|
1. Hic
philosophus comparat primum quod movet sicut intelligibile et
desiderabile, ad id quod intelligit et desiderat ipsum: necesse est
enim, si primum movens movet sicut primum intellectum et desideratum,
quod primum mobile desideret et intelligat ipsum. Et hoc quidem verum
est secundum opinionem Aristotelis, inquantum caelum ponitur animatum
anima intelligente et desiderante. Circa hoc igitur tria facit.
Primo ostendit delectationem sequi animam caeli desiderantem et
intelligentem ex primo movente desiderato et intellecto; dicens, quod
quaedam deductio est, idest delectabilis dispositio ipsius desiderantis
et intelligentis primum intelligibile, qualis optima potest esse nobis
aliquo parvo tempore. Est enim intelligens et desiderans semper in
tali dispositione delectabili, quod nobis est impossibile, scilicet
quod semper simus in illa delectabili et optima dispositione.
2. Hoc autem
quod dictum est, consequenter ostendit cum dicit quoniam est. Quia
scilicet in actu huius desiderantis et intelligentis primum principium
est delectatio. Delectatio enim consequitur operationem connaturalem
alicuius intelligentis et desiderantis, ut patet in decimo Ethicorum.
Et signum huius est, quia delectatio maxime est in vigilia et sensu
actuali, et intelligentia. Habent enim se intellectus et sensus in
actu ad sensum et intellectum in potentia, sicut vigilia ad somnum.
Et quod ista sint maxime delectabilia, patet ex hoc, quod alia non
sunt delectabilia, nisi propter hoc. Species enim in memoria sunt
delectabiles, inquantum praeteritas vel futuras operationes
delectabiles ingerunt animis ut praesentes.
3. Quia igitur
in actu sensus et intellectus delectatio consistit, manifestum est,
quod intelligentia, idest actus intellectus inquantum huiusmodi, est
eius quod est secundum se optimum. Bonum enim intelligibile excedit
bonum sensibile, sicut bonum immobile et universale bonum mutabile et
particulare. Etiam sequitur quod delectatio, quae est in actu
intellectus, sit eminentior delectatione quae est in actu sensus. Et
per consequens oportet quod maxima et perfectissima intelligentia sit
maxime optimi; et ita sequitur maxima delectatio. Sic igitur
manifestum est, quod in illa intelligentia, qua intelligitur primum
movens, quod etiam est primum intelligibile, est maxima delectatio.
4. Deinde cum
dicit seipsum autem ostendit, quod in primo intelligibili est adhuc
perfectior intelligentia et delectatio quam in intelligente et
desiderante ipsum. Et dicit, quod hoc est de ratione intellectus,
quod intelligat seipsum inquantum transumit vel concipit in se aliquid
intelligibile; fit enim intellectus intelligibilis per hoc quod
attingit aliquod intelligibile. Et ideo, cum ipse intellectus fiat
intelligibilis concipiendo aliquod intelligibile, sequetur quod idem
sit intellectus et intelligibile.
5. Quomodo
autem intellectus attingat intelligibile exponit. Intellectus enim
comparatur ad intelligibile sicut potentia ad actum, et perfectibile ad
perfectionem: et sicut perfectibile est susceptivum perfectionis, ita
intellectus est susceptivus sui intelligibilis. Intelligibile autem
proprie est substantia; nam obiectum intellectus est quod quid est; et
propter hoc dicit, quod intellectus est susceptivus intelligibilis et
substantiae. Et quia unumquodque fit actu inquantum recipit
intelligibile: hoc autem est esse actu in genere intelligibilium, quod
est esse intelligibile. Et, quia unumquodque inquantum est actu, est
agens, sequitur quod intellectus inquantum attingit intelligibile,
fiat agens et operans, idest intelligens.
6. Sed
sciendum est quod substantiae materiales non sunt intelligibiles actu,
sed potentia; fiunt autem intelligibiles actu per hoc quod mediantibus
virtutibus sensitivis earum similitudines immateriales redduntur per
intellectum agentem. Illae autem similitudines non sunt substantiae,
sed quaedam species intelligibiles in intellectu possibili receptae.
Sed secundum Platonem, species intelligibiles rerum materialium erant
per se subsistentes. Unde ponebat, quod intellectus noster fit
intelligens actu per hoc quod attingit ad huiusmodi species separatas
per se subsistentes. Sed secundum opinionem Aristotelis,
intelligibiles species rerum materialium non sunt substantiae per se
subsistentes.
7. Est tamen
aliqua substantia intelligibilis per se subsistens, de qua nunc agit.
Oportet enim esse primum movens substantiam intelligentem et
intelligibilem. Relinquitur igitur, quod talis est comparatio
intellectus primi mobilis ad illam primam intelligibilem substantiam
moventem, qualis est secundum Platonicos comparatio intellectus nostri
ad species intelligibiles separatas, secundum quarum contactum et
participationem fit intellectus actu, ut ipse dicit. Unde intellectus
primi mobilis fit intelligens in actu per contactum aliqualem primae
substantiae intelligibilis.
