|
1. Postquam
philosophus determinavit de materia, hic determinat de forma. Et
circa hoc duo facit. Primo determinat de ea secundum se. Secundo per
comparationem ad substantiam compositam, ibi, substantiae autem tres
sunt et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit formam esse
principium; dicens, quod tres sunt causae et tria principia
substantiae mutabilis. Duo enim sunt contraria: quorum unum est
species, idest forma, et aliud est privatio, quae quodammodo est
contrarium; tertium autem est materia. Iam enim ostensum est, quod
in omni transmutatione oportet esse subiectum, et duo contraria. Unde
necesse est quod in generatione substantiae haec requirantur.
2. Secundo
ibi, postea quia ostendit, quod forma non generatur, sicut nec
materia; dicens quod materia nec species fit, idest generatur. Sed
hoc intelligi oportet de ultima materia et de ultima forma. Nam
materia aliqua generatur; scilicet quae est subiectum alterationis;
est enim substantia composita.
3. Quod autem
nec forma ultima nec materia ultima generentur, sic probat. In omni
transmutatione oportet esse aliquid subiectum transmutationis, quod est
materia, et aliquid a quo transmutatur, quod est principium movens,
et aliquid in quod transmutatur, quod est species et forma. Si ergo
ipsa forma et materia generentur, puta si non solum generetur hoc
totum, quod est aes rotundum, sed etiam ipsa rotunditas, et ipsum
aes, sequetur quod tam forma quam materia habeant materiam et formam,
et sic ibitur in infinitum in materiis et formis; quod est
impossibile. Necesse est itaque stare in generatione, ut scilicet
ultima forma et ultima materia non generentur.
4. Postea quia
tertio dicit, quod res acquirunt formam ex agentibus similibus;
dicens, quod quaecumque substantia fit ex agente univoco, idest simili
secundum formam. Omnes enim substantiae, quae generantur, generantur
aut a natura, aut ab arte, aut a fortuna, aut automato, idest casu,
idest per se vano. Differt autem ars a natura, quia ars est
principium agendi in alio, natura autem est principium actionis et
motus in eo in quo est. Manifestum est autem, quod ea quae generantur
ab arte, fiunt ex sibi simili. Aedificator enim, per formam domus
quam habet in mente, facit domum quae est in materia. Et idem etiam
apparet in natura; quia homo generat hominem. In quibusdam autem hoc
non videtur. Non enim generantur ex sibi similibus in specie; sicut
calidum in corporibus inferioribus generatur a sole non calido. Sed
licet non sit similitudo secundum speciem, oportet tamen esse aliquam
similitudinem, sed tamen imperfectam; quia materia inferiorum non
potest pertingere ad perfectam similitudinem superioris agentis. Et
cum ita sit in his quae fiunt ab arte et natura, manifestum est quod
unumquodque generatur a suo simili.
5. Nam
reliquae causae, scilicet fortuna et casus, sunt quasi defectus et
privationes naturae et artis. Nam fortuna est intellectus agens
praeter intentionem, et casus natura agens praeter intentionem. Unde
ea quae fiunt a fortuna et casu, non assimilantur suis agentibus, cum
fortuna et casus non sint causae per se, sed per accidens: et ideo
quodammodo animalia, quae generantur ex putrefactione, videntur fieri
casu, inquantum non fiunt ex sibi similibus secundum speciem. Neque
etiam habent causam determinatam agentem in istis inferioribus, sed
solum causam agentem superiorem.
6. Deinde cum
dicit substantiae autem determinat de forma per comparationem ad
substantiam compositam; et circa hoc tria facit. Primo dividit
substantiam in materiam et formam et compositum, dicens quod
substantiae sunt tres. Materia, quantum ad id quod apparet, videtur
esse substantia et hoc aliquid. Unde primi naturales solam materiam
posuerunt esse substantiam. Et hoc ideo quia viderunt quod in
artificialibus quae fiunt per contactum, et non per naturalem unionem,
sola materia et subiectum videtur esse substantia: nam formae
artificiales sunt accidentia. Item natura rei videtur esse substantia
et hoc aliquid; natura autem rei est in quam terminatur naturalis
generatio, idest forma, quae est quasi habitus quidam. Item tertia
substantia est illa, quae componitur ex materia et forma, sicut sunt
singularia, ut Callias et Socrates.
7. Secundo
ibi, in quibusdam dicit, quod in aliquibus formis manifestum est,
quod non sunt praeter substantiam compositam; sicut forma domus non est
praeter materiam. Forma enim domus est accidens, et materia domus est
substantia: accidens autem non est nisi in substantia.
