|
1. Postquam
philosophus determinavit de principiis substantiae sensibilis, nunc
intendit inquirere utrum sint eadem principia substantiarum et aliorum
generum, aut alia et alia. Manifestum enim est, quod si sunt eadem,
assignatis principiis substantiae, assignata sunt principia omnium
aliorum generum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit veritatem.
Secundo subiungit inquisitionem de veritate proposita, ibi, dubitabit
autem quis. Tertio recapitulando recolligit veritatem, ibi,
quaerere. Dicit ergo primo, quod quodammodo sunt alia aliorum et
principia et causae, et quodammodo sunt eadem omnium, secundum
universalitatem, et secundum proportionem.
2. Deinde cum
dicit dubitabit autem inquirendo discutit veritatem praemissam; et
circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo obiicit ad
quaestionem, ibi, sed si eadem, inconveniens. Tertio determinat
veritatem, ibi, at ut dicimus. Dicit ergo primo, quod dubitatio
est, utrum substantiarum, et eorum quae sunt ad aliquid, et similiter
aliorum praedicamentorum, sint eadem principia, aut alia et alia.
3. Et ponit
specialiter de ad aliquid, quia ea quae sunt ad aliquid, remotiora
videntur esse a substantia quam alia genera, ex eo quod sunt debilioris
esse. Unde et substantiae inhaerent mediantibus aliis generibus,
sicut aequale et inaequale, duplum et dimidium, mediante quantitate.
Movens autem et motum, pater et filius, dominus et servus, mediante
actione et passione. Et hoc ideo, quia substantia est per se
existens; quantitas autem et qualitas sunt entia in alio; sed relativa
non solum sunt in alio, sed ad aliud.
4. Deinde cum
dicit sed inconveniens obiicit ad propositam quaestionem; et ponit duas
rationes ad ostendendum, quod non sunt eadem principia substantiae et
aliorum generum. Quarum prima talis est. Si eadem sint principia
substantiae et aliorum generum, aut oportet quod illa principia eadem
sint praeter substantiam et alia genera, aut oportet quod sint in
genere substantiae, vel in aliquo alio genere.
5. Sed non
potest dici, quod sint extra substantiam et alia praedicamenta; quia
oportet quod essent priora tam substantia quam aliis praedicamentis.
Prius enim est principium his quae sunt a principio. Cum ergo id quod
est prius, inveniatur esse communius, sicut animal est prius homine,
sequitur, si aliquid est prius substantia et aliis generibus, quod
aliquid sit commune substantiis et aliis generibus, et praecipue
secundum opinionem Platonicorum, qui posuerunt universalia esse
principia, et unum et ens quasi communissima esse principia omnium.
6. Neque etiam
potest dici, quod principia communissima omnium generum sint in genere
substantiae, aut in genere ad aliquid, vel in aliquo alio genere.
Cum enim principia sint homogenea his quae sunt ab eis, non videtur
possibile quod substantia sit principium eorum quae sunt ad aliquid,
aut e converso. Non igitur eadem sunt principia substantiae et aliorum
generum.
7. Secundam
rationem ponit ibi, amplius quomodo quae talis est. Nullum elementum
est idem cum eo quod ex elementis est compositum: quia nihil est causa
aut elementum suiipsius; sicut huius syllabae ba, elementum est haec
litera b aut a.
8. Et quia
videbatur hoc habere instantiam in principiis a Platone positis, quae
sunt unum et ens, eo quod unumquodque principiatorum est unum et ens;
ideo consequenter hoc excludit, dicens, quod neque etiam
intellectualium elementorum, quae sunt unum et ens, possibile est
aliquod esse idem cum his quae sunt ex elementis. Vocat autem ea
intellectualia, quia universalia intellectu percipiuntur, et quia
Plato ea ponebat separata a sensibilibus.
9. Et quod
huiusmodi elementa sint alia ab eis quorum sunt elementa, probat, quia
huiusmodi elementa, idest unum et ens, insunt singulis compositorum ex
eis, nullum autem compositorum ex eis inest aliis. Unde patet, quod
et ista elementa differunt ab his quae sunt composita ex eis. Si
igitur verum est quod elementa non sunt idem cum his quae sunt ex
elementis, si eadem sunt elementa substantiarum et aliorum generum,
consequitur, quod nihil eorum sit in genere substantiae, neque in
aliis generibus. Sed hoc est impossibile; quia necesse est omne quod
est, esse in aliquo genere: non igitur possibile est, quod sint eadem
principia omnium.
10. Deinde
cum dicit at ut dicimus solvit propositam dubitationem. Et circa hoc
duo facit. Primo ostendit, quod eadem sunt principia omnium
proportionaliter. Secundo, quod eadem sunt universaliter, ibi,
adhuc autem videre et cetera. Haec enim duo supra posuerat, dicens
quod principia sunt eadem omnium universaliter et secundum
proportionem. Prima pars dividitur in duas partes, secundum quod duos
modos assignat, quibus proportionaliter sunt eadem principia omnium.
