|
1. Movet
quamdam dubitationem circa praedeterminata. Et est dubitatio, utrum
actus sit simpliciter prior potentia, ut possit poni primum principium
rerum esse tale, cuius substantia sit actus. Et circa hoc tria
facit. Primo ponit rationem ad ostendendum falsum, scilicet quod
potentia sit prior actu. Secundo ponit rationem in contrarium, ibi,
at vero si hoc, nihil erit. Tertio solvit dubitationem, ibi,
potentiam quidem igitur. Dicit ergo primo, quod dictum est, quod
substantia sempiterna est actus, quamvis de hoc sit dubitatio.
Videtur enim potentia simpliciter esse prior actu: nam prius est a quo
non convertitur consequentia essendi. Hoc autem modo videtur potentia
se habere ad actum: quia omne agens videtur posse agere, sed non omne
quod potest agere agit; quare videtur quod potentia sit prior actu.
2. Deinde cum
dicit at vero si ponit rationem in contrarium. Et circa hoc duo
facit. Primo ponit rationem ducentem ad impossibile: dicens, quod si
potentia sit simpliciter prior actu, sequitur quod aliquando nihil
sit: contingens est enim id quod potest fieri, sed nondum fit. Et
ita, si prima entia sunt in potentia, sequitur quod non sunt actu: et
sic nihil aliorum erit.
3. Et hoc
quidem contingit dupliciter. Uno modo secundum opinionem quorumdam
antiquorum, qui vocabantur poetae theologi, sicut fuit Orpheus, et
quidam alii, qui ponebant mundum esse generatum ex nocte, idest
simplici privatione praeexistente. Alio modo secundum posteriores
naturales, sicut physici naturales, et eos sequentes, qui cum
viderent quod secundum naturam nihil fit ex nihilo, posuerunt omnia
esse simul in quadam confusione, quam vocabant chaos, sicut posuit
Anaxagoras: et sic ponebant omnia esse in potentia, non autem in
actu.
4. Sed, sive
hoc modo, sive illo dicatur, sequitur idem impossibile, si potentia
simpliciter sit prior actu. Illa enim quae sunt in potentia tantum,
sive sint omnino sub privatione, sive sint in quadam confusione, non
poterunt moveri, ut reducantur in actum, nisi sit aliqua causa movens
in actu existens; quia materia in artificialibus non movet seipsam,
sed ipsam movet agens, scilicet tectonica, idest ars. Nec menstrua,
quae sunt materia in generatione animalis, movent seipsa, sed movet ea
genitura, idest semen animalis. Nec terra, quae est materia in
generatione plantarum, movet seipsam, sed movent eam spermata, idest
semina plantarum.
5. Secundo
ibi, propter quod ostendit quomodo huic rationi quidam physici
consenserunt. Dicit ergo, quod propter hanc rationem quidam
philosophi posuerunt semper actum existentem, scilicet Leucippus
socius Democriti, et Plato. Dixerunt enim motum semper fuisse etiam
ante mundum. Secundum quidem Leucippum in atomis per se mobilibus,
ex quibus ponebat mundum constitui. Secundum Platonem vero in
elementis, quae dicebat ante constitutionem mundi mota fuisse motibus
inordinatis, sed postea a Deo fuisse ea reducta ad ordinem.
6. Sic igitur
quantum ad hoc videntur bene dixisse, quod posuerunt semper fuisse
motum. Sed in hoc defecerunt, quia non dixerunt quis motus semper
fuerit, nec causam motus assignaverunt, nec simpliciter narrando, nec
suae positionis causam assignando, cum tamen nihil moveatur ut
contingit, idest sine aliqua causa certa. Sed semper oportet aliquid
existere, quod est causa motus. Sicut nunc videmus, quod quaedam
moventur hoc modo a natura, aut a violentia, aut ab intellectu, aut
aliqua alia causa. Deinde debuerunt etiam assignare, qualis sit prima
causa motus, utrum natura, sive violentia, sive intellectus; multum
enim differt quodcumque horum ponatur causa motus. Sed nec Plato
potest excusari, propter hoc, quod posuit principium motus esse
aliquid movens seipsum, quod dicebat esse animam: sed anima secundum
ipsum non fuit ante constitutionem mundi, sed fuit post illam
inordinationem motus. Fuit enim facta simul cum caelo, quod ponebat
animatum. Et sic anima non poterit esse principium illius motus
inordinati.
7. Deinde cum
dicit potentiam quidem solvit propositam quaestionem. Et circa hoc duo
facit. Primo remittit ad hoc quod determinatum est in nono de ordine
potentiae ad actum; dicens, quod opinari potentiam esse priorem actu,
quodam modo bene dicitur, et quodam modo non. Et quomodo hoc sit,
dictum est in nono. Ibi enim dictum est, quod actus simpliciter est
prior potentia; sed in uno eodem quod movetur de potentia in actum,
potentia praecedit actum tempore, quamvis actus sit prior natura et
perfectione.
