|
1. Postquam
philosophus ostendit quae sunt principia substantiae sensibilis, hic
incipit determinare de substantiis immobilibus a materia separatis. Et
dividitur in partes duas. In prima determinat de huiusmodi substantiis
secundum propriam opinionem. In secunda secundum opinionem aliorum,
sequenti libro, ibi, de sensibili quidem igitur substantia. Prima in
duas. In prima ostendit esse aliquam substantiam sempiternam,
immobilem, a materia separatam. In secunda inquirit conditionem huius
substantiae, ibi, movet autem. Circa primum tria facit. Primo
ostendit esse aliquam substantiam sempiternam. In secunda pertractat
quamdam quaestionem ex dictis occasionatam, ibi, quamvis dubitatio.
Tertio ex solutione quaestionis motae procedit ad manifestationem
veritatis prius inventae, ibi, quare non fuit infinito tempore.
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod necesse est ponere
aliquam substantiam sempiternam. Secundo ostendit qualem oportet esse
illam substantiam, ibi, sed si fuerit motivum. Dicit ergo primo,
quod supra dictum est, quod tres sunt substantiae: quarum duae sunt
substantiae naturales, quia sunt cum motu: una sempiterna, ut
caelum; alia corruptibilis, ut plantae et animalia; et praeter has,
est tertia, quae est immobilis, quae non est naturalis: de hac
dicendum est nunc. Ad cuius considerationem oportet prius ostendere,
quod necesse est esse aliquam substantiam, sempiternam, immobilem.
Quod sic probat.
2. Substantiae
sunt primae inter entia, ut supra ostensum est. Destructis autem
primis nihil remanet aliorum. Si igitur nulla substantia est
sempiterna, sed omnes sunt corruptibiles, sequetur quod nihil sit
sempiternum, sed omnia sint corruptibilia, idest non semper
existentia. Sed hoc est impossibile, ergo necesse est esse aliquam
substantiam sempiternam.
3. Quod autem
impossibile sit nihil esse sempiternum, probat ex hoc, quod
impossibile est motum fieri aut corrumpi, idest de novo incepisse, aut
quandoque totaliter desiturum esse. Ostensum est enim in octavo
physicorum, quod motus est sempiternus simpliciter. Et videtur
impossibile quod tempus non sit sempiternum. Quia, si tempus
aliquando incepit, aut aliquando desinet, sequetur quod prius fuerit
non esse temporis quam tempus; et iterum, quod posterius erit non esse
temporis quam tempus. Sed hoc non potest esse, ut videtur; quia non
est possibile esse prius et posterius nisi sit tempus, cum nihil aliud
sit tempus, nisi numerus prioris et posterioris in motu: et sic
sequeretur, quod tempus fuerit antequam inciperet esse, et quod sit
postquam esse desierit. Videtur igitur necesse esse quod tempus sit
sempiternum.
4. Et si
tempus est continuum et sempiternum, necesse est quod motus sit
continuus et sempiternus: quia motus et tempus, aut sunt idem, ut
quidam posuerunt, aut tempus est aliqua passio motus, ut rei veritas
habet. Est enim tempus numerus motus, ut patet in quarto physicorum.
Sed tamen non est accipiendum de omni motu, quod possit esse
sempiternus et continuus. Non enim hoc potest esse verum nisi de motu
locali. Et inter motus locales, solum de motu circulari, ut probatur
in octavo physicorum.
5. Deinde cum
dicit at vero si ostendit cuiusmodi substantiam necesse est esse
sempiternam; et circa hoc tria facit. Primo, quod ad sempiternitatem
motus sustinendam, necesse est ponere substantiam sempiternam semper
moventem vel agentem; dicens, quod cum necesse sit, si motus est
sempiternus, quod sit substantia motiva et effectiva sempiterna,
ulterius oportet quod sit movens et agens in actu semper; quia si esset
motiva aut effectiva, idest potens movere et efficere motum, et non
agens in actu, sequeretur quod non esset motus in actu. Non enim est
necessarium, si habeat potentiam movendi, quod moveat in actu:
contingit enim id quod habet potentiam agendi non agere; et ita motus
non erit sempiternus. Ad hoc igitur, quod motus sit sempiternus,
necesse est ponere aliquam substantiam sempiternam moventem et agentem
in actu.
