|
1. Postquam
philosophus reprobavit opiniones antiquorum philosophorum de primis
principiis rerum, circa quae versatur principaliter philosophi primi
intentio, hic accedit ad determinandum veritatem. Aliter autem se
habet consideratio philosophiae primae circa veritatem, et aliarum
particularium scientiarum. Nam unaquaeque particularis scientia
considerat quamdam particularem veritatem circa determinatum genus
entium, ut geometria circa rerum magnitudines, arithmetica circa
numeros. Sed philosophia prima considerat universalem veritatem
entium. Et ideo ad hunc philosophum pertinet considerare, quomodo se
habeat homo ad veritatem cognoscendam.
2. Dividitur
ergo ista pars in partes duas. In prima parte determinat ea quae
pertinent ad considerationem universalis veritatis. In secunda incipit
inquirere veritatem de primis principiis et omnibus aliis, ad quae
extenditur huius philosophiae consideratio; et hoc in tertio libro,
qui incipit, necesse est nobis acquisitam scientiam et cetera. Prima
autem pars dividitur in partes tres. In prima dicit qualiter se habet
homo ad considerationem veritatis. In secunda ostendit ad quam
scientiam principaliter pertineat cognitio veritatis, ibi, vocari vero
philosophiam veritatis et cetera. In tertia parte ostendit modum
considerandae veritatis, ibi, contingunt autem auditiones et cetera.
Circa primum tria facit. Primo ostendit facilitatem existentem in
cognitione veritatis. Secundo ostendit causam difficultatis, ibi,
forsan autem et difficultate et cetera. Tertio ostendit quomodo
homines se invicem iuvant ad cognoscendum veritatem, ibi, non solum
autem his dicere et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit
intentum, dicens, quod theoria, idest consideratio vel speculatio de
veritate quodammodo est facilis, et quodammodo difficilis.
3. Secundo ibi
signum autem manifestat propositum. Et primo quantum ad facilitatem.
Secundo quantum ad difficultatem, ibi, habere autem totum et partem
et cetera. Facilitatem autem in considerando veritatem ostendit
tripliciter. Primo quidem hoc signo, quod licet nullus homo veritatis
perfectam cognitionem adipisci possit, tamen nullus homo est ita expers
veritatis, quin aliquid de veritate cognoscat. Quod ex hoc apparet,
quod unusquisque potest enuntiare de veritate et natura rerum, quod est
signum considerationis interioris.
4. Secundum
signum ponit ibi et secundum dicens quod licet id quod unus homo potest
immittere vel apponere ad cognitionem veritatis suo studio et ingenio,
sit aliquid parvum per comparationem ad totam considerationem
veritatis, tamen illud, quod aggregatur ex omnibus coarticulatis,
idest exquisitis et collectis, fit aliquid magnum, ut potest apparere
in singulis artibus, quae per diversorum studia et ingenia ad mirabile
incrementum pervenerunt.
5. Tertio
manifestat idem per quoddam exemplum vulgaris proverbii, ibi quare si
concludens ex praemissis, quod ex quo unusquisque potest cognoscere de
veritate, licet parum, ita se habere videtur in cognitione veritatis,
sicut proverbialiter dicitur: in foribus, idest in ianuis domorum,
quis delinquet? Interiora enim domus difficile est scire, et circa ea
facile est hominem decipi: sed sicut circa ipsum introitum domus qui
omnibus patet et primo occurrit, nullus decipitur, ita etiam est in
consideratione veritatis: nam ea, per quae intratur in cognitionem
aliorum, nota sunt omnibus, et nullus circa ea decipitur: huiusmodi
autem sunt prima principia naturaliter nota, ut non esse simul
affirmare et negare, et quod omne totum est maius sua parte, et
similia. Circa conclusiones vero, ad quas per huiusmodi, quasi per
ianuam, intratur, contingit multoties errare. Sic igitur cognitio
veritatis est facilis inquantum scilicet ad minus istud modicum, quod
est principium, per se notum, per quod intratur ad veritatem, est
omnibus per se notum.
6. Deinde cum
dicit habere autem manifestat difficultatem; dicens, quod hoc ostendit
difficultatem quae est in consideratione veritatis, quia non possumus
habere circa veritatem totum et partem. Ad cuius evidentiam
considerandum est, quod hoc dixit omnibus esse notum, per quod in alia
introitur. Est autem duplex via procedendi ad cognitionem veritatis.
