|
1. Postquam
philosophus praemisit quod causae entium non sunt infinitae, hic probat
propositum. Et primo, quod non sint infinitae in directum.
Secundo, quod non sint infinitae secundum speciem, ibi, sed si
infinitae essent et cetera. Circa primum quatuor facit. Primo
ostendit propositum in causis efficientibus vel moventibus. Secundo in
causis materialibus, ibi, at vero nec in deorsum. Tertio in causis
finalibus, ibi, amplius autem quod est cuius causa et cetera. Quarto
in causis formalibus, ibi, sed nec quod quid erat esse et cetera.
Circa primum sic procedit. Primo proponit quamdam propositionem:
scilicet, quod in omnibus his, quae sunt media inter duo extrema,
quorum unum est ultimum, et aliud primum, necesse est quod illud quod
est primum, sit causa posteriorum, scilicet medii et ultimi.
2. Et hanc
propositionem manifestat per divisionem: quia, si oporteat nos dicere
quid sit causa inter aliqua tria, quae sunt primum, medium et
ultimum, ex necessitate dicemus causam esse id quod est primum. Non
enim possumus dicere id quod est ultimum, esse causam omnium, quia
nullius est causa; alioquin non est ultimum, cum effectus sit
posterior causa. Sed nec possumus dicere quod medium sit causa
omnium; quia nec est causa nisi unius tantum, scilicet ultimi.
3. Et ne aliquis
intelligat, quod medium nunquam habeat post se nisi unum, quod est
ultimum, quod tunc solum contingit, quando inter duo extrema est unum
medium tantum, ideo ad hoc excludendum concludit quod nihil ad
propositum differt, utrum sit unum tantum medium, vel plura: quia
omnia plura media accipiuntur loco unius, inquantum conveniunt in
ratione medii. Et similiter non differt utrum sint media finita vel
infinita; quia dummodo habeant rationem medii, non possunt esse prima
causa movens. Et quia ante omnem secundam causam moventem requiritur
prima causa movens, requiritur quod ante omnem causam mediam sit causa
prima, quae nullo modo sit media, quasi habens aliam causam ante se.
Sed, si praedicto modo ponantur causae moventes procedere in
infinitum, sequitur, quod omnes causae sunt mediae. Et sic
universaliter oportet dicere, quod cuiuslibet infiniti, sive in ordine
causae, sive in ordine magnitudinis, omnes partes sint mediae: si
enim esset aliqua pars quae non esset media, oporteret, quod vel esset
prima vel ultima: et utrumque repugnat rationi infiniti, quod excludit
omnem terminum et principium et finem.
4. Est autem et
ad aliud attendendum: quod, si alicuius finiti sint plures partes
mediae, non omnes partes simili ratione sunt mediae. Nam quaedam
magis appropinquant primo, quaedam magis appropinquant ultimo. Sed in
infinito quod non habet primum et ultimum, nulla pars potest magis
appropinquare vel minus principio aut ultimo. Et ideo usque ad
quamcumque partem, quam modo signaveris, omnes partes similiter sunt
mediae. Sic igitur, si causae moventes procedant in infinitum, nulla
erit causa prima: sed causa prima erat causa omnium: ergo sequeretur,
quod totaliter omnes causae tollerentur: sublata enim causa tolluntur
ea quorum est causa.
5. Deinde cum
dicit at vero ostendit, quod non est possibile procedere in infinitum
in causis materialibus. Et primo proponit quod intendit. Secundo
probat propositum, ibi, dupliciter enim fit hoc ex hoc et cetera.
Circa primum considerandum est, quod patiens subiicitur agenti: unde
procedere in agentibus est sursum ire, procedere autem in patientibus
est in deorsum ire. Sicut autem agere attribuitur causae moventi, ita
pati attribuitur materiae. Unde processus causarum moventium est in
sursum, processus autem causarum materialium est in deorsum. Quia
ergo ostenderat, quod non est in infinitum procedere in causis
moventibus quasi in sursum procedendo, subiungit, quod nec possibile
est ire in infinitum in deorsum, secundum scilicet processum causarum
materialium, supposito, quod sursum ex parte causarum moventium
inveniatur aliquod principium.
