|
1. Postquam
philosophus ostendit, quod consideratio veritatis partim est difficilis
et partim facilis, et quod maxime pertinet ad primum philosophum, hic
ostendit, quis sit modus conveniens ad considerandum veritatem: et
circa hoc duo facit. Primo enim ponit diversos modos, quos homines
sequuntur in consideratione veritatis. Secundo ostendit quis sit modus
conveniens, ibi, propter quod oportet erudiri et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit efficaciam consuetudinis in
consideratione veritatis. Secundo concludit diversos modos, quibus
homines utuntur in consideratione, propter diversas consuetudines,
ibi, alii vero si non mathematicae et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit virtutem consuetudinis in consideratione
veritatis. Secundo manifestat per signum, ibi, quantam vero vim
habeat et cetera. Dicit ergo primo, quod auditiones contingunt in
hominibus de his quae sunt secundum consuetudines. Ea enim, quae sunt
consueta, libentius audiuntur et facilius recipiuntur. Dignum enim
videtur nobis, ut ita dicatur de quocumque, sicut consuevimus audire.
Et si qua dicantur nobis praeter ea quae consuevimus audire, non
videntur nobis similia in veritate his quae consuevimus audire. Sed
videntur nobis minus nota et magis extranea a ratione, propter hoc quod
sunt inconsueta. Illud enim quod est consuetum, est nobis magis
notum.
2. Cuius ratio
est, quia consuetudo vertitur in naturam; unde et habitus ex
consuetudine generatur, qui inclinat per modum naturae. Ex hoc autem
quod aliquis habet talem naturam vel talem habitum, habet proportionem
determinatam ad hoc vel illud. Requiritur autem ad quamlibet
cognitionem determinata proportio cognoscentis ad cognoscibile. Et
ideo secundum diversitatem naturarum et habituum accidit diversitas
circa cognitionem. Videmus enim, quod hominibus secundum humanam
naturam sunt innata prima principia; et secundum habitum virtutis
apparet unicuique bonum, quod convenit illi virtuti: sicut et gustui
videtur aliquid conveniens, secundum eius dispositionem. Sic igitur,
quia consuetudo causat habitum consimilem naturae, contingit quod ea
quae sunt consueta sint notiora.
3. Deinde cum
dicit quantam vero manifestat quod dixerat per quoddam signum;
ostendens, quod leges ab hominibus positae ostendunt per experientiam,
quantam vim habeat consuetudo: in quibus quidem legibus propter
consuetudinem magis valent fabulariter et pueriliter dicta, ad hoc quod
eis assentiatur, quam cognitio veritatis. Loquitur autem hic
philosophus de legibus ab hominibus adinventis, quae ad conservationem
civilem sicut ad ultimum finem ordinantur; et ideo quicumque invenerunt
eas, aliqua quibus hominum animi retraherentur a malis et provocarentur
ad bona secundum diversitatem gentium et nationum in suis legibus
tradiderunt, quamvis multa eorum essent vana et frivola, quae homines
a pueritia audientes magis approbabant quam veritatis cognitionem. Sed
lex divinitus data ordinat hominem ad veram felicitatem cui omnis
falsitas repugnat. Unde in lege Dei nulla falsitas continetur.
4. Deinde cum
dicit alii vero hic ostendit quomodo homines in consideratione veritatis
propter consuetudinem diversos modos acceptant: et dicit, quod quidam
non recipiunt quod eis dicitur, nisi dicatur eis per modum
mathematicum. Et hoc quidem convenit propter consuetudinem his, qui
in mathematicis sunt nutriti. Et quia consuetudo est similis naturae,
potest etiam hoc quibusdam contingere propter indispositionem: illis
scilicet, qui sunt fortis imaginationis, non habentes intellectum
multum elevatum. Alii vero sunt, qui nihil volunt recipere nisi
proponatur eis aliquod exemplum sensibile, vel propter consuetudinem,
vel propter dominium sensitivae virtutis in eis et debilitatem
intellectus. Quidam vero sunt qui nihil reputent esse dignum ut
aliquid eis inducatur absque testimonio poetae, vel alicuius auctoris.
