
et malum. Sed quidam non posuerunt bonum et malum esse principia; sed
id quod est bonum, esse principium omnibus.
19. Tertio
ibi, alii vero ostendit quomodo in ponendo bonum esse principium,
defecerunt etiam illi. Et hoc ostendit primo in communi; dicens,
quod quidam, licet recte dicerent ponentes bonum esse principium
omnium, tamen in hoc defecerunt, quia non determinaverunt quomodo
bonum esset principium, utrum scilicet ut finis, aut ut forma, aut ut
movens. Haec enim tria habent rationem perfecti et boni; non autem
materia, quae non perficitur nisi per formam, unde de ea mentionem non
facit.
20. Secundo
ibi, inconvenienter autem descendit ad speciales opiniones; et primo
ad opinionem Empedoclis; dicens, quod inconvenienter Empedocles
ponit bonum esse principium. Ponit enim amorem principium, quasi
bonum. Sed amorem dicit esse principium dupliciter. Dicit enim quod
est ut movens, inquantum habet unire et congregare: et iterum ponit,
quod est principium sicut materia. Probat enim amorem esse partem
mixtorum. Corpora enim ponebat esse mixta ex quatuor elementis et
amicitia et lite. Licet autem contingat esse principium idem sicut
materia et sicut movens, non tamen secundum eamdem rationem. Potest
enim ignis esse movens secundum formam et materiale principium secundum
materiam: non autem secundum idem: quia movens, inquantum huiusmodi,
est in actu, materia autem, inquantum huiusmodi, est in potentia.
Restat igitur assignandum secundum quid amor sit materia, et secundum
quid est movens, quod ipse non assignat.
21. Aliud
autem inconveniens, quod sequitur opinionem Empedoclis, est quod
posuit litem esse primum principium incorruptibile. Quae quidem
secundum ipsum videtur esse ipsa natura mali: malum autem secundum
recte opinantes non ponitur principium esse, sed solum bonum, ut
dictum est.
22. Tertio
ibi, Anaxagoras autem descendit ad opinionem Anaxagorae; dicens,
quod Anaxagoras posuit bonum esse principium primum quasi movens.
Dixit enim quod intellectus movet omnia. Sed manifestum est quod
semper intellectus movet gratia alicuius, idest propter finem. Quare
oportet quod ponat alterum aliquod principium, propter quod intellectus
moveat. Nisi forte dicat sicut nos diximus, scilicet quod idem potest
esse intellectus et intellectum, et quod intellectus moveat propter
seipsum, quod aliquo modo invenitur in his quae agunt per intellectum
secundum nos. Ars enim medicinae agit propter sanitatem, et sanitas
est quodam modo ipsa ars medicinae, ut supra dictum est.
23. Aliud
autem inconveniens sequi videtur contra opinionem Anaxagorae, si
sustineatur communis opinio, scilicet quod contraria sunt principia
omnium. Secundum hoc enim videbitur inconveniens, quod non facit
aliquod principium contrarium bono et intellectui.
24. Deinde
cum dicit omnes autem ostendit tertium quod supra posuit, scilicet quod
ponentes principia contraria esse, non dicunt quomodo principiata sunt
ex contrariis. Et hoc est quod dicit, quod omnes dicentes principia
esse contraria non utuntur ad causandum ea quae sunt apparentia in
entibus. Nisi aliquis figuret, idest nisi aliquis velit fingere vel
figurabiliter dicere.
25. Et
primo cum dicit, et quare haec quidem et cetera. Ostendit quod non
possunt causare differentiam corruptibilium vel incorruptibilium.
Dicit ergo, quod nullus antiquorum philosophorum assignat causam,
quare entia quaedam sunt corruptibilia, et quaedam incorruptibilia.
Ponunt enim quidam eorum entia omnia esse ex eisdem principiis,
scilicet contrariis. Et haec est opinio antiquorum naturalium. Alii
vero, scilicet poetae theologi, posuerunt omnia ex non ente. Unde
supra dixit, quod generat mundum ex non ente. Et sic, cum eamdem
originem utrique assignent omnibus entibus, non possunt causare
distinctionem rerum secundum corruptibile et incorruptibile. Et ideo
alii, ut ad hoc non cogantur, quod scilicet ponant omnia esse ex non
ente, vel quod assignent causam distinctionis rerum, posuerunt omnia
esse unum, totaliter a rebus distinctionem tollentes: et haec est
opinio Parmenidis et Melissi.
26. Secundo
ibi, amplius propter ostendit quod etiam in alio deficiunt, quia
scilicet non possunt assignare causam, quare generatio sit sempiterna,
nec possunt assignare quae sit universalis causa generationis; neutrum
enim contrariorum est universalis generationis causa.
27. Tertio
ibi, et duo principia tertium ponit, in quo deficiunt ponentes
principia esse contraria. Necesse est enim eis assignare quod alterum
contrariorum sit principalius principium, cum semper alterum sit ut
privatio. Vel intendit, quod necesse est ponere aliquod principium
principalius utroque contrariorum, ex quo ratio assignari possit quare
quaedam attribuuntur uni contrariorum sicut principio, et quaedam
alteri, utpote quare quodam tempore moveat lis elementa ad
separationem, et quodam tempore amicitia ad congregationem.