6. Ex quo
consequenter concludit, quod nihil prodest opinio Platonis ponentis
substantias sempiternas, quae est insufficiens ad sustinendum
sempiternitatem motus. Non enim ad hoc sustinendum prodest, si
fingamus aliquas substantias separatas sempiternas, nisi in eis sit
aliquod principium habens potentiam ad transmutandum, quod non videtur
convenire speciebus. Species enim nihil aliud ponebant quam
universalia separata: universalia autem, inquantum huiusmodi, non
movent. Nam omne principium activum vel motivum est aliquod
singulare, ut supra dictum est. Sic igitur nec species sunt
sufficientes ad sempiternitatem motus servandam, nec alia substantia
separata praeter species, sicut quidam posuerunt mathematica separata:
quia nec etiam mathematica, inquantum huiusmodi, sunt principia
motus. Et si non sit aliqua substantia sempiterna agens, non est
motus sempiternus; quia motus principium est aliqua substantia
sempiterna movens et agens.
7. Secundo
ibi, adhuc neque ostendit ulterius, quod oportet ad sempiternitatem
motus, quod non solum sit aliqua substantia sempiterna movens et
agens, sed etiam quod eius substantia sit actus. Dicit ergo, quod
neque est sufficiens ad sempiternitatem motus, si substantia sempiterna
agat, sed tamen secundum suam substantiam sit in potentia; sicut si
ponamus prima principia esse ignem aut aquam secundum positionem
antiquorum naturalium: non enim poterit esse motus sempiternus. Si
enim sit tale movens, in cuius substantia admiscetur potentia,
contingit id non esse. Quia quod est in potentia contingit non esse.
Et per consequens continget quod motus non sit, et sic motus non erit
ex necessitate, et sempiternus. Relinquitur ergo, quod oportet esse
aliquod primum principium motus tale cuius substantia non sit in
potentia, sed sit actus tantum.
8. Tertio
ibi, amplius igitur concludit ulterius, quod oportet huiusmodi
substantiam esse immaterialem. Dicit ergo, quod amplius ex praedictis
sequitur, quod huiusmodi substantias, quae sunt principia motus
sempiterni, oportet esse sine materia. Nam materia est in potentia.
Oportet igitur eas esse sempiternas, si aliquid aliud est
sempiternum, utpote motus et tempus. Et sic sequitur quod sint in
actu.
9. Hoc autem
ultimo concludit propter dubitationem quam consequenter inducet. Ex
hoc igitur processu manifestum est quod Aristoteles hic firmiter
opinatus est et credidit necessarium fore, quod motus sit sempiternus
et similiter tempus. Aliter enim non fundasset super hoc intentionem
suam de inquisitione substantiarum immaterialium.
10. Sed tamen
sciendum quod rationes ab eo inductae in octavo physicorum, ex quarum
suppositione hic procedit, non sunt demonstrationes simpliciter, sed
probabiles rationes. Nisi forte sint demonstrationes contra positiones
antiquorum naturalium de inceptione motus, quas destruere intendit.
11. Et
praetermissis aliis rationibus quas hic non tangit, manifestum est quod
ratio quam hic posuit ad probandum sempiternitatem temporis, non est
demonstrativa. Non enim, si ponimus tempus quandoque incepisse,
oportet ponere prius nisi quid imaginatum. Sicut cum dicimus quod
extra caelum non est corpus, quod dicimus extra, non est nisi quid
imaginatum. Sicut igitur extra caelum non oportet ponere locum,
quamvis extra videatur locum significare, ita non est necessarium quod
tempus sit prius quam incipiat vel postquam desinet, licet prius et
posterius videantur tempus significare.
12. Sed
quamvis rationes probantes sempiternitatem motus et temporis non sint
demonstrativae et ex necessitate concludentes, tamen ea quae hic
probantur de sempiternitate et immaterialitate primae substantiae, ex
necessitate sequuntur. Quia si non fuerit mundus aeternus, necesse
est quod fuerit productus in esse ab aliquo praeexistente. Et si hoc
non sit aeternum, oportet iterum quod sit productum ab aliquo. Et cum
hoc non possit procedere in infinitum, ut supra in secundo probatum
est, necesse est ponere aliquam substantiam sempiternam, in cuius
substantia non sit potentia, et per consequens immaterialem.
|
|