|
1. Postquam
ostendit quod consideratio philosophi principaliter de substantiis est,
hic incipit de substantiis determinare: et dividitur in partes duas.
In prima dividit substantiam. In secunda de partibus divisionis
determinat, ibi, sensibilis vero substantia. Dicit ergo primo, quod
tres sunt substantiae. Una quidem est sensibilis, quae in duo genera
dividitur. Nam substantiarum sensibilium quaedam sunt sempiternae,
scilicet corpora caelestia, quaedam vero sunt corruptibiles.
Substantia vero sensibilis et corruptibilis nota est omnibus, sicut
sunt plantae et animalia.
2. Sed alia
substantia sensibilis, scilicet sempiterna, est cuius principia
quaerere intendimus in hoc libro; scilicet si unum sit eorum principium
vel multa. Hoc enim inquiret considerando de substantiis separatis,
quae sunt principia moventia et fines corporum caelestium, ut infra
patebit. Ponit autem hic large elementa loco principiorum. Nam
elementum proprie non est nisi causa intrinseca.
3. Tertium
vero genus est substantiae immobilis, quae non est sensibilis. Et
haec non est omnibus manifesta, sed quidam ponunt eam esse separabilem
a sensibilibus. Quorum opinio diversificatur. Quidam enim dividunt
substantiam separabilem in duo genera: scilicet in species, quas
vocant ideas, et mathematica. Sicut enim invenitur secundum rationem
duplex modus separationis: unus quo separantur mathematica a materia
sensibili, alius quo separantur universalia a particularibus: ita et
secundum rem ponebant et universalia esse separata, quae dicebant
species, et etiam mathematica. Sed quidam haec duo, scilicet species
et mathematica, in unam naturam reducebant. Utrique igitur hi erant
Platonici. Sed alii, scilicet Pythagorici, non ponebant species,
sed solum mathematica.
4. Inter haec
autem tria genera substantiarum hoc differt: quia substantiae
sensibiles, sive sint corruptibiles sive perpetuae, pertinent ad
considerationem naturalis philosophiae, quae determinat de ente
mobili. Huiusmodi enim substantiae sensibiles sunt in motu.
Substantia autem separabilis et immobilis pertinet ad considerationem
alterius scientiae, et non ad eamdem, si tamen nullum principium sit
commune utrisque substantiis: quia si in aliquo conveniant, pertinebit
utrarumque substantiarum consideratio ad illam scientiam, quae illud
commune considerat. Et ideo naturalis scientia considerat solum de
substantiis sensibilibus, inquantum sunt in actu et in motu. Et ideo
tam de his etiam quam de substantiis immobilibus considerat haec
scientia, inquantum communicant in hoc quod sunt entia et substantiae.
5. Deinde cum
dicit sensibilis vero determinat de praemissis substantiis. Et primo
de substantia sensibili. Secundo de substantiis immobilibus, ibi,
sed quoniam tres sunt. Prima dividitur in duas. In prima inquirit
principia substantiae sensibilis. In secunda inquirit utrum sint eadem
principia substantiae et aliorum generum, ibi, causae vero et
principia. Circa primum duo facit. Primo inquirit de materia.
Secundo de forma, ibi, tres vero causae et tria principia. Circa
primum duo facit. Primo determinat veritatem de materia. Secundo
solvit dubitationem, ibi, dubitabit autem aliquis ex quo. Circa
primum duo facit. Primo enim manifestat materiam esse in
sensibilibus, et quale ens sit. Secundo, quomodo diversimode
invenitur in diversis substantiis sensibilibus, ibi, omnia vero
materiam habent. Circa primum duo facit. Primo quod dictum est.
Secundo solvit argumentum ex quo aliqui antiqui negaverunt
generationem, ibi, quoniam autem duplex. Circa primum duo facit.
Primo ostendit materiam esse in sensibilibus. Secundo vero ostendit
quale ens sit materia, ibi, si itaque transmutationes. Dicit ergo
primo, quod substantia sensibilis est mutabilis, ut dictum est.
