|
1. Postquam
philosophus ostendit aliquam substantiam esse sempiternam, immaterialem
et immobilem, cuius substantia est actus, procedit ad inquirendum
conditionem ipsius substantiae. Et circa hoc tria facit. Primo
inquirit de perfectione huius substantiae. Secundo de unitate et
pluralitate ipsius, ibi, utrum vero una ponenda. Tertio de
operatione eius, ibi, quae vero circa intellectum. Circa primum duo
facit. Primo ostendit perfectionem praedictae substantiae. Secundo
ostendit eam esse incorpoream, ibi, ostensum autem est. Circa primum
duo facit. Primo ostendit perfectionem dictae substantiae. Secundo
excludit opinionem contrariam, ibi, quicumque autem putant. Circa
primum duo facit. Primo ostendit secundum quem modum movens immobile
moveat. Secundo ex hoc ostendit ea quae ad perfectionem eius
pertinent, ibi, intelligibilis autem altera. Dicit ergo primo, quod
cum ostensum sit, quod sit primum movens non motum, necesse est quod
sic moveat sicut desiderabile et intelligibile. Haec enim sola,
scilicet desiderabile et intelligibile, inveniuntur movere non mota.
2. Quod sic
patet. Est enim duplex motus: naturalis et voluntarius, sive
secundum appetitum. Movens autem motu naturali, de necessitate
movetur, cum movens naturaliter sit generans et alterans. Nam etiam
gravia et levia secundum locum moventur per se a generante. Generans
autem et alterans immediate, oportet quod aliter et aliter se habeant.
Unde etiam supra dictum est, quod id quod causat generationem et
corruptionem agit aliter et aliter. In motu autem qui est secundum
voluntatem et appetitum, voluntas, et appetitus se habent sicut movens
motum, ut patet in tertio de anima. Unde relinquitur quod solum id
quod movet sicut appetibile, sit movens non motum.
3. Dicitur
autem primum movens movere sicut appetibile, quia motus caeli est
propter ipsum, sicut propter finem, causatus ab aliquo proximo movente
quod movet propter primum movens immobile, ut assimilet se ei in
causando, et explicet in actum id quod est virtute in primo movente.
Non enim est motus caeli propter generationem et corruptionem
inferiorum sicut propter finem, cum finis sit nobilior eo quod est ad
finem. Sic igitur primum movens movet sicut appetibile.
4. Sed apud
nos aliud est quod movet sicut desiderabile, et aliud quod movet sicut
intelligibile bonum; cum tamen utrumque moveat sicut movens non motum.
Et hoc praecipue apparet in eo qui est incontinens. Nam secundum
rationem movetur ab intelligibili bono. Secundum autem vim
concupiscibilem movetur ab aliquo delectabili secundum sensum, quod
videtur bonum, cum non sit bonum simpliciter, sed solum secundum
quid. Sed non potest esse huiusmodi diversitas in primo intelligibili
et primo desiderabili. Sed oportet quod primum intelligibile et primum
desiderabile sint eadem. Et hoc ideo, quia concupiscibile quod non
est intelligibile bonum, est apparens bonum. Primum autem bonum
oportet quod sit voluntabile, idest appetibile appetitu intellectuali.
Nam voluntas in intellectu est, et non in appetitu concupiscentiae
tantum. Et hoc ideo, quia quod appetitur secundum concupiscentiam
videtur bonum, eo quod desideratur. Nam concupiscentia pervertit
iudicium rationis, ut ei videatur bonum quod est delectabile. Sed
illud quod appetitur appetitu intellectuali, desideratur, quia videtur
bonum secundum se. Huiusmodi enim appetitus principium est
intelligentia, idest actus intellectus qui movetur quodammodo ab
intelligibili. Sic igitur patet quod concupiscibile non est bonum nisi
quod desideratur secundum rationis dictamen. Non ergo potest esse
primum bonum; sed solum illud quod, quia bonum est, movet
desiderium, quod est appetibile et intelligibile simul.