8. Secundo
ibi, quod autem confirmat solutionem per positiones quorumdam
philosophorum; dicens, quod hoc quod actus sit simpliciter prior,
testatur Anaxagoras, quia posuit primum principium movens esse
intellectum. Intellectus enim actus quidam est. Et etiam
Empedocles, qui posuit causas moventes litem et amicitiam. Et
Leucippus et Plato, qui posuerunt semper motum fuisse.
9. Deinde cum
dicit quare non ex determinatione quaestionis praemissae manifestat quod
prius ostensum est. Et circa hoc tria facit. Primo concludit ex
praemissis perpetuitatem generationis. Secundo ex perpetuitate
generationis concludit perpetuitatem motus caeli, ibi, si itaque
quidem semper. Tertio ex perpetuitate motus caeli concludit
perpetuitatem primi moventis immobilis, ibi, est igitur aliquid et
quod movet. Dicit ergo primo, quod si actus simpliciter est prior
potentia, sequitur, quod falsa sit opinio antiquorum naturalium, qui
existimantes potentiam simpliciter esse actu priorem, posuerunt omnia
in infinito tempore prius fuisse in potentia, in quadam confusione,
quam appellabant chaos. Falsa etiam erit opinio poetarum theologorum,
qui propter eamdem existimationem posuerunt infinito tempore prius
fuisse simplicem rerum privationem quam res actu esse inciperent. Quam
quidem rerum privationem noctem appellabant, propterea forte, quia
inter qualitates et formas sensibiles, lux communior et prior
invenitur, cum ipsi nihil praeter sensibilia esse arbitrentur.
Privatio autem lucis nox est. Utraque igitur opinio falsa est, si
actus est prior potentia.
10. Sed cum
videamus ea quae generantur, de potentia ad actum procedere, necesse
erit dicere, quod eadem quae actu esse incipiunt post potentiam,
semper fuerunt aliquo modo,- vel secundum circularem generationem,
prout ponuntur ea quae generantur, prius fuisse eadem non secundum
numerum, sed secundum speciem, quod quidem fuit secundum circularem
generationem. Nam ex terra humectata resolvuntur vapores, ex quibus
generatur pluvia, per quam iterum humectatur terra. Similiter ab
homine procedit sperma, et generatur iterum homo; et sic ea quae fiunt
reiterantur eadem specie propter circularem generationem. Aut etiam ea
quae post potentiam fiunt in actu, eadem fuerunt semper aliter, sicut
posuit Anaxagoras quod praeextiterunt actu in his ex quibus
generantur.
11. Deinde
cum dicit si itaque ex perpetuitate generationis concludit perpetuitatem
motus caelestis. Supposito igitur, quod non sit aliquis alius motus,
quo ea quae procedunt de potentia ad actum, semper eadem fuerint, nisi
secundum circuitum generationis, ex his quae in scientia naturali
ostensa sunt, et praecipue in secundo de generatione, concludit, quod
si aliquid permanet idem per circuitum generationis, oportet et aliquid
semper manere idem numero, quod similiter agat ad hoc, quod causet
perpetuitatem: non enim potest esse causa perpetuitatis quae invenitur
in generatione et corruptione, aliquid unum eorum quae generantur et
corrumpuntur, quia nullum eorum semper est, neque etiam omnia, cum
non simul sint, ut ostensum est in octavo physicorum. Relinquitur
igitur, quod oportet aliquid esse perpetuum agens, quod semper
uniformiter agat ad perpetuitatem causandam. Et hoc est primum
caelum, quod movetur et resolvit omnia motu diurno.
12. Sed quia
illud, quod semper eodem modo operatur, non causat nisi aliquod semper
eodem modo se habens; in his autem quae generantur et corrumpuntur,
apparet quod non semper se habent eodem modo, quia quandoque
generantur, et quandoque corrumpuntur; si ergo debet esse generatio et
corruptio in istis inferioribus, necesse est ponere aliquod agens,
quod aliter se habeat in agendo: et hoc quidem agens dicit esse corpus
quod movetur secundum circulum obliquum, qui dicitur zodiacus. Quia,
cum hic circulus declinat ad utramque partem ab aequinoctiali, illud,
quod movetur secundum circulum per zodiacum, oportet quod sit quandoque
magis propinquum et quandoque magis remotum: et secundum hoc sua
propinquitate et remotione causat contraria. Videmus enim quod ea,
quae appropinquante sole ad nos, generantur, recedente sole,
corrumpuntur. Sicut herbae, quae in vere nascuntur, et in autumno
siccantur. Moventur enim in circulo zodiaco et sol et alii planetae.