Omnis autem mutatio est ex oppositis, aut ex mediis, ut supra
ostensum est. Non autem est mutatio ex quibuscumque oppositis: fit
enim album ex non albo, non tamen ex quolibet non albo: nam vox est
non album; sed corpus non fit album ex voce, sed ex non albo, quod
est nigrum vel medium. Et ideo dicit quod mutatio fit ex opposito,
quod est contrarium. Nec est instantia de substantia in qua fit
mutatio, cum tamen substantiae nihil sit contrarium; quia in
substantia est privatio quae quodammodo computatur inter contraria, ut
in decimo ostensum est.
6. Quia igitur
omnis mutatio est de contrario in contrarium, necesse est subesse
aliquod subiectum, quod possit mutari de contrario in contrarium. Et
hoc philosophus probat dupliciter. Primo quidem, quia unum
contrariorum non transmutatur in alterum; non enim ipsa nigredo fit
albedo. Unde, si debeat fieri transmutatio de nigro in album,
oportet aliquid esse praeter nigredinem quod fiat album.
7. Alio modo
probat idem ex hoc, quod in qualibet transmutatione invenitur aliquid
manens; sicut in transmutatione, quae est de nigro in album, corpus
manet; aliud vero, scilicet contrarium, ut puta nigrum, non manet.
Unde manifestum est, quod materia est aliquid tertium praeter
contraria.
8. Deinde cum
dicit si itaque ostendit cuiusmodi ens sit materia; et dicit, quod
transmutationes sunt quatuor: generatio quidem et corruptio simplex
secundum substantiam; et augmentum et diminutio secundum quantitatem;
alteratio secundum passionem, quae est tertia species qualitatis;
latio, idest loci mutatio, secundum ubi. Et manifestum est, quod
omnes istae transmutationes erunt secundum contrarietates, quae sunt
secundum unumquodque horum generum: ut puta, alteratio in
contrarietatem qualitatis; augmentum in contrarietatem quantitatis, et
sic de aliis. Et ita, cum in qualibet transmutatione sit quoddam
tertium praeter contrarium, quod dicitur materia, necesse est, quod
id quod transmutatur, sive subiectum transmutationis, quantum est de
se, sit in potentia ad utrumque contrarium. Aliter enim non esset
susceptivum utriusque, nec posset de uno in aliud transmutari. Sicut
igitur corpus, quod transmutatur de albedine in nigredinem, inquantum
est corpus, est in potentia ad utrumque, ita materia in generatione
substantiae, quae est subiectum generationis et corruptionis, quantum
est de se, est in potentia ad formam et privationem, nec formam nec
privationem, quantum est de se, actu habens.
9. Deinde cum
dicit quoniam autem hic philosophus secundum veritatem determinat de
ipsa materia. Circa quod duo facit. Primo solvit dubitationem.
Secundo ostendit quomodo aliqui antiqui dixerunt simile praedictae
solutioni, ibi, et hoc est Anaxagorae. Solvit autem hanc
dubitationem antiquorum naturalium philosophorum, qui removebant
generationem propter hoc, quod non credebant quod posset aliquid fieri
ex non ente, quia ex nihilo fit nihil; nec etiam ex ente, quia sic
esset antequam fieret.
10. Hanc ergo
dubitationem philosophus solvit, ostendendo qualiter aliquid fit ex
ente et ex non ente; dicens, quod duplex est ens, scilicet ens actu,
et ens potentia. Omne igitur, quod transmutatur, transmutatur ex
ente in potentia in actu ens; sicut cum aliquid alteratur ex albo in
potentia in actu album. Et similiter est in motu ipsius augmenti et
decrementi; quia transmutatur aliquid de potentia magno vel parvo, in
actu magnum vel parvum. Unde et in genere substantiae fiunt omnia ex
non ente et ente. Ex non ente quidem secundum accidens, inquantum fit
aliquid ex materia subiecta privationi, secundum quam dicitur non ens.
Sed per se fit aliquid ex ente, non autem in actu, sed in potentia,
scilicet ex materia, quae est ens in potentia, ut supra ostensum est.
11. Sciendum
est autem, quod praedictae positioni antiquorum naturalium negantium
generationem et dicentium, quod generatio non est aliud quam
alteratio, voluerunt obviare quidam posteriores dicentes generationem
esse per segregationem ab aliquo mixto et confuso.
12.
Philosophus ergo tertio cum dicit et hoc est ostendit quod etiam omnes
sic dicentes, aliquid simile praedictae positioni dicere voluerunt,
sed non attingunt. Dicit ergo quod hoc, scilicet materia quae est ens
in potentia ad omnia, esse illud unum quod Anaxagoras posuit.
