|
1. Postquam
probavit philosophus, quod in causis moventibus et materialibus non
proceditur in infinitum, hic ostendit idem in causa finali, quae
nominatur cuius causa fit aliquid. Et ostendit propositum quatuor
rationibus: quarum prima talis est. Id, quod est cuius causa, habet
rationem finis. Sed finis est id quod non est propter alia, sed alia
sunt propter ipsum. Aut ergo est aliquid tale, aut nihil: et si
quidem fuerit aliquid tale, ut scilicet omnia sint propter ipsum, et
ipsum non sit propter alia, ipsum erit ultimum in hoc genere; et ita
non procedetur in infinitum: si autem nihil inveniatur tale, non erit
finis. Et ita tolletur hoc genus causae, quod dicitur cuius causa.
2. Secundam
rationem ponit ibi, sed qui, quae derivatur ex praemissa ratione. Ex
prima enim ratione conclusum est quod qui ponunt infinitatem in causis
finalibus, removeant causam finalem. Remota autem causa finali,
removetur natura et ratio boni: eadem enim ratio boni et finis est;
nam bonum est quod omnia appetunt, ut dicitur in primo Ethicorum. Et
ideo illi qui ponunt infinitum in causis finalibus, auferunt totaliter
naturam boni, licet ipsi hoc non percipiant.
3. Tertiam
rationem ponit ibi, et nullus, quae talis est. Si sit infinitum in
causis finalibus, nullus poterit pervenire ad ultimum terminum, quia
infinitorum non est ultimus terminus: sed nullus conatur ad aliquid
faciendum nisi per hoc, quod se existimat venturum ad aliquid, sicut
ad ultimum terminum: ergo ponentes infinitum in causis finalibus
excludunt omnem conatum ad operandum, etiam naturalium rerum: nullius
enim rei motus naturalis est nisi ad id ad quod nata est pervenire.
4. Quartam
rationem ponit ibi neque utique quae talis est. Qui ponit infinitum in
causis finalibus, excludit terminum, et per consequens excludit finem
cuius causa fit aliquid. Sed omne agens per intellectum agit causa
alicuius finis: ergo sequetur quod inter causas operativas non sit
intellectus, et ita tolletur intellectus practicus. Quae cum sint
inconvenientia, oportet removere primum, id scilicet ex quo
sequuntur, scilicet infinitum a causis finalibus.
5. Deinde cum
dicit sed nec ostendit quod non sit infinitum in causis formalibus: et
circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat
propositum, ibi: semper enim et cetera. Circa primum considerandum
est quod unumquodque constituitur in specie per propriam formam. Unde
definitio speciei maxime significat formam rei. Oportet ergo accipere
processum in formis secundum processum in definitionibus. In
definitionibus enim una pars est prior altera, sicut genus est prius
differentia, et differentiarum una est prior altera. Idem ergo est
quod in infinitum procedatur in formis et quod in infinitum procedatur
in partibus definitionis. Et ideo volens ostendere quod non sit
procedere in infinitum in causis formalibus, proponit non esse
infinitum in partibus definitionis. Et ideo dicit quod non convenit
hoc quod est quod quid erat esse, in infinitum reduci ad aliam
definitionem, ut sic semper multiplicetur ratio. Puta qui definit
hominem in definitione eius ponit animal. Unde definitio hominis
reducitur ad definitionem animalis, quae ulterius reducitur ad
definitionem alicuius alterius, et sic multiplicatur ratio definitiva.
Sed hoc non convenit in infinitum procedere.
6. Non autem hoc
dicimus quasi in uno et eodem individuo multiplicentur formae secundum
numerum generum et differentiarum, ut scilicet in homine sit alia forma
a qua est homo, et alia a qua est animal, et sic aliis; sed quia
necesse est ut in rerum natura tot gradus formarum inveniantur, quod
inveniuntur genera ordinata et differentiae. Est enim in rebus
invenire aliquam formam, quae est forma, et non est forma corporis;
et aliquam quae est forma corporis, sed non est forma animati
corporis; et sic de aliis.
7. Deinde cum
dicit semper enim probat propositum quatuor rationibus. Quarum prima
talis est. In multitudine formarum vel rationum semper illa quae est
prius est magis. Quod non est intelligendum quasi sit completior;
quia formae specificae sunt completae. Sed dicitur esse magis, quia
est in plus quam illa quae est posterior, quae non est ubicumque est
prior. Non enim ubicumque est ratio animalis, est ratio hominis. Ex
quo argumentatur, quod si primum non est, nec habitum idest consequens
est. Sed si in infinitum procedatur in rationibus et formis, non erit
prima ratio vel forma definitiva; ergo excludentur omnes consequentes.