28. Et hoc
etiam accidit ponentibus esse species. Necesse enim est eis ponere
aliquod principium principalius speciebus. Manifestum est enim, quod
ea quae generantur et corrumpuntur, non semper eodem modo participant
speciem. Unde oportet ponere aliquod principium, ex quo assignetur
ratio, quare hoc individuum prius participavit, aut modo participat
speciem.
29. Deinde
cum dicit et aliis ponit quartum inconveniens, quod eis sequitur;
dicens, quod necesse est philosophis ponentibus principia esse
contraria, quod sapientiae primae et honoratissimae scientiae, sit
aliquid contrarium, quia sapientia est de primo principio, ut in primo
ostensum est. Unde si primo principio non est aliquid contrarium,
quia omnia contraria habent naturam quae est in potentia ad utrumque
contrariorum, primum autem principium, secundum nos, est
immateriale, ut ex dictis patet: unde relinquitur quod primo principio
non sit contrarium aliquid, et quod primae scientiae non sit contraria
aliqua scientia, sed solum ignorantia.
30. Deinde
cum dicit amplius si descendit ad opinionem ponentium substantias
separatas. Et primo ostendit quod inconveniens sequitur non ponentibus
eas: et dicit, quod si non sint alia entia praeter sensibilia, non
erit primum principium, sicut ostensum est, nec ordo rerum qualis
assignatus est, nec generatio perpetua, nec principia qualia supra
posuimus; sed semper erit principii principium in infinitum, utpote
quod Socrates generetur a Platone et ille ab illo, et sic in
infinitum, ut visum est omnibus antiquis philosophis naturalibus. Non
enim ponebant aliquod principium universale primum, praeter ista
principia particularia et sensibilia.
31. Si
autem ostendit quod inconveniens sequitur ponentibus naturas quasdam
separatas. Et primo quantum ad eos qui ponebant in huiusmodi naturis
connexionem quamdam originis. Secundo quantum ad eos qui hoc non
ponebant, ibi, dicentes autem numerum. Circa primum ducit ad quatuor
inconvenientia: quorum primum est, quod species et numeri, quae
ponebant quidam praeter sensibilia, nullius causae videntur esse. Sed
si sint alicuius causae, non videbitur aliquid esse causa motus, quia
huiusmodi non videntur habere rationem principiorum moventium.
32. Secundo
ibi, adhuc quomodo ducit ad aliud inconveniens. Numerus enim non est
magnitudo. Magnitudo autem non est nisi ex magnitudinibus, unde
impossibile videtur assignare quomodo magnitudo et continuum sunt ex
numeris qui non sunt continui. Non enim potest dici quod numerus
causet continuum sicut principium motivum et formale.
33. Tertium
ponit ibi, at vero. Dicens quod si species et numeri sunt prima
principia, cum in speciebus et numeris non inveniatur contrarietas,
sequitur quod non erunt contraria principia prima, quia non ponuntur
factiva et motiva. Et sic continget non esse generationem et motum.
Quia, si prima principia non sunt moventia, sed posterius causentur
ex primis principiis, sequetur quod sunt in potentia priorum
principiorum. Quod autem potest esse, potest et non esse. Unde
sequitur quod generatio et motus non sunt sempiterna. Sed sunt
sempiterna, ut supra positum est. Interimendum est igitur aliud
praemissorum, scilicet quod ponebantur prima principia non esse
moventia. Et hoc dictum est, scilicet in primo libro, quomodo prima
principia sunt moventia.
34. Quartum
ponit ibi, adhuc quomodo dicens quod nullus istorum dicere potest,
quid faciat unum esse numerum, aut animam et corpus, aut universaliter
formam et id cuius est forma, nisi dicat, quod movens hoc facit,
sicut nos supra diximus in octavo. Species autem et numeri non habent
rationem causae moventis.
35. Deinde
cum dicit dicentes autem ostendit quod inconveniens sequatur secundum
illos, qui ponunt huiusmodi naturas esse inconnexas; dicens, quod
ponentes primum in rebus esse numerum mathematicum, ut Pythagorici
posuerunt, et sic consequenter semper aliam naturam habitam, idest
consequentem, videlicet quod post numerum, magnitudinem, et post
magnitudinem, sensibilia, et dicentes cuiuslibet naturae esse alia et
alia principia, sicut quod alia sunt principia numerorum, et alia
magnitudinum et alia sensibilium, isti inquam sic dicentes, faciunt
substantiam universi esse inconnexam, idest sine ordine, ita quod una
pars nihil conferat ad aliam vel ad alteram, sive sit sive non sit.
Et similiter faciunt multa principia inconnexa.
36. Et hoc
non potest esse, quia entia non volunt male disponi. Dispositio enim
entium naturalium est qualis optima potest esse. Et hoc videmus in
singulis, quod unumquodque est optimae dispositionis in sua natura.
Unde multo magis oportet hoc existimare in toto universo.
37. Sed
pluralitas principatuum non est bonum. Sicut non esset bonum quod
essent diversae familiae in una domo, quae invicem non communicarent.
Unde relinquitur quod totum universum est sicut unus principatus et
unum regnum. Et ita oportet quod ordinetur ab uno gubernatore. Et
hoc est quod concludit, quod est unus princeps totius universi,
scilicet primum movens, et primum intelligibile, et primum bonum,
quod supra dixit Deum, qui est benedictus in saecula saeculorum.
Amen.
|
|