|
1. Postquam
philosophus ostendit qualiter se habet homo ad considerationem
veritatis, hic ostendit quod cognitio veritatis maxime ad philosophiam
primam pertineat. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod ad
philosophiam primam maxime pertineat cognitio veritatis. Secundo
excludit quamdam falsam opinionem, per quam sua probatio tolleretur,
ibi, at vero quod sit principium. Circa primum duo facit. Primo
ostendit, quod ad philosophiam primam pertineat cognitio veritatis.
Secundo quod maxime ad ipsam pertineat, ibi, nescimus autem verum
sine causa et cetera. Haec autem duo ostendit ex duobus, quae supra
probata sunt in prooemio libri: scilicet quod sapientia sit non
practica, sed speculativa: et quod sit cognoscitiva causarum
primarum.
2. Ex primo
autem horum sic argumentatur ad primam conclusionem. Theorica, idest
speculativa, differt a practica secundum finem: nam finis speculativae
est veritas: hoc enim est quod intendit, scilicet veritatis
cognitionem. Sed finis practicae est opus, quia etsi practici, hoc
est operativi, intendant cognoscere veritatem, quomodo se habeat in
aliquibus rebus, non tamen quaerunt eam tamquam ultimum finem. Non
enim considerant causam veritatis secundum se et propter se, sed
ordinando ad finem operationis, sive applicando ad aliquod determinatum
particulare, et ad aliquod determinatum tempus. Si ergo huic
coniunxerimus, quod sapientia sive philosophia prima non est practica,
sed speculativa, sequetur quod recte debeat dici scientia veritatis.
3. Sed quia
multae sunt scientiae speculativae, quae veritatem considerant, utpote
geometria et arithmetica, fuit necessarium consequenter ostendere,
quod philosophia prima maxime consideret veritatem, propter id quod
supra ostensum est, scilicet quod est considerativa primarum causarum.
Et ideo argumentatur sic. Scientia de vero non habetur nisi per
causam: ex quo apparet, quod eorum verorum, de quibus est scientia
aliqua, sunt aliquae causae, quae etiam veritatem habent. Non enim
potest sciri verum per falsum, sed per aliud verum. Unde et
demonstratio, quae facit scientiam, ex veris est, ut dicitur in primo
posteriorum.
4. Deinde
adiungit quamdam universalem propositionem, quae talis est.
Unumquodque inter alia maxime dicitur, ex quo causatur in aliis
aliquid univoce praedicatum de eis; sicut ignis est causa caloris in
elementatis. Unde, cum calor univoce dicatur et de igne et de
elementatis corporibus, sequitur quod ignis sit calidissimus.
5. Facit autem
mentionem de univocatione, quia quandoque contingit quod effectus non
pervenit ad similitudinem causae secundum eamdem rationem speciei,
propter excellentiam ipsius causae. Sicut sol est causa caloris in
istis inferioribus: non tamen inferiora corpora possunt recipere
impressionem solis aut aliorum caelestium corporum secundum eamdem
rationem speciei, cum non communicent in materia. Et propter hoc non
dicimus solem esse calidissimum sicut ignem, sed dicimus solem esse
aliquid amplius quam calidissimum.
6. Nomen autem
veritatis non est proprium alicui speciei, sed se habet communiter ad
omnia entia. Unde, quia illud quod est causa veritatis, est causa
communicans cum effectu in nomine et ratione communi, sequitur quod
illud, quod est posterioribus causa ut sint vera, sit verissimum.
7. Ex quo
ulterius concludit quod principia eorum, quae sunt semper, scilicet
corporum caelestium, necesse est esse verissima. Et hoc duplici
ratione. Primo quidem, quia non sunt quandoque vera et quandoque
non, et per hoc transcendunt in veritate generabilia et corruptibilia,
quae quandoque sunt et quandoque non sunt. Secundo, quia nihil est
eis causa, sed ipsa sunt causa essendi aliis. Et per hoc transcendunt
in veritate et entitate corpora caelestia: quae etsi sint
incorruptibilia, tamen habent causam non solum quantum ad suum moveri,
ut quidam opinati sunt, sed etiam quantum ad suum esse, ut hic
philosophus expresse dicit.
8. Et hoc est
necessarium: quia necesse est ut omnia composita et participantia,
reducantur in ea, quae sunt per essentiam, sicut in causas. Omnia
autem corporalia sunt entia in actu, inquantum participant aliquas
formas. Unde necesse est substantiam separatam, quae est forma per
suam essentiam, corporalis substantiae principium esse.
9. Si ergo huic
deductioni adiungamus, quod philosophia prima considerat primas
causas, sequitur ut prius habitum est, quod ipsa considerat ea, quae
sunt maxime vera. Unde ipsa est maxime scientia veritatis.
10. Ex his
autem infert quoddam corollarium. Cum enim ita sit, quod ea, quae
sunt aliis causa essendi, sint maxime vera, sequitur quod unumquodque
sicut se habet ad hoc quod sit, ita etiam se habet ad hoc quod habeat
veritatem. Ea enim, quorum esse non semper eodem modo se habet, nec
veritas eorum semper manet. Et ea quorum esse habet causam, etiam
veritatis causam habent. Et hoc ideo, quia esse rei est causa verae
existimationis quam mens habet de re. Verum enim et falsum non est in
rebus, sed in mente, ut dicetur in sexto huius.
11. Deinde cum
dicit at vero removet quoddam, per quod praecedens probatio posset
infringi: quae procedebat ex suppositione huius, quod philosophia
prima considerat causas primas. Hoc autem tolleretur si causae in
infinitum procederent. Tunc enim non essent aliquae primae causae.
Unde hoc hic removere intendit: et circa hoc duo facit. Primo
proponit intentum. Secundo probat propositum, ibi, mediorum enim
extra quae est aliquid et cetera. Dicit ergo primo: palam potest esse
ex his, quae dicentur, quod sit aliquod principium esse et veritatis
rerum; et quod causae existentium non sunt infinitae, nec procedendo
in directum secundum unam aliquam speciem causae, puta in specie
causarum efficientium; nec etiam sunt infinitae secundum speciem, ita
quod sint infinitae species causarum.
12. Exponit
autem quod dixerat causas infinitas esse in directum. Primo quidem in
genere causae materialis. Non enim possibile est procedere in
infinitum in hoc, quod aliquid fiat ex aliquo, sicut ex materia, puta
ut caro fiat ex terra, terra vero ex aere, aer ex igne, et hoc non
stet in aliquo primo, sed procedat in infinitum. Secundo exemplificat
in genere causae efficientis; dicens, quod nec possibile est ut
causa, quae dicitur unde principium motus, in infinitum procedat:
puta cum dicimus hominem moveri ad deponendum vestes ab aere calefacto,
aerem vero calefieri a sole, solem vero moveri ab aliquo alio, et hoc
in infinitum. Tertio exemplificat in genere causarum finalium; et
dicit, quod similiter non potest procedere in infinitum illud quod est
cuius causa, scilicet causa finalis; ut si dicamus quod iter sive
ambulatio est propter sanitatem, sanitas autem propter felicitatem,
felicitas autem propter aliquid, et sic in infinitum. Ultimo facit
mentionem de causa formali: et dicit quod similiter non potest procedi
in infinitum in hoc quod est quod quid erat esse, idest in causa
formali quam significat definitio. Sed exempla praetermittit, quia
sunt manifesta, et probatum est in primo posteriorum, quod non
proceditur in infinitum in praedicatis, puta quod animal praedicetur de
homine in eo quod quid est, et vivum de animali, et sic in infinitum.
|
|