8. Secundam
rationem ponit ibi amplius scire quae talis est. Impossibile est
aliquid sciri prius quam perveniatur ad individua. Non autem accipitur
hic individuum singulare, quia scientia non est de singularibus. Sed
individuum potest dici uno modo ipsa ratio speciei specialissimae, quae
non dividitur ulterius per essentiales differentias. Et secundum hoc
intelligitur quod non habetur perfecta scientia de re, quousque
perveniatur ad speciem specialissimam; quia ille qui scit aliquid in
genere, nondum habet perfectam scientiam de re. Et secundum hanc
expositionem oportet dicere, quod sicut prima ratio concludebat, quod
in causis formalibus non proceditur in infinitum in sursum, ita haec
ratio concludit, quod non proceditur in infinitum in deorsum. Sic
enim non esset devenire ad speciem specialissimam. Ergo ista positio
destruit perfectam scientiam.
9. Sed quia
formalis divisio non solum est secundum quod genus dividitur per
differentias, per cuius divisionis privationem species specialissima
potest dici individuum, sed etiam est secundum quod definitum dividitur
in partes definitionis, ut patet in primo physicorum; ideo individuum
potest hic dici, cuius definitio non resolvitur in aliqua definientia.
Et secundum hoc, supremum genus est individuum. Et secundum hoc erit
sensus, quod non potest haberi scientia de re per aliquam
definitionem, nisi deveniatur ad suprema genera, quibus ignoratis
impossibile est aliquod posteriorum sciri. Et secundum hoc concludit
ratio, quod in causis formalibus non procedatur in infinitum in
sursum, sicut et prius.
10. Vel ad idem
concludendum potest aliter exponi individuum, ut scilicet propositio
immediata dicatur individuum. Si enim procedatur in infinitum in
definitionibus in sursum, nulla erit propositio immediata. Et sic
universaliter tolletur scientia, quae est de conclusionibus deductis ex
principiis immediatis.
11. Deinde cum
dicit et cognoscere tertiam rationem ponit quae procedit non solum ad
scientiam excludendam, sed ad excludendum simpliciter omnem cognitionem
humanam. Et circa hanc rationem duo facit. Primo ponit rationem.
Secundo excludit obiectionem quamdam, ibi, non enim simile et
cetera. Ratio autem talis est. Unumquodque cognoscitur per
intellectum suae formae: sed si in formis procedatur in infinitum, non
poterunt intelligi; quia infinitum inquantum huiusmodi, non
comprehenditur intellectu: ergo ista positio universaliter destruit
cognitionem.
12. Deinde cum
dicit non enim excludit quamdam obviationem. Posset enim aliquis
dicere, quod illud quod habet infinitas formas, potest cognosci,
sicut et linea, quae in infinitum dividitur. Sed hoc excludit,
dicens, quod non est simile de linea, cuius divisiones non stant, sed
in infinitum procedunt. Impossibile enim est quod aliquid intelligatur
nisi in aliquo stetur; unde linea, inquantum statuitur ut finita in
actu propter suos terminos, sic potest intelligi; secundum vero quod
non statur in eius divisione, non potest sciri. Unde nullus potest
numerare divisiones lineae secundum quod in infinitum procedunt. Sed
infinitum in formis est infinitum in actu, et non in potentia, sicut
est infinitum in divisione lineae; et ideo, si essent infinitae
formae, nullo modo esset aliquid scitum vel notum.
13. Deinde cum
dicit sed materiam ponit quartam rationem, quae talis est. In omni eo
quod movetur necesse est intelligere materiam. Omne enim quod movetur
est in potentia: ens autem in potentia est materia: ipsa autem materia
habet rationem infiniti, et ipsi infinito, quod est materia, convenit
ipsum nihil, quia materia secundum se intelligitur absque omni forma.
Et, cum ei quod est infinitum, conveniat hoc quod est nihil,
sequitur per oppositum, quod illud per quod est esse, non sit
infinitum, et quod infinito, idest materiae, non sit esse infinitum.
Sed esse est per formam: ergo non est infinitum in formis.
14. Est autem
hic advertendum quod hic ponit nihil esse de ratione infiniti, non quod
privatio sit de ratione materiae, sicut Plato posuit non distinguens
privationem a materia; sed quia privatio est de ratione infiniti. Non
enim ens in potentia habet rationem infiniti, nisi secundum quod est
sub ratione privationis, ut patet in tertio physicorum.
15. Deinde cum
dicit sed si infinitae ostendit quod non sunt infinitae species
causarum, tali ratione. Tunc putamus nos scire unumquodque quando
cognoscimus omnes causas eius: sed, si sunt infinitae causae secundum
adiunctionem unius speciei ad aliam, non erit pertransire istam
infinitatem, ita quod possint omnes causae cognosci: ergo etiam per
istum modum excludetur cognitio rerum.
|
|