Et hoc etiam est vel propter consuetudinem, vel propter defectum
iudicii, quia non possunt diiudicare utrum ratio per certitudinem
concludat; et ideo quasi non credentes suo iudicio requirunt iudicium
alicuius noti. Sunt etiam aliqui qui omnia volunt sibi dici per
certitudinem, idest per diligentem inquisitionem rationis. Et hoc
contingit propter bonitatem intellectus iudicantis, et rationes
inquirentis; dummodo non quaeratur certitudo in his, in quibus
certitudo esse non potest. Quidam vero sunt qui tristantur, si quid
per certitudinem cum diligenti discussione inquiratur. Quod quidem
potest contingere dupliciter. Uno modo propter impotentiam
complectendi: habent enim debilem rationem, unde non sufficiunt ad
considerandum ordinem complexionis priorum et posteriorum. Alio modo
propter micrologiam, idest parvorum ratiocinationem. Cuius similitudo
quaedam est in certitudinali inquisitione, quae nihil indiscussum
relinquit usque ad minima. Imaginantur autem quidam, quod sicut in
symbolis conviviorum non pertinet ad liberalitatem, quod debeant etiam
minima computari in ratiocinio, ita etiam sit quaedam importunitas et
illiberalitas, si homo velit circa cognitionem veritatis etiam minima
discutere.
5. Deinde cum
dicit propter quod ostendit quis sit modus conveniens ad inquirendum
veritatem; et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quomodo homo
possit cognoscere modum convenientem in inquisitione veritatis.
Secundo ostendit, quod ille modus qui est simpliciter melior, non
debet in omnibus quaeri, ibi, acribologia vero et cetera. Dicit ergo
primo, quod quia diversi secundum diversos modos veritatem inquirunt;
ideo oportet quod homo instruatur per quem modum in singulis scientiis
sint recipienda ea quae dicuntur. Et quia non est facile quod homo
simul duo capiat, sed dum ad duo attendit, neutrum capere potest;
absurdum est, quod homo simul quaerat scientiam et modum qui convenit
scientiae. Et propter hoc debet prius addiscere logicam quam alias
scientias, quia logica tradit communem modum procedendi in omnibus
aliis scientiis. Modus autem proprius singularum scientiarum, in
scientiis singulis circa principium tradi debet.
6. Deinde cum
dicit acribologia vero ostendit quod ille modus, qui est simpliciter
optimus, non debet in omnibus quaeri; dicens quod acribologia idest
diligens et certa ratio, sicut est in mathematicis, non debet requiri
in omnibus rebus, de quibus sunt scientiae; sed debet solum requiri in
his, quae non habent materiam. Ea enim quae habent materiam,
subiecta sunt motui et variationi: et ideo non potest in eis omnibus
omnimoda certitudo haberi. Quaeritur enim in eis non quid semper sit
et ex necessitate; sed quid sit ut in pluribus. Immaterialia vero
secundum seipsa sunt certissima, quia sunt immobilia. Sed illa quae
in sui natura sunt immaterialia, non sunt certa nobis propter defectum
intellectus nostri, ut praedictum est. Huiusmodi autem sunt
substantiae separatae. Sed mathematica sunt abstracta a materia, et
tamen non sunt excedentia intellectum nostrum: et ideo in eis est
requirenda certissima ratio. Et quia tota natura est circa materiam,
ideo iste modus certissimae rationis non pertinet ad naturalem
philosophum. Dicit autem forsan propter corpora caelestia, quia non
habent eodem modo materiam sicut inferiora.
7. Et, quia in
scientia naturali non convenit iste certissimus rationis modus, ideo in
scientia naturali ad cognoscendum modum convenientem illi scientiae,
primo perscrutandum est quid sit natura: sic enim manifestum erit de
quibus sit scientia naturalis. Et iterum considerandum est, si unius
scientiae, scilicet naturalis, sit omnes causas et principia
considerare, aut sit diversarum scientiarum. Sic enim poterit scire
quis modus demonstrandi conveniat naturali. Et hunc modum ipse
observat in secundo physicorum, ut patet diligenter intuenti.
|
|