Una quidem per modum resolutionis, secundum quam procedimus a
compositis ad simplicia, et a toto ad partem, sicut dicitur in primo
physicorum, quod confusa sunt prius nobis nota. Et in hac via
perficitur cognitio veritatis, quando pervenitur ad singulas partes
distincte cognoscendas. Alia est via compositionis, per quam
procedimus a simplicibus ad composita, qua perficitur cognitio
veritatis cum pervenitur ad totum. Sic igitur hoc ipsum, quod homo
non potest in rebus perfecte totum et partem cognoscere, ostendit
difficultatem considerandae veritatis secundum utramque viam.
7. Deinde cum
dicit forsan autem ostendit causam praemissae difficultatis. Ubi
similiter considerandum est, quod in omnibus, quae consistunt in
quadam habitudine unius ad alterum, potest impedimentum dupliciter vel
ex uno vel ex alio accidere: sicut si lignum non comburatur, hoc
contingit vel quia ignis est debilis, vel quia lignum non est bene
combustibile; et similiter oculus impeditur a visione alicuius
visibilis, aut quia est debilis aut quia visibile est tenebrosum. Sic
igitur potest contingere quod veritas sit difficilis ad cognoscendum,
vel propter defectum qui est in ipsis rebus, vel propter defectum qui
est in intellectu nostro.
8. Et quod
quantum ad aliquas res difficultas contingat in cognoscendo veritatem
ipsarum rerum ex parte earum, patet. Cum enim unumquodque sit
cognoscibile inquantum est ens actu, ut infra in nono huius dicetur,
illa quae habent esse deficiens et imperfectum, sunt secundum seipsa
parum cognoscibilia, ut materia, motus et tempus propter esse eorum
imperfectionem, ut Boetius dicit in libro de duabus naturis.
9. Fuerunt autem
aliqui philosophi, qui posuerunt difficultatem cognitionis veritatis
totaliter provenire ex parte rerum, ponentes nihil esse fixum et
stabile in rebus, sed omnia esse in continuo fluxu ut infra in quarto
huius dicetur. Sed hoc excludit philosophus, dicens, quod quamvis
difficultas cognoscendae veritatis forsan possit secundum aliqua diversa
esse dupliciter, videlicet ex parte nostra, et ex parte rerum; non
tamen principalis causa difficultatis est ex parte rerum, sed ex parte
nostra.
10. Et hoc sic
probat. Quia, si difficultas esset principaliter ex parte rerum,
sequeretur, quod illa magis cognosceremus, quae sunt magis
cognoscibilia secundum suam naturam: sunt autem maxime cognoscibilia
secundum naturam suam, quae sunt maxime in actu, scilicet entia
immaterialia et immobilia, quae tamen sunt maxime nobis ignota. Unde
manifestum est, quod difficultas accidit in cognitione veritatis,
maxime propter defectum intellectus nostri. Ex quo contingit, quod
intellectus animae nostrae hoc modo se habet ad entia immaterialia,
quae inter omnia sunt maxime manifesta secundum suam naturam, sicut se
habent oculi nycticoracum ad lucem diei, quam videre non possunt,
quamvis videant obscura. Et hoc est propter debilitatem visus eorum.
11. Sed videtur
haec similitudo non esse conveniens. Sensus enim quia est potentia
organi corporalis, corrumpitur ex vehementia sensibilis. Intellectus
autem, cum non sit potentia alicuius organi corporei, non corrumpitur
ex excellenti intelligibili. Unde post apprehensionem alicuius magni
intelligibilis, non minus intelligimus minus intelligibilia, sed
magis, ut dicitur in tertio de anima.
12. Dicendum
est ergo, quod sensus impeditur a cognitione alicuius sensibilis
dupliciter. Uno modo per corruptionem organi ab excellenti sensibili;
et hoc locum non habet in intellectu. Alio modo ex defectu
proportionis ipsius virtutis sensitivae ad obiectum. Potentiae enim
animae non sunt eiusdem virtutis in omnibus animalibus; sed sicuti
homini hoc in sua specie convenit, quod habeat pessimum olfactum, ita
nycticoraci, quod habeat debilem visum, quia non habet proportionem ad
claritatem diei cognoscendam.