Sed et stellae fixae dicuntur moveri super polos zodiaci, et non super
polos aequinoctiales, ut Ptolomaeus probat. Ex harum autem motu
causatur generatio et corruptio omnium quae generantur et corrumpuntur,
sed magis evidenter ex motu solis.
13. Hoc ergo
movens quod aliter agit, necesse est quod quodam modo agat secundum
se, idest ex propria virtute, inquantum causat diversitatem
generationis et corruptionis; quodam vero modo secundum aliud idest ex
virtute alterius, inquantum causat perpetuam generationem et
corruptionem. Aut ergo oportet quod agat secundum aliquid alterum,
idest virtute alicuius alterius, aut secundum primum, idest virtute
primi, quod semper similiter agit. Et cum non sit aliquod alterum
assignare, ex cuius virtute causet perpetuitatem, necesse est quod
secundum hoc quod similiter agit, idest virtute eius, perpetuitatem
generationis et corruptionis causet. Id enim, scilicet primum quod
semper similiter agit, est causa ipsi, quod aliter et aliter agit:
quia id quod aliter et aliter agit, perpetuo agit: id vero quod semper
similiter agit, est causa perpetuitatis cuiuslibet motus: sic igitur
est causa perpetuitatis eius, quod agit aliter et aliter, ut scilicet
perpetuo sic agat; et illi etiam, quod ex eo causatur, scilicet
generationi et corruptioni perpetuae. Ex quo patet, quod secundum
agens, scilicet quod aliter et aliter agit, agit in virtute primi
agentis, idest primi caeli sive primi orbis, quod semper similiter
agit.
14. Sic ergo
patet, quod primum agens, quod semper similiter agit, est potius et
dignius, quia ipsum est causa eius quod est semper esse similiter,
idest perpetuitatis. Sed eius, quod est esse aliter et aliter, causa
est alterum agens, quod aliter et aliter agit. Eius vero, quod est
aliter et aliter se habere, quod est generationem et corruptionem esse
perpetuam: manifestum est, quod sunt causa ambo coniunctim, scilicet
et primum quod semper similiter agit, et secundum quod aliter et aliter
agit.
15. Ex hoc
autem concludit quod si sic se habent motus caeli, quod ex eis potest
causari perpetuitas generationis et corruptionis in istis inferioribus,
non oportet quaerere aliqua alia principia, scilicet ideas, sicut
Platonici posuerunt, vel amicitiam et litem, sicut posuit
Empedocles: quia per hunc modum convenit assignare causam
perpetuitatis generationis et corruptionis.
16. Et si
iste modus non ponatur, sequentur inconvenientia, ad quae deducti sunt
primi philosophantes, scilicet quod omnia fiant ex nocte, idest ex
simplici privatione, aut quod omnia simul fuerint, vel quod aliquid
fiat ex non ente.
17.
Manifestum est ergo, quod praedicta positione servata, scilicet quod
sit perpetua generatio et corruptio causata a motu caeli perpetuo,
solventur praedicta inconvenientia; et sequetur, quod aliquid semper
moveatur motu qui non cessat, qui est motus circularis. Et hoc non
solum apparet ratione, sed ex ipso effectu et per sensum: unde necesse
est, quod primum caelum, eo quod semper hoc motu movet, sit
sempiternum.
18. Deinde
cum dicit est igitur concludit ex praedictis perpetuitatem motoris
immobilis. Cum enim omne quod movetur, ab alio moveatur, ut in
physicis probatum est; si caelum est perpetuum, et motus est
perpetuus, necesse est aliquod esse movens perpetuum. Sed quia in
ordine mobilium et moventium inveniuntur tria, quorum ultimum est quod
movetur tantum, supremum autem est movens quod non movetur, medium
autem est quod movetur et movet; necesse est, quod ponatur aliquod
sempiternum movens quod non movetur. Probatum est enim in octavo
physicorum, quod cum non sit abire in infinitum in moventibus et
motis, oportet devenire in aliquod primum movens immobile: quia et si
deveniatur in aliquod movens seipsum, iterum ex hoc oportet devenire in
aliquid movens immobile, ut ibi probatum est.
19. Si autem
primum movens est sempiternum et non motum, oportet quod non sit ens in
potentia; quia quod est ens in potentia natum est moveri;- sed quod
sit substantia per se existens, et quod eius substantia sit actus. Et
hoc est quod supra concluserat. Sed necesse fuit movere dubitationem
quae erat apud antiquos, ut ea soluta ostenderetur expressius, quo
ordine necesse est pervenire ad primum ens, cuius substantia est
actus.
|
|