8. Propter
quod autem unumquodque tale, et illud magis. Et ideo sequitur quod
quicquid divinum et nobile, sicut est intelligere et delectari,
invenitur in intellectu attingente, multo magis invenitur in
intelligibili primo quod attingitur. Et ideo consideratio eiusdem, et
delectabilissima est et optima. Huiusmodi autem primum intelligibile
dicitur Deus. Cum igitur delectatio, quam nos habemus intelligendo,
sit optima, quamvis eam non possimus habere nisi modico tempore, si
Deus semper eam habet, sicut nos quandoque, mirabilis est eius
felicitas. Sed adhuc mirabilior, si eam habet potiorem semper, quam
nos modico tempore.
9. Deinde cum
dicit et vita autem tertio, quia dixerat quod Deo competit
consideratio, ostendit quomodo se habeat ad eam. Et dicit quod Deus
est ipsa vita. Quod sic probat: actus intellectus, idest
intelligere, vita quaedam est, et est perfectissimum quod est in
vita. Nam actus, secundum quod ostensum est, perfectior est
potentia. Unde intellectus in actu perfectius vivit quam intellectus
in potentia, sicut vigilans quam dormiens. Sed illud primum,
scilicet Deus, est ipse actus. Intellectus enim eius est ipsum suum
intelligere. Alioquin compararetur ad ipsum ut potentia ad actum.
Ostensum autem est supra, quod eius substantia est actus. Unde
relinquitur quod ipsa Dei substantia sit vita, et actus eius sit vita
ipsius optima et sempiterna, quae est secundum se subsistens. Et inde
est quod in fama hominum dicitur quod Deus est animal sempiternum et
optimum. Vita enim apud nos in solis animalibus apparet manifeste.
Inde est ergo quod dicitur animal, quia vita competit ei. Quare
manifestum est ex praemissis, quod vita et duratio continua et
sempiterna inest Deo, quia Deus hoc ipsum est quod est sua vita
sempiterna; non quod aliud sit ipse, et vita eius.
10. Deinde
cum dicit quicumque autem excludit opinionem attribuentium
imperfectionem primo principio; dicens, quod non recte existimant
quicumque non ponunt optimum et nobilissimum inveniri in primo
principio, ut Pythagorici et Leucippus: qui ex hoc movebantur, quod
principia animalium et plantarum sunt quaedam causae boni et
perfectionis: sed bonum et perfectum non invenitur in principiis, sed
in his quae producuntur ex eis: sicut semina, quae sunt principia
animalium et plantarum imperfecta, sunt ex aliquibus aliis prioribus
perfectis.
11. Hoc
igitur solvit interimendo motivum eorum. Sperma enim non est primum
simpliciter, sed aliquid perfectum; ut si quis dicat hominem esse
priorem spermate, non quidem eum qui dicitur nasci ex spermate, sed
alterum ex quo sperma resolvitur. Probatum est enim supra, quod actus
simpliciter est prior potentia, licet in uno et eodem, ordine
generationis et temporis, potentia praecedat actum.
12. His autem
habitis, epilogando concludit manifestum esse ex dictis, quod est
aliqua substantia sempiterna et immobilis, separata a sensibilibus.
13. Deinde
cum dicit ostensum est prosequitur quaedam, quae adhuc consideranda
restant de praedicta substantia. Et primo ostendit, quod est
incorporea; dicens, quod ostensum est in octavo physicorum, quod
huiusmodi substantia nullam magnitudinem potest habere, sed est
impartibilis et indivisibilis.
14. Cuius
breviter resumit probationem, dicens, quod huiusmodi substantia movet
in infinito tempore, cum primus motus sit sempiternus, ut supra
dixit. Ex hoc autem sequitur quod eius virtus sit infinita. Videmus
enim in moventibus inferioribus, quod quanto aliquid est maioris
virtutis, tanto virtus se extendit ad diuturniorem operationem.
Nullum autem finitum potest habere potentiam infinitam. Unde
sequitur, quod propter hoc praedicta substantia non habebit
magnitudinem finitam. Magnitudinem autem infinitam habere non potest,
quia nulla magnitudo est infinita, ut supra probatum est. Quia igitur
omnis magnitudo vel est finita vel infinita, relinquitur quod praedicta
substantia sit omnino absque magnitudine.
15. Non autem
virtus huius substantiae dicitur infinita privative, secundum quod
infinitum congruit quantitati; sed dicitur negative, prout scilicet
non limitatur ad aliquem determinatum effectum. Non autem potest dici
virtus caelestis corporis infinita, etiam si infinito tempore moveat
inferiora corpora; quia non movet nisi motum. Et ita influentia est
ex primo movente. Sed nec etiam potest dici quod in corpore caelesti
sit virtus infinita, etsi infinito tempore esse habeat; quia in eo non
est virtus activa sui esse, sed solum susceptiva. Unde infinita eius
duratio ostendit virtutem infinitam exterioris principii. Sed ad hoc
quod ipsum suscipiat incorruptibile esse ab infinita virtute,
requiritur quod in ipso non sit principium corruptionis, neque potentia
ad non esse.
16. At vero
secundo, quia supra ostenderat quod primum movens non movetur motu
locali, ostendit consequenter quod nec etiam aliis motibus; dicens,
quod etiam impossibile est esse alterabile primum movens. Ostensum
enim est supra, quod non movetur motu locali. Omnes autem alii motus
sunt posteriores isto motu, qui est secundum locum. Remoto igitur
primo necesse est removeri posteriora. Unde quicquid invenitur moveri
aliis motibus, movetur motu locali.
17. Ultimo
autem concludit, quod manifestum est quod praedicta se habeant, sicut
determinatum est.
|
|