8. Sed hoc
dico, nisi accipiatur forma domus, ut ars, idest prout est in mente
artificis. Sic enim est praeter materiam. Sed harum formarum
artificialium prout sunt in mente artificis, nec est generatio nec
corruptio. Domus enim, quae est sine materia in anima, et sanitas,
et omnia huiusmodi, alio modo incipiunt esse et desinunt quam per
corruptionem et generationem; scilicet per disciplinam, aut per
inventionem.
9. Sed, si
aliquae formae sunt praeter substantiam compositam, hoc erit verum in
formis naturalibus, quae substantiae sunt. Unde Plato non male
dixit, quod species, idest formae separatae, sunt formae quae sunt
per naturam. Dico autem quod non simpliciter bene dixit, sed si sunt
species aliae aliquae ab istis sensibilibus, quae sunt caro, caput et
huiusmodi, quae sunt materia ultima substantiae particularis
compositae, quae est maxime substantia.
10. Tertio
ibi, moventes quidem ostendit, quod formae universales non sunt
praeter substantiam compositam; et circa hoc duo facit. Primo
manifestat propositum, assignans differentiam inter causas formales et
causas moventes. Et dicit, quod causae moventes praeexistunt rebus
factis. Et hoc necessarium est; quia causae moventes sunt principia
motus, qui terminatur ad rem factam. Sed causa formalis, quae est
causa quasi ratio rei, simul incipit esse cum re cuius est forma.
Tunc enim incipit esse sanitas, quando homo sanatur; et tunc incipit
esse figura sphaerae aereae, quando fit sphaera aerea. Unde
manifestum est, quod formae non sunt separatae a substantiis
compositis; quia si essent separatae, oporteret quod essent
sempiternae, cum non sint talium per se neque generatio, neque
corruptio, ut ostensum est: et sic praeessent substantiis his, quarum
sunt formae.
11. Sed
quamvis formae non praeexistant substantiis compositis, perscrutandum
tamen est, si aliqua forma remaneat posterius, corrupta substantia
composita. In quibusdam enim formis nihil prohibet quod remaneant post
substantiam compositam. Puta, si dicamus animam esse talem. Non
tamen omnis anima, sed solus intellectus. Forsitan enim impossibile
est omnem animam esse talem, ut remaneat corrupto corpore; quia aliae
partes animae non habent operationem sine organis corporeis,
intellectus autem non operatur per organum. Dicit autem, forsan,
quia non erat praesentis intentionis hoc demonstrare, sed hoc pertinet
ad scientiam de anima. Et sicut aliae partes animae ab intellectu non
remanent post substantiam compositam, ita etiam nec aliae formae rerum
corruptibilium.
12.
Considerandum autem hanc sententiam esse Aristotelis de anima
intellectiva quod non fuerit ante corpus, ut Plato posuit, neque
etiam destruitur destructo corpore, ut antiqui naturales posuerunt,
non distinguentes inter intellectum et sensum. Non enim excipit animam
intellectivam a generalitate aliarum formarum, quantum ad hoc quod
formae non praeexistunt substantiis compositis; sed solum quantum ad
hoc quod non remanent post substantias compositas.
13. Ex quo
etiam patet quod non potest hoc depravari, sicut quidam depravare
conantur dicentes intellectum possibilem tantum, vel agentem tantummodo
esse incorruptibilem. Tum quia ponunt intellectum, quem dicunt esse
incorruptibilem, sive sit intellectus possibilis sive agens, esse
quamdam substantiam separatam, et sic non est forma. Tum etiam quia
si sit forma, sicut remanet corrupto corpore, ita etiam praeexistit
corpori. Et quantum ad hoc non esset differentia inter ponentes
intellectum separatum esse formam hominis, et ponentes species
separatas esse formas rerum sensibilium. Quod Aristoteles hic
excludere intendit.
14. Palam
itaque secundo excludit rationem propter quam ponebant ideas separatas.
Ad hoc enim dicebant Platonici esse necessarium ponere ideas, ut
substantiae particulares sensibiles ad earum similitudines formarentur.
Sed hoc non est necessarium; quia in istis inferioribus invenitur
causa sufficiens formationis omnium eorum quae fiunt. Nam agens
naturale agit sibi simile. Homo enim generat hominem; non quidem
universalis singularem, sed singularis singularem. Unde non est
necessarium ponere hominem universalem esse separatum, a quo hic homo
singularis formam speciei accipiat vel participet. Et similiter
manifestum est in his quae fiunt secundum artem; quia ars medicinalis
est quaedam ratio sanitatis et similitudo in anima, ut etiam supra
ostensum est.
|
|