Secunda incipit, ibi, amplius autem alio modo. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quomodo proportionaliter sunt eadem. Secundo
quomodo et simpliciter sint eadem principia omnium prima, ibi, amplius
autem praeter haec. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod
proportionaliter sunt eadem principia omnium quantum ad causas
intrinsecas. Secundo quantum ad causas intrinsecas et extrinsecas
simul, ibi, quoniam autem non solum. Dicit ergo primo, quod
quodammodo est verum dicere omnium eadem principia, et quodammodo non.
11. Et hoc
ostendit dicens: sicut si ponamus quod sensibilium corporum sit
principium, tamquam species et forma calidum, et tamquam privatio
frigidum, et materia sensibilium corporum sit id quod est secundum se
in potentia ad haec duo. Nam materia secundum se sumpta est principium
susceptivum formae et privationis. Dicit autem, forsan, quia calidum
non est forma substantialis corporum sensibilium, neque frigidum est
privatio, sed ambo sunt qualitates. Utitur tamen eis tamquam forma et
privatione in genere substantiae ad maiorem manifestationem. Unde
subiungit, quod et huiusmodi principia sunt substantiae, non sicut
species in genere, sed sicut principia.
12. Et iterum
illa quae sunt ex his, quorum haec sunt principia, scilicet ignis et
aqua: ac si intelligamus quod ignis componatur ex calido, sicut forma
et propria materia, et aqua ex frigido, sicut ex privatione et
materia. Aut etiam si aliquid unum fit ex calido et frigido
commixtis, eorum sunt praedicta principia, scilicet calidum et
frigidum et materia eorum; quia necesse est id quod fit ex calido et
frigido, esse aliquid diversum ab illis, scilicet calido et frigido,
et a primis corporibus, quorum imaginamur haec esse formas.
13. Sic
igitur horum, scilicet simplicium corporum, et compositorum ex eis,
sunt eadem principia et elementa. Sed aliorum sunt alia proxima
principia. Non autem omnium sunt eadem nisi proportionaliter. Sicut
si aliquis dicat quod sicut praedicta tria, scilicet calidum et
frigidum et subiectum eorum, se habent in generatione corporum
simplicium ut forma et privatio et materia, ita in quolibet alio genere
illa tria sunt, quae se habent ut forma, privatio et materia; sed
ista diversa sunt in diversis generibus. Sicut in genere colorum,
album est sicut species, nigrum sicut privatio, et superficies sicut
materia et subiectum. Et in genere distinctionis temporum, lumen est
sicut species, tenebrae sicut privatio, aer sicut materia et
subiectum. Ex quibus tribus principiis constituuntur dies et nox.
14. Deinde
cum dicit quoniam autem ostendit idem in causis intrinsecis et
extrinsecis. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quod
computando tam causas intrinsecas quam extrinsecas, sunt quatuor
proportionaliter omnium. Secundo, quomodo reducuntur ad tres, ibi,
quoniam vero movens. Dicit ergo primo, quod quia non solum sunt
causae ea quae dicta sunt intrinseca rei, sed etiam ea quae sunt extra
rem, sicut movens, manifestum est quod principium et elementum
differunt. Nam principium proprie dicitur quod est extra sicut
movens. Nam ab eo est principium motus. Elementum autem proprie
dicitur causa intrinseca ex qua constituitur res.
15. Sed ambo
dicuntur causae, scilicet tam principia extrinseca quam intrinseca.
Et principium quodammodo dividitur in ea, scilicet intrinsecas causas
et extrinsecas. Sunt enim quaedam principia intrinseca, ut in quinto
ostensum est. Sicut fundamentum est principium domus secundum
materiam, et animal hominis secundum formam. Sed id quod est movens,
aut sistens, idest quiescere faciens, est principium quoddam, sed non
est elementum; quia elementum est ex eo quo fit aliquid, et est in
eo, ut habitum est in quinto.
16. Sic
igitur manifestum est quod secundum analogiam, idest proportionem,
tria sunt elementa omnium; idest materia, forma et privatio.
Dicuntur enim privationes esse elementum non per se, sed per
accidens, quia scilicet materia cui accidit, est elementum. Materia
enim sub una forma existens, habet in se privationem alterius formae.
Sed causae et principia sunt quatuor, ut addamus tribus elementis
causam moventem. Non facit autem mentionem de causa finali, quia
finis non est principium nisi secundum quod est in intentione moventis.
17. Sic
igitur causae et principia omnium secundum analogiam sunt quatuor;
scilicet materia, et forma, et privatio, et principium movens. Non
tamen haec sunt eadem in omnibus, sed alia in aliis. Sicut enim supra
dictum est, quod species et materia et privatio sunt alia in aliis,
ita etiam prima causarum, quae est quasi movens, est alia in aliis.