Dicebat enim quod omne quod generatur ex aliquo, est in eo ex quo
generatur. Et sic a principio omnia erant mixta in quodam uno,
nesciens distinguere inter potentiam et actum. Sed dignius est ponere
materiam, in qua omnia sunt in potentia, quam ponere omnia simul in
actu, ut videtur ex verbis Anaxagorae. Et hoc est quod Empedocles
dixit, quod a principio omnia erant mixta et confusa per amicitiam, et
postea lis segregavit. Et similiter Anaximander dixit, quod in uno
confuso praeexstiterant omnia contraria. Et Democritus etiam dixit,
quod omnia, quae fiunt, prius erant in potentia, sed non in actu.
Unde manifestum est, quod omnes isti philosophi tetigerunt quodammodo
materiam, sed non perfecte ad eam pervenerunt.
13. Deinde
cum dicit omnia vero ostendit, quod non eodem modo materia est in
omnibus substantiis sensibilibus; dicens, quod quaecumque
transmutantur, oportet quod habeant materiam, sed aliam et aliam. Ea
enim quae transmutantur secundum substantiam, idest quae generantur et
corrumpuntur, habent materiam, quae est subiectum generationis et
corruptionis; quae scilicet de se est in potentia ad formas et ad
privationes. Sed corpora caelestia, quae sunt sempiterna et
ingenerabilia, sed mobilia secundum locum, habent quidem materiam,
sed non quae est subiectum generationis, aut quae sit in potentia ad
formam et privationem, sed quae est in potentia ad terminos motus
localis qui sunt, unde incipit motus, et quo motus intendit.
14. Deinde
cum dicit dubitabit autem solvit quamdam dubitationem circa
praedeterminata; dicens, quod aliquis potest dubitare, cum generatio
sit transmutatio de non ente in ens, ex quo non ente in ens fit
generatio. Dicitur enim non ens tripliciter. Uno modo quod nullo
modo est; et ex tali non ente non fit generatio, quia ex nihilo nihil
fit secundum naturam. Alio modo dicitur non ens ipsa privatio, quae
consideratur in aliquo subiecto: et ex tali non ente fit quidem
generatio, sed per accidens, inquantum scilicet generatio fit ex
subiecto, cui accidit privatio. Tertio modo dicitur non ens ipsa
materia, quae, quantum est de se, non est ens actu, sed ens
potentia. Et ex tali non ente fit generatio per se. Et hoc est quod
dicit, quod si aliquod non ens est ens in potentia, ex tali, scilicet
non ente, fit generatio per se.
15. Quamvis
autem generatio fiat ex non ente quod est in potentia, non tamen fit
quodlibet ex quocumque; sed diversa fiunt ex diversis materiis.
Unumquodque enim generabilium habet materiam determinatam ex qua fit,
quia formam oportet esse proportionatam materiae. Licet enim materia
prima sit in potentia ad omnes formas, tamen quodam ordine suscipit
eas. Per prius enim est in potentia ad formas elementares, et eis
mediantibus secundum diversas proportiones commixtionum est in potentia
ad diversas formas: unde non potest ex quolibet immediate fieri
quodlibet, nisi forte per resolutionem in primam materiam.
16. Et hoc
est contra Anaxagoram qui posuit quod quodlibet fit ex quolibet. Nec
ad hoc asserendum sufficit quod posuit omnia esse simul a principio.
Oportet enim quod res differant in materia secundum quod diversis
diversae sunt materiae. Quomodo enim essent facta infinita, et non
unum tantum, si una esset materia omnium secundum positionem
Anaxagorae? Posuit enim Anaxagoras esse unum agens, scilicet
intellectum. Unde et si materia est una, necesse est etiam quod
factum sit unum, scilicet id ad quod materia erat in potentia. Ubi
enim est unum agens et una materia, necesse est esse unum factum, ut
in decimo habitum est.
17. Haec
autem ratio procedit contra Anaxagoram inquantum ponebat intellectum
indigere materia ad faciendum res. Si autem ponat primum rerum
principium intellectum, qui ipsam materiam producat, primum principium
diversitatis rerum erit ex ordine apprehenso ab intellectu praedicto,
qui secundum quod res diversas producere intendit, instituit materias
diversas aptas diversitati rerum.
|
|