13. Sic
igitur, cum anima humana sit ultima in ordine substantiarum
intellectivarum, minime participat de virtute intellectiva; et sicut
ipsa quidem secundum naturam est actus corporis, eius autem
intellectiva potentia non est actus organi corporalis, ita habet
naturalem aptitudinem ad cognoscendum corporalium et sensibilium
veritatem, quae sunt minus cognoscibilia secundum suam naturam propter
eorum materialitatem, sed tamen cognosci possunt per abstractionem
sensibilium a phantasmatibus. Et quia hic modus cognoscendi veritatem
convenit naturae humanae animae secundum quod est forma talis corporis;
quae autem sunt naturalia semper manent; impossibile est, quod anima
humana huiusmodi corpori unita cognoscat de veritate rerum, nisi
quantum potest elevari per ea quae abstrahendo a phantasmatibus
intelligit. Per haec autem nullo modo potest elevari ad cognoscendum
quidditates immaterialium substantiarum, quae sunt improportionatae
istis substantiis sensibilibus. Unde impossibile est quod anima humana
huiusmodi corpori unita, apprehendat substantias separatas cognoscendo
de eis quod quid est.
14. Ex quo
apparet falsum esse quod Averroes hic dicit in commento, quod
philosophus non demonstrat hic, res abstractas intelligere esse
impossibile nobis, sicut impossibile est vespertilioni inspicere
solem. Et ratio sua, quam inducit, est valde derisibilis.
Subiungit enim, quoniam si ita esset, natura otiose egisset, quia
fecit illud quod in se est naturaliter intelligibile, non esse
intellectum ab aliquo; sicut si fecisset solem non comprehensum ab
aliquo visu. Deficit enim haec ratio. Primo quidem in hoc, quod
cognitio intellectus nostri non est finis substantiarum separatarum,
sed magis e converso. Unde non sequitur, quod, si non cognoscantur
substantiae separatae a nobis, quod propter hoc sint frustra. Frustra
enim est, quod non consequitur finem ad quem est. Secundo, quia etsi
substantiae separatae non intelliguntur a nobis secundum suas
quidditates, intelliguntur tamen ab aliis intellectibus; sicut solem
etsi non videat oculus nycticoracis, videt tamen eum oculus aquilae.
15. Deinde cum
dicit non solum ostendit quomodo se homines adinvicem iuvant ad
considerandum veritatem. Adiuvatur enim unus ab altero ad
considerationem veritatis dupliciter. Uno modo directe. Alio modo
indirecte. Directe quidem iuvatur ab his qui veritatem invenerunt:
quia, sicut dictum est, dum unusquisque praecedentium aliquid de
veritate invenit, simul in unum collectum, posteriores introducit ad
magnam veritatis cognitionem. Indirecte vero, inquantum priores
errantes circa veritatem, posterioribus exercitii occasionem dederunt,
ut diligenti discussione habita, veritas limpidius appareret.
16. Est autem
iustum ut his, quibus adiuti sumus in tanto bono, scilicet cognitione
veritatis, gratias agamus. Et ideo dicit, quod iustum est gratiam
habere, non solum his, quos quis existimat veritatem invenisse,
quorum opinionibus aliquis communicat sequendo eas; sed etiam illis,
qui superficialiter locuti sunt ad veritatem investigandam, licet eorum
opiniones non sequamur; quia isti etiam aliquid conferunt nobis.
Praestiterunt enim nobis quoddam exercitium circa inquisitionem
veritatis. Et ponit exemplum de inventoribus musicae. Si enim non
fuisset Timotheus qui multa de arte musicae invenit, non haberemus ad
praesens multa, quae scimus circa melodias. Et si non praecessisset
quidam philosophus nomine Phrynis, Timotheus non fuisset ita
instructus in musicalibus. Et similiter est dicendum de philosophis
qui enuntiaverunt universaliter veritatem rerum. A quibusdam enim
praedecessorum nostrorum accepimus aliquas opiniones de veritate rerum,
in quibus credimus eos bene dixisse, alias opiniones praetermittentes.
Et iterum illi, a quibus nos accepimus, invenerunt aliquos
praedecessores, a quibus acceperunt, quique fuerunt eis causa
instructionis.
|
|