18. Et hoc
manifestat per exemplum. Sicut in sanatis sanitas est sicut forma,
infirmitas sicut privatio, corpus sicut materia; sicut movens autem
ars medicinalis. In aedificativis autem est species domus sicut
forma, inordinatio talis, idest opposita ordini quem requirit domus,
est privatio, lateres autem sicut materia, movens autem est ars
aedificatoria. Et sic in ista quatuor dividitur principium.
19. Deinde
cum dicit quoniam autem reducit praedicta quatuor ad tria, eo quod
movens et forma reducuntur in idem specie tam in artificialibus quam in
naturalibus. Dicit ergo quod quia movens in naturalibus est homo,
inquantum habet formam, et in his quae fiunt a mente sive intellectu
movens est species concepta ab intellectu, aut etiam contrarium speciei
per cuius remotionem species inducit; manifestum est, quod quodammodo
tres erunt causae, inquantum movens et forma sunt idem specie, quodam
vero modo erunt quatuor, inquantum scilicet differunt numero. Sanitas
enim aliqualiter est ipsa ars medicinalis. Et forma domus quodammodo
est ipsa ars aedificatoria, inquantum scilicet ipsa ars est similitudo
quaedam et ratio formae quae est in materia. Et similiter in rebus
quae generantur, in generante invenitur similitudo formae generati.
Homo enim generat hominem.
20. Deinde
cum dicit amplius autem ostendit quod, licet prima principia non sint
eadem in omnibus secundum rem, sed solum secundum proportionem, prima
tamen principia sunt simpliciter eadem omnium. Et hoc ostendit quantum
ad tria. Primo quidem quantum ad hoc quod inter causas quatuor
assignatas, movens est causa prima, quia movens est quod facit esse
formam vel privationem in materia. In genere autem moventium, est
devenire ad aliquod unum movens, ut ostensum est in libro octavo
physicorum. Id igitur primum movens unum et idem, est primum
principium omnium.
21. Secundo
ibi, quoniam autem ostendit idem secundum aliud. Entium enim quaedam
sunt separabilia, scilicet substantiae; alia sunt inseparabilia,
scilicet accidentia, quia passiones et motus et huiusmodi accidentia
non possunt esse sine substantiis. Unde manifestum est quod principia
prima in genere substantiae sunt etiam causae omnium aliorum generum,
non solum quantum ad primam causam moventem, sed etiam quantum ad
causas intrinsecas. Nam materia et forma substantiae, sunt causae
accidentium.
22. Tertio
ibi, deinde erunt ostendit ulterius, quod etiam in genere substantiae
est devenire in aliqua prima. Nam prima principia in genere
substantiarum sunt substantiae viventes animatae, secundum opinionem
Aristotelis ponentis caelestia corpora animata. Et sic prima
principia in genere substantiae ut materia et forma, erunt anima et
corpus, vel etiam corpus et intellectus vel desiderium, nam anima
corporis caelestis, si sit animatum, non habet alias partes animae
nisi intellectum et appetitum. Aliae enim partes ordinantur ad
conservationem corporum generabilium et corruptibilium. Intellectus
etiam et desiderium habet rationem causae moventis.
23. Deinde
cum dicit amplius autem ponit alium modum, secundum quem sunt eadem
principia omnium proportionaliter: et dicit, quod alio modo sunt eadem
principia omnium proportionaliter, ita quod dicamus quod actus et
potentia sunt principia omnium.
24. Sed in
hoc est differentia quantum ad duo. Uno quidem modo, quia alia
potentia et alius actus sunt principia in diversis rebus. Alio modo,
quia aliter invenitur potentia et actus in quibusdam, et aliter in
aliis.
25. Et hoc
secundum primo manifestat; dicens, quod in quibusdam idem quandoque
est in actu et quandoque in potentia; ut patet in omnibus generabilibus
et corruptibilibus et mobilibus et contingentibus: sicut vinum et caro
et homo, quandoque sunt in actu, quandoque etiam in potentia.
Quaedam vero semper sunt in actu, sicut substantiae sempiternae.
26. Et quia
dixerat hunc modum, quo proportionaliter sunt principia eadem omnium,
esse alium modum a praeassignato, consequenter ostendit quomodo
reducantur in idem. Et hoc est quod dicit, quod haec, scilicet actus
et potentia, cadunt in praedictas causas, quae sunt forma, privatio,
et materia, et movens: quia forma est actus, sive sit separabilis a
composito, ut Platonici posuerunt, sive etiam sit aliquid compositum
ex ambobus, scilicet materia et forma. Et similiter privatio est
quodammodo actus, ut tenebrae, aut laborans, idest infirmum: materia
vero est in potentia, quia ipsa secundum se potest fieri sub ambobus,
scilicet sub forma et privatione. Sic igitur manifestum est, quod
actus et potentia in idem redeunt cum materia et forma et privatione;
et quod actus et potentia in diversis uno modo differunt: quia non
similiter est in omnibus, sed aliter et aliter.