6. Et
exemplificat de processu naturalium, qui est in deorsum: ut si dicamus
quod ex igne fit aqua, et ex aqua terra, et sic in infinitum. Et
utitur hoc exemplo secundum opinionem antiquorum naturalium, qui
posuerunt unum aliquod elementorum esse principium aliorum quodam
ordine.
7. Potest autem
et aliter exponi, ut intelligamus, quod in causis moventibus manifesti
sunt ad sensum ultimi effectus, qui non movent: et ideo non
quaeritur, si procedatur in infinitum in inferius secundum illud
genus, sed si procedatur in superius. Sed in genere causarum
materialium e converso supponitur unum primum, quod sit fundamentum et
basis aliorum; et dubitatur utrum in infinitum procedatur in deorsum
secundum processum eorum quae generantur ex materia. Et hoc sonat
exemplum propositum: non enim dicit ut ignis ex aqua, et hoc ex alio,
sed e converso, ex igne aqua et ex hoc aliud: unde supponitur prima
materia, et quaeritur, an sit processus in infinitum in his quae
generantur ex materia.
8. Deinde cum
dicit dupliciter autem probat propositum: et circa hoc quatuor facit.
Primo distinguit duos modos, quibus fit aliquid ex aliquo. Secundo
ostendit duplicem differentiam inter illos duos modos, ibi, ergo sic
ex puero. Tertio ostendit quod secundum neutrum eorum contingit
procedere in infinitum, ibi, utroque autem modo impossibile est et
cetera. Quarto ostendit secundum quem illorum modorum ex primo
materiali principio alia fiant, ibi, simul autem impossibile et
cetera. Dicit ergo primo, quod duobus modis fit aliquid ex aliquo
proprie et per se. Et utitur isto modo loquendi, ut excludat illum
modum, quo dicitur improprie aliquid fieri ex aliquo ex hoc solo, quod
fit post illud: ut si dicamus, quod quaedam festa Graecorum, quae
dicebantur Olympia, fiunt ex quibusdam aliis festis, quae dicebantur
Isthmia, puta si nos diceremus quod festum Epiphaniae fit ex festo
natalis. Hoc autem non proprie dicitur, quia fieri est quoddam
mutari: in mutatione autem non solum requiritur ordo duorum
terminorum, sed etiam subiectum idem utriusque: quod quidem non
contingit in praedicto exemplo: sed hoc dicimus, secundum quod
imaginamur tempus esse ut subiectum diversorum festorum.
9. Sed oportet
proprie dicere aliquid fieri ex aliquo, quando aliquod subiectum
mutatur de hoc in illud. Et hoc dupliciter. Uno modo sicut dicimus,
quod ex puero fit vir, inquantum scilicet puer mutatur de statu puerili
in statum virilem: alio modo sicut dicimus, quod ex aqua fit aer per
aliquam transmutationem.
10. Deinde cum
dicit ergo sic ostendit duas differentias inter praedictos modos.
Quarum prima est, quia dicimus ex puero fieri virum, sicut ex eo quod
est in fieri, fit illud quod iam est factum; aut ex eo quod est in
perfici, fit illud quod iam est perfectum. Illud enim quod est in
fieri et in perfici, est medium inter ens et non ens, sicut generatio
est medium inter esse et non esse. Et ideo, quia per medium venitur
ad extremum, dicimus, quod ex eo quod generatur fit illud quod
generatum est, et ex eo quod perficitur, fit illud quod perfectum
est. Et sic dicimus, quod ex puero fit vir, vel quod ex addiscente
fit sciens, quia addiscens se habet ut in fieri ad scientem. In alio
autem modo, quo dicimus ex aere fieri aquam, unum extremorum non se
habet ut via vel medium ad alterum, sicut fieri ad factum esse; sed
magis ut terminus a quo recedit, ut ad alium terminum perveniatur. Et
ideo ex uno corrupto fit alterum.
