|
1. Postquam
philosophus ostendit perfectionem substantiae immaterialis, hic
inquirit de unitate vel multitudine eius. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit necessitatem pertractandi hanc quaestionem, quia ab
aliis nihil de hoc determinate dictum est. Secundo ostendit quod sunt
plures, ibi, nobis autem ex suppositis. Tertio ostendit quot sunt,
ibi, pluralitatem vero lationum. Dicit ergo primo, quod non oportet
latere utrum sit ponendum unam solam substantiam talem, scilicet
sempiternam, immaterialem, aut plures; et si plures, quot sunt: sed
etiam oportet commemorare negationes aliorum, idest quod alii nihil
dixerunt, quod sit manifestum et planum, de pluralitate harum
substantiarum.
2. Quod sic
patet. Ponentes enim substantias immateriales maxime fuerunt qui
posuerunt ideas. Opinio autem de ideis secundum id quod sunt, non
habet rationem alicuius certae pluralitatis, quia ideae ponuntur omnium
rerum quae communicant in aliquo communi. Sed quia ponentes ideas
dixerunt eas esse numeros, ex parte numerorum aliqua ratio haberi
poterat pluralitatis. Sed tamen de pluralitate numerorum non semper
eodem modo disserebant: sed quandoque dicebant species numerorum esse
infinitas. Quod quidem verum est, quantum ad ipsam propriam numerorum
rationem, quia semper unitas addita, aliam speciem numeri facit.
Unde, cum in infinito additio fieri possit in numeris, in infinitum
species numerorum multiplicantur. Quandoque autem dicuntur species
numerorum determinari usque ad decem; et hoc quantum ad numerorum
nominationem. Namque omnes numeri supra decem, videntur esse secundum
nomen alicuius primi numeri aliqualiter iterati. Sed non possunt
ostendere per determinatam rationem, quare sit tanta pluralitas
numerorum, scilicet usque ad decem, et non plus neque minus. Nec est
mirum, cum ista determinatio specierum non sit secundum rem, sed
secundum nomen. Assignant autem alii hanc rationem, quia numerus
denarius generatur ex progressione numerorum usque ad quaternarium, qui
est primus numerus quadratus. Unum enim et duo sunt tria; quibus si
tria addantur fiunt sex, quatuor autem additis consurgunt decem.
3. Deinde cum
dicit nobis autem ostendit, quod necesse est esse plures huiusmodi
substantias. Et circa hoc duo facit. Primo resumit quod ostensum est
de primo principio dicens, quod, cum alii nihil dixerint demonstrative
de pluralitate substantiarum separatarum, nobis dicendum est de hoc per
ea quae sunt supposita et determinata prius. Dictum est enim supra,
quod primum principium entium est quoddam quod non movetur, neque
secundum se, neque secundum accidens, sed movet unum motum, qui est
primus et sempiternus. Quia enim omne quod movetur, necesse est ab
aliquo moveri, ut probatum est in octavo physicorum, necesse est,
quod primum movens sit omnino immobile, et sempiternus motus sit a
sempiterno motore, et unum motum ab uno motore.
4. Deinde cum
dicit videmus autem secundo ostendit, quod post primum principium
necesse est ponere plures substantias immateriales sempiternas;
dicens, quod praeter simplicem motum localem universi, qui est motus
diurnus, quo totum caelum revolvitur, et est uniformis, et est
simplicissimus, quem motum causat prima substantia immobilis, videmus
aliquos motus locales planetarum, qui etiam sunt sempiterni, quia
corpus circulare, scilicet caelum, est sempiternum: unde
sempiternitas motus non tollitur per corruptionem mobilis. Et est
instabile, idest non potest quiescere: unde motus iste non
intercipitur quiete. Et ista probata sunt in scientia naturali, tam
in libro physicorum quam in libro de caelo. Unde necesse est quod
quilibet horum motuum moveatur a motore per se immobili et a substantia
sempiterna.
5. Quod quidem
ideo necesse est, quia astra sempiterna sunt, et substantiae quaedam
sunt: unde oportet quod movens ea, etiam sempiternum sit et
substantia: movens enim est prius moto; et quod est prius substantia,
necesse est esse substantiam. Unde manifestum est quod necesse est,
quot sunt lationes astrorum, tot esse substantias, quae sunt
naturaliter sempiternae, et secundum se immobiles et sine magnitudine,
propter causam supra assignatam, quia scilicet movent tempore
infinito, et sic per consequens virtute infinita. Manifestum est
igitur, quod sunt aliquae substantiae immateriales secundum numerum
motuum astrorum, et quod earum etiam ordo est secundum ordinem eorumdem
motuum.