27. Et quia
dixerat quod non solum aliter est potentia et actus in diversis, sed
etiam sunt alia in aliis, hoc consequenter exponit, dicens, quod alio
modo potentia et actus differunt in diversis, quorum non est eadem
materia, quae est potentia, et quorum non est eadem species, quae est
actus, sed diversa. Sicut hominis causa ut materia, elementa,
scilicet ignis etc., et causa ut forma, species propria, scilicet
anima; et causa movens est aliquod extrinsecum; sicut pater est causa
movens propinqua, et causa remota sol, et obliquus circulus, idest
zodiacus in quo movetur sol, et alii planetae, qui suo motu causant
generationem in istis inferioribus. Huiusmodi autem causae extrinsecae
neque sunt materiae neque formae neque privatio, neque aliquid conforme
eis, aut eiusdem speciei, ut possit dici quod reducuntur ad has causas
sicut actus et potentia; sed sunt in alio genere causae, quia sunt
moventia, et ipsa etiam reducuntur in actum. Alia vero ab homine
habent materiam aliam propriam, et aliam formam propriam, et aliquod
agens proprium.
28. Deinde
cum dicit adhuc autem quia iam ostensum est, quod sunt eadem principia
omnium proportionaliter, vult ostendere quomodo sunt omnium eadem
universaliter. Utrumque enim supra dictum fuit. Dicit ergo, quod
oportet videre quomodo principia aliqua dicuntur universaliter, et
aliqua non universaliter. Et prima principia maxime universaliter
significata sunt actus et potentia; nam haec dividunt ens inquantum
huiusmodi. Haec autem dicuntur principia universalia, quia
universaliter significantur et intelliguntur; non ita quod ipsa
universalia subsistentia principia sint, ut Platonici posuerunt, quia
singularium non potest esse aliquod principium nisi singulare;
universale enim principium est effectus universaliter accepti, ut homo
hominis. Sed, cum non sit aliquis homo universaliter subsistens, non
erit aliquod principium universale hominis universalis, sed solum hoc
particulare huius particularis, sicut si Peleus Achillis est pater,
tui vero, pater tuus. Et haec litera b huius syllabae ba, sed b
universaliter acceptum, est principium eius quod est ba, universaliter
accepti. Sic igitur principia universaliter significata sunt eadem
omnium.
29. Deinde
inducit alium modum, secundum quem principia substantiarum sunt
universaliter omnium, inquantum accidentia ex substantiis causantur.
Sicut autem actus et potentia sunt universaliter principia omnium,
quia consequuntur ens commune, ita oportet quod secundum quod descendit
communitas principiatorum, descendat communitas principiorum. Eorum
enim quae non sunt in eodem genere, puta colorum, sonorum,
substantiarum et quantitatis, sunt aliae causae et elementa, ut dictum
est, praeterquam quod proportionaliter sint eadem omnium. Eorum
autem, quae sunt in eadem specie, sed diversa secundum numerum, sunt
diversa principia, non specie, sed numero. Sicut aliud est materia
tua, et forma et movens, et aliud mea. Sed secundum universalem
rationem sunt eadem. Nam anima et corpus sunt materia et forma
hominis. Huius autem hominis, haec anima et hoc corpus.
30. Deinde
cum dicit quaerere vero recapitulat ea quae dicta sunt in hoc capitulo.
Dicit ergo, quod quaerere utrum sint eadem principia et elementa
generum et ad aliquid et qualitatum et aliorum generum, aut diversa,
est quaerere de multipliciter dictis; quia diversorum non sunt eadem
principia, sed diversa, nisi quodammodo.
31. Omnium
enim quodammodo sunt eadem principia, aut secundum proportionem; sicut
si dicamus, quod in quolibet genere inveniuntur aliqua quae se habent
ut materia et forma et privatio et movens; aut eo quod causae
substantiarum sunt causae omnium, quia destructis eis, alia
destruuntur. Aut quia principia sunt endelechia, idest actus et
potentia. Istis autem tribus modis sunt eadem principia omnium.
32. Alio
autem modo sunt diversa principia; quia contraria, quae sunt principia
rerum, et ipsa materia, non univoce dicuntur, quia non sunt genera;
nec etiam dicuntur multipliciter quasi aequivoca; et ideo non possumus
dicere quod sunt eadem simpliciter, sed secundum analogiam.
33. Ultimo
autem concludit quod dictum est, quot sunt principia sensibilium, et
quomodo sunt eadem aut diversa.
|
|