11. Deinde cum
dicit propter quod concludit ex praemissa differentia, aliam
differentiam. Quia enim in primo modo unum se habet ad alterum ut
fieri ad factum esse, et medium ad terminum, patet, quod habent
ordinem naturaliter adinvicem. Et ideo non reflectuntur adinvicem, ut
indifferenter unum fiat ex altero. Unde non dicimus quod ex viro fiat
puer sicut dicimus e converso. Cuius ratio est, quia illa duo ex
quorum uno secundum istum modum dicitur alterum fieri, non se habent
adinvicem sicut duo termini mutationis alicuius; sed sicut ea, quorum
unum est post alterum. Et hoc est quod dicit, quod illud quod fit,
idest terminus generationis, scilicet esse, non fit ex generatione,
quasi ipsa generatio mutetur in esse; sed est post generationem, quia
naturali ordine consequitur ad generationem, sicut terminus est post
viam, et ultimum post medium. Unde, si consideramus ista duo,
scilicet generationem et esse, non differunt ab illo modo quem
exclusimus, in quo consideratur ordo tantum; sicut cum dicimus, quod
dies fit ex aurora, quia est post auroram. Et propter istum naturalem
ordinem, non dicimus e converso, quod aurora fit ex die, idest post
diem. Et ex eadem ratione non potest esse, quod puer fiat ex viro.
Sed secundum alterum modum, quo aliquid fit ex altero, invenitur
reflexio. Sicut enim aqua generatur ex aere corrupto, ita aer
generatur ex aqua corrupta. Et hoc ideo, quia ista duo non se habent
adinvicem secundum naturalem ordinem, scilicet ut medium ad terminum;
sed sicut duo extrema quorum utrumque potest esse et primum et ultimum.
12. Deinde cum
dicit utroque autem ostendit quod non sit procedere in infinitum
secundum utrumque istorum modorum. Et primo secundum primum, prout
dicimus ex puero fieri virum. Illud enim ex quo dicimus aliquid
fieri, sicut ex puero virum, se habet ut medium inter duo extrema,
scilicet inter esse et non esse: sed positis extremis impossibile est
esse infinita media: quia extremum infinitati repugnat: ergo secundum
istum modum non convenit procedere in infinitum.
13. Similiter
etiam nec secundum alium; quia in alio modo invenitur reflexio
extremorum adinvicem, propter hoc quod alterius corruptio est alterius
generatio, ut dictum est. Ubicumque autem est reflexio, reditur ad
primum, ita scilicet quod id quod fuit primo principium, postea sit
terminus. Quod in infinitis non potest contingere, in quibus non est
principium et finis. Ergo nullo modo ex aliquo potest aliquid fieri in
infinitum.
14. Deinde cum
dicit simul autem ostendit quod praedictorum modorum ex prima materia
aliquid fiat. Ubi considerandum est, quod Aristoteles utitur hic
duabus communibus suppositionibus, in quibus omnes antiqui naturales
conveniebant: quarum una est, quod sit aliquod primum principium
materiale, ita scilicet quod in generationibus rerum non procedatur in
infinitum ex parte superiori, scilicet eius ex quo generatur. Secunda
suppositio est, quod prima materia est sempiterna. Ex hac igitur
secunda suppositione statim concludit, quod ex prima materia non fit
aliquid secundo modo, scilicet sicut ex aere corrupto fit aqua, quia
scilicet illud quod est sempiternum, non potest corrumpi.
15. Sed quia
posset aliquis dicere, quod primum principium materiale non ponitur a
philosophis sempiternum, propter hoc quod unum numero manens sit
sempiternum, sed quia est sempiternum per successionem, sicut si
ponatur humanum genus sempiternum: hoc excludit ex prima suppositione,
dicens, quod, quia generatio non est infinita in sursum, sed
devenitur ad aliquod primum principium materiale, necesse est quod, si
aliquid sit primum materiale principium, ex quo fiunt alia per eius
corruptionem, quod non sit illud sempiternum de quo philosophi dicunt.
Non enim posset esse illud primum materiale principium sempiternum, si
eo corrupto alia generarentur, et iterum ipsum ex alio corrupto
generaretur. Unde manifestum est, quod ex primo materiali principio
fit aliquid, sicut ex imperfecto et in potentia existente, quod est
medium inter purum non ens et ens actu; non autem sicut aqua ex aere
fit corrupto.
|
|