6.
Considerandum est autem quod post primam lationem Aristoteles non
computat nisi lationes planetarum, quia eius tempore nondum erat
deprehensus motus stellarum fixarum. Unde existimavit, quod octava
sphaera, in qua sunt stellae fixae, esset primum mobile, et motor
eius esset primum principium. Sed postea deprehensus est ab astrologis
motus stellarum fixarum in contrarium primi motus: unde necesse est
quod supra sphaeram stellarum fixarum sit alia circumdans totum, quae
revolvit totum caelum motu diurno; et hoc est primum mobile, quod
movetur a primo motore secundum Aristotelem.
7. Sed
Avicenna posuit quod primum mobile movetur immediate non a primo
principio, sed ab intelligentia a primo principio causata. Cum enim
primum principium sit unum simpliciter, existimavit quod ab eo non
potest causari nisi unum, quod est intelligentia prima, in qua quidem
incidit aliqua pluralitas potentiae et actus, secundum quod acquirit
esse ab eo. Comparatur enim ad id, a quo dependet secundum suum
esse, sicut potentia ad actum. Sic igitur prima intelligentia potest
immediate causare plura. Nam secundum quod intelligit se prout habet
aliquid de potentia, causat substantiam orbis, quem movet. Secundum
autem quod se intelligit prout habet in actu esse ab alio, causat
animam sui orbis. Secundum autem quod intelligit suum principium,
causat intelligentiam sequentem, quae movet inferiorem orbem, et
deinceps usque ad sphaeram lunae.
8. Sed hoc non
habet necessitatem. Nam causa agens non est in illis substantiis
superioribus sicut in rebus materialibus, ut necesse sit ex uno tantum
unum causari, quia causa et causatum in eis sunt secundum esse
intelligibile. Unde secundum plura quae possunt intelligi ab uno,
possunt ab uno plura causari. Et satis conveniens videtur, ut primus
motus rerum corporalium, a quo omnes alii dependent, habeat pro causa
principium immaterialium substantiarum, ut sit quaedam connexio et ordo
sensibilium et intelligibilium. De hoc autem quod philosophus dicit,
quod ordo substantiarum separatarum est secundum ordinem motuum et
mobilium, potest esse dubitatio. Nam sol maior est quantitate inter
omnes planetas, et eius effectus magis apparet in rebus inferioribus;
et etiam motus aliorum planetarum ordinantur per motum solis, et
quodammodo consequuntur ipsum. Unde videtur quod substantia quae movet
solem, sit nobilior substantiis quae movent alios planetas, cum tamen
sol non sit super omnes alios planetas. Sed cum in corporibus id quod
est continens sit formalius et per hoc dignius et perfectius, et
comparetur ad corpus contentum, sicut ad partem totum, sicut dicitur
in quarto physicorum, necessarium est quod, cum sphaera superioris
planetae contineat sphaeram inferioris, quod planeta superior, ad quem
ordinatur tota sua sphaera, sit altioris et universalioris virtutis
quam planeta inferior, et diuturniores operetur effectus, utpote
propinquior existens primae sphaerae, quae per suum motum causat
sempiternitatem, ut supra dictum est. Et inde est quod, sicut dicit
Ptolemaeus in quadripartito, effectus Saturni coaptantur ad
universalia loca et tempora, Iovis ad annos, Martis, solis,
Veneris et Mercurii ad menses, lunae autem ad dies.