5. Deinde cum
dicit intelligibilis autem quia ostenderat primum movens esse
intelligibile et appetibile, restat modo ostendere ex hoc, quomodo in
primo movente perfectio invenitur. Et circa hoc tria facit. Primo
enim ostendit ex ratione intelligibilis et appetibilis perfectionem
ipsius secundum se. Secundo per comparationem ad primum mobile, ibi,
movet autem ut amatum. Tertio per comparationem ad id quod appetit et
intelligit ipsum, ibi, deductio autem et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit perfectionem primi moventis ex eo quod est
intelligibile. Secundo ex eo quod est appetibile, ibi, at vero quod
bonum et cetera. Dicit primo, quod sicut moventia et mota habent suam
coordinationem, ita intelligibilia habent suam coordinationem: quam
quidem coelementationem intelligibilem vocat, eo quod unum
intelligibile est primum principium intelligendi alterum, sicut etiam
unum movens, alteri est causa movendi.
6. Sicut
igitur ex ordinatione moventis et moti, ostensum est, quod primum
movens est substantia simplex et actus, ita etiam invenitur idem ex
ordinatione intelligibilium. Manifestum est enim quod inter
intelligibilia substantia est prima, eo quod accidentia non
intelligimus nisi per substantiam, per quam definiuntur: et inter
substantias prius est intelligibile simplex quam compositum: nam
simplicia clauduntur in intellectu compositorum. Et inter simplicia,
quae sunt in genere substantiae, actus est prius intelligibile quam
potentia: nam potentia definitur per actum. Relinquitur igitur, quod
primum intelligibile sit substantia simplex, quae est actus.
7. Et ne
videatur incidere in opinionem Platonis, qui posuit primum principium
rerum ipsum unum intelligibile, ostendit consequenter differentiam
inter unum et simplex: et dicit, quod unum et simplex non idem
significant, sed unum significat mensuram, ut in decimo ostensum est;
simplex autem significat dispositionem, secundum quam aliquid
aliqualiter se habet, quia videlicet non est ex pluribus constitutum.
8. Deinde cum
dicit at vero ostendit idem ex ratione appetibilis: dicens, quod hoc,
quod est bonum per se elegibile, secundum eamdem ordinationem se
habet. Nam illud quod est prius in genere intelligibilium, est etiam
melius in genere appetibilium, aut aliquid ei proportionaliter
respondens. Quod quidem dicit, quia intelligibilia actu sunt secundum
quod sunt in intellectu, appetibilia autem secundum quod sunt in
rebus. Bonum enim et malum in rebus sunt, ut in sexto dictum est.
9. Sic
igitur, sicut ratio intelligibilis substantiae est prior quam ratio
intelligibilis accidentis, sic se habent bona, quae proportionaliter
respondent his rationibus. Sic igitur optimum erit substantia
simplex, quae est actus, quod est primum inter intelligibilia. Et
sic manifestum est, quod primum movens idem est quod primum
intelligibile et primum appetibile, quod est optimum.
10. Sed quia
appetibile et bonum habent rationem finis, finis autem non videtur esse
in rebus immobilibus, ut in obiectionibus tertii libri actum est, ideo
hanc dubitationem removet; et dicit, quod haec divisio, qua
distinguitur quot modis dicitur finis, ostendit, quod cuius causa,
idest finis, aliquo modo potest esse in immobilibus. Dupliciter autem
potest esse aliquid finis alterius. Uno modo sicut praeexistens;
sicut medium dicitur finis praeexistens motus gravium, et huiusmodi
finem nihil prohibet esse in immobilibus: potest enim aliquid tendere
per suum motum ad participandum aliqualiter aliquo immobili: et sic
primum movens immobile potest esse finis. Alio modo dicitur aliquid
esse finis alicuius, sicut quod non est in actu, sed solum in
intentione agentis, per cuius actionem generatur, sicut sanitas est
finis operationis medicinae; et huiusmodi finis non est in rebus
immobilibus.
11. Deinde
cum dicit movet autem comparat primum movens immobile ad primum mobile;
dicens, quod cum primum movens immobile moveat quasi amatum, necesse
est, quod aliquid sit primo motum ab ipso, per quod movet alia; et
hoc est primum caelum. Quia igitur supponimus, quod motus sit
sempiternus, oportet, quod illud, quod primo movetur, sempiterne
moveatur, et per ipsum moveantur alia. Dicitur autem melius quasi
amatum quam quasi desideratum, cum desiderium sit eius quod nondum
habetur, sed amor etiam habiti est.