9. Et inde est
quod effectus planetarum apparent in istis inferioribus secundum ordinem
eorumdem. Nam primi tres superiores videntur ordinari ad ea quae
pertinent ad existentiam rei secundum seipsam: nam ipsa stabilitas esse
rei attribuitur Saturno, perfectio autem rei et bona habitudo
correspondet Iovi. Virtus autem rei, secundum quod se contra nociva
tuetur et ea propellit, correspondet Marti. Tres vero planetae alii
videntur proprium effectum habere ad motum ipsius rei existentis, ita
quod sol sit ut universale principium motus: et propter hoc eius
operatio in motionibus inferioribus maxime apparet. Venus autem
videtur quasi proprium effectum habere magis determinatum, idest
generationem, per quam aliquid consequitur speciem, et ad quam
scilicet omnes motus alii ordinantur in istis inferioribus. Mercurius
autem videtur proprium effectum habere in multiplicatione, idest
distinctione individuorum in una specie; et propter hoc varios habet
motus. Et ipse etiam cum naturis omnium planetarum miscetur, ut
astrologi dicunt. Lunae autem proprie competit immutatio materiae, et
dispositio ipsius ad recipiendum omnes impressiones caelestes: et
propter hoc videtur quasi esse deferens impressiones caelestes, et
applicans inferiori materiae.
10. Sic
igitur quanto corpus caeleste est superius, tanto habet
universaliorem, diuturniorem et potentiorem effectum. Et cum corpora
caelestia sint quasi instrumenta substantiarum separatarum moventium,
sequitur quod substantia quae movet superiorem orbem sit universalioris
conceptionis et virtutis; et per consequens oportet quod sit nobilior.
11. Deinde
cum dicit pluralitatem vero inquirit quot praedictae substantiae sint;
et dividitur in duas partes. In prima inquirit primo numerum motuum
caelestium. In secunda ex hoc concludit numerum substantiarum
moventium, ibi, quare et substantia et principium. Circa primum duo
facit. Primo ostendit unde accipiendus sit numerus motuum caelestium.
Secundo ponit circa hoc opiniones diversas, ibi, Eudoxus quidem.
Dicit ergo primo, quod pluralitatem lationum, sive motuum
caelestium, oportet considerare ex astrologia, quae maxime propria est
ad hoc inter scientias mathematicas. Ipsa namque sola inter eas
speculatur de substantia sensibili et aeterna, scilicet de corpore
caelesti. Aliae vero scientiae mathematicae de nulla substantia
considerant, sicut de arithmetica patet, quae est circa numeros, et
de geometria quae circa magnitudines est: numerus autem et magnitudo,
sunt accidentia.
12. Quod
autem sunt plures motus corporum quae feruntur in caelo, scilicet
planetarum, manifestum est his, qui parum attingunt de scientia
astrologiae, quia unumquodque astrorum errantium, idest planetarum,
movetur pluribus lationibus et non una tantum. Dicuntur autem planetae
astra errantia, non quia irregulariter moveantur, sed quia non semper
servant eamdem figuram et positionem ad alias stellas, sicut illae
adinvicem, quae propter hoc fixae dicuntur.
13. Quod
autem sint plures motus huiusmodi astrorum, tribus modis
deprehenditur. Est enim aliquis motus apprehensus a vulgo visu. Est
et alius motus qui non deprehenditur nisi instrumentis et
considerationibus. Et horum motuum quidam comprehenduntur longissimis
temporibus, et quidam parvis. Est etiam tertius motus, qui
declaratur ratione; quia motus stellarum errantium, invenitur
quandoque velocior, quandoque tardior; et quandoque videtur esse
planeta directus, quandoque retrogradus. Et, quia non potest esse
secundum naturam corporis caelestis, cuius motus debet esse omnino
regularis, necessarium fuit ponere diversos motus, ex quibus haec
irregularitas ad debitum ordinem reducatur.
14. Quot
autem sint motus planetarum, nos nunc dicemus ea quae circa haec
mathematici dicunt, ut circa haec reddamur attenti, ut aliqua
pluralitas determinata mente concipiatur a nobis. Reliquum vero quod
non dicetur oportet quod per nos ipsos quaeramus; vel quod in hoc
suadeamur ab his qui hoc quaerunt, et si aliquid appareat postmodum per
ea quae modo dicuntur ab his qui de huiusmodi tractant. Sed, quia in
eligendis opinionibus vel repudiandis, non debet duci homo amore vel
odio introducentis opinionem, sed magis ex certitudine veritatis, ideo
dicit quod oportet amare utrosque, scilicet eos quorum opinionem
sequimur, et eos quorum opinionem repudiamus. Utrique enim studuerunt
ad inquirendam veritatem, et nos in hoc adiuverunt. Sed tamen oportet
nos persuaderi a certioribus, idest sequi opinionem eorum, qui certius
ad veritatem pervenerunt.
|
|