12. Et si
oportet quod sempiterne moveatur, necesse est quod non contingat aliter
et aliter ipsum se habere; sed ut sit semper in eadem dispositione
secundum substantiam. Unde necesse est, quod primus motus, quo
movetur primum mobile, sit latio, idest motus localis; quia quod
movetur secundum alios motus, idest generationem et corruptionem,
augmentum et diminutionem, et alterationem, necesse est quod aliter et
aliter se habeat, secundum aliquid quod in ipso est, scilicet secundum
substantiam, quantitatem et qualitatem: sed quod movetur secundum loci
mutationem habet quidem se aliter et aliter secundum locum, qui est
extrinsecus locato, sed non secundum substantiam, vel secundum aliquam
intrinsecam dispositionem substantiae.
13. Cum
igitur primum mobile habeat se aliter et aliter secundum locum, et non
secundum substantiam, oportet quod primum movens, quod est immobile et
semper actu ens, nullo modo possit aliter et aliter se habere, quia
non potest moveri. Moveretur enim maxime secundum primum motum.
Primus autem motuum est loci mutatio. In hoc autem genere, primus
motus est motus circularis: hoc autem motu non movetur, cum hoc motu
moveat. Primum enim movens non movetur illo motu, quo movet, sicut
primum alterans non alteratur: non igitur movetur circulariter: et per
consequens nullo modo potest moveri: et sic non potest aliter et aliter
se habere: unde sequitur, quod primus motus sit existens in mobili ex
necessitate: hoc enim est necessarium, quod non potest non esse. Sed
ex necessitate est, non sicut ea quae sunt per violentiam, sed
necessitas eius est ipsum bene se habere, et eius movens est principium
motus, scilicet ut desideratum et finis.
14. Et quod
talis sit eius necessitas, manifestum est ex divisione necessarii:
necessarium enim tribus modis dicitur. Uno modo quod est per
violentiam, quia scilicet non potest non accidere propter impetum
inferentis violentiam. Alio modo dicitur, sine quo non est aliquid
bene: seu quia sine eo nullo modo potest esse finis: sicut cibus
necessarius est ad vitam animalis, sive quia sine eo non est aliquid
perfecte se habens; sicut equus est necessarius ad iter, quia sine eo
non faciliter itur. Tertio modo dicitur necessarium quod convenit
aliter et aliter se habere sed simpliciter et secundum se necessarium
est.
15. Cum ergo
dicitur quod caelum ex necessitate movetur, non potest dici, quod
huiusmodi sit necessitas violentiae, quia in rebus incorruptibilibus
non est aliquid extra naturam; quae autem sunt violenta sunt extra
naturam. Similiter non potest esse necessitas absoluta, quia primum
mobile est movens seipsum, ut probatur in octavo physicorum; quod
autem seipsum movet in seipso habet moveri et non moveri. Relinquitur
ergo, quod necessitas primi motus sit necessitas ex fine, inquantum
sine perpetuitate talis motus non convenit esse convenientem ordinem ad
finem.
16. Ex hoc
igitur principio, quod est primum movens sicut finis, dependet
caelum, et quantum ad perpetuitatem substantiae suae, et quantum ad
perpetuitatem sui motus; et per consequens dependet a tali principio
tota natura, eo quod omnia naturalia dependent a caelo, et a tali motu
eius.
17.
Attendendum est autem, quod cum Aristoteles hic dicat, quod
necessitas primi motus non est necessitas absoluta, sed necessitas,
quae est ex fine, finis autem principium est, quod postea nominat
Deum, inquantum attenditur per motum assimilatio ad ipsum:
assimilatio autem ad id quod est volens, et intelligens, cuiusmodi
ostendit esse Deum, attenditur secundum voluntatem et intelligentiam,
sicut artificiata assimilantur artifici, inquantum in eis voluntas
artificis adimpletur: sequitur quod tota necessitas primi motus
subiaceat voluntati Dei.
|
|