|
1. Postquam
philosophus in secundo libro ostendit modum considerandae veritatis,
hic procedit ad veritatis considerationem. Et primo procedit modo
disputativo, ostendens ea quae sunt dubitabilia circa rerum veritatem.
Secundo incipit determinare veritatem. Et hoc in quarto libro, qui
incipit ibi, est scientia quaedam quae speculatur. Prima autem pars
dividitur in partes duas. In prima dicit de quo est intentio, in
secunda exequitur propositum, ibi, est autem dubitatio prima quod et
cetera. Circa primum duo facit. Primo enim dicit de quo est
intentio. Secundo rationem assignat suae intentionis, ibi, inest
autem investigare volentibus et cetera. Dicit ergo primo, quod ad
hanc scientiam, quam quaerimus de primis principiis, et universali
veritate rerum, necesse est ut primum aggrediamur ea de quibus
oportet, dubitare, antequam veritas determinetur. Sunt autem
huiusmodi dubitabilia propter duas rationes. Vel quia antiqui
philosophi aliter susceperunt opinionem de eis quam rei veritas habeat,
vel quia omnino praetermiserunt de his considerare.
2. Deinde cum
dicit inest autem assignat quatuor rationes suae intentionis: et primo
dicit quod volentibus investigare veritatem contingit prae opere, idest
ante opus bene dubitare, idest bene attingere ad ea quae sunt
dubitabilia. Et hoc ideo quia posterior investigatio veritatis, nihil
aliud est quam solutio prius dubitatorum. Manifestum est autem in
solutione corporalium ligaminum, quod ille qui ignorat vinculum, non
potest solvere ipsum. Dubitatio autem de aliqua re hoc modo se habet
ad mentem, sicut vinculum corporale ad corpus, et eumdem effectum
demonstrat. Inquantum enim aliquis dubitat, intantum patitur aliquid
simile his qui sunt stricte ligati. Sicut enim ille qui habet pedes
ligatos, non potest in anteriora procedere secundum viam corporalem,
ita ille qui dubitat, quasi habens mentem ligatam, non potest ad
anteriora procedere secundum viam speculationis. Et ideo sicut ille
qui vult solvere vinculum corporale, oportet quod prius inspiciat
vinculum et modum ligationis, ita ille qui vult solvere dubitationem,
oportet quod prius speculetur omnes difficultates et earum causas.
3. Deinde cum
dicit et quia quaerentes secundam rationem ponit; et dicit quod illi
qui volunt inquirere veritatem non considerando prius dubitationem,
assimilantur illis qui nesciunt quo vadant. Et hoc ideo, quia sicut
terminus viae est illud quod intenditur ab ambulante, ita exclusio
dubitationis est finis qui intenditur ab inquirente veritatem.
Manifestum est autem quod ille qui nescit quo vadat, non potest
directe ire, nisi forte a casu: ergo nec aliquis potest directe
inquirere veritatem, nisi prius videat dubitationem.
4. Deinde cum
dicit et adhuc tertiam rationem ponit; et dicit, quod sicut ex hoc
quod aliquis nescit quo vadat, sequitur quod quando pervenit ad locum
quem intendebat nescit utrum sit quiescendum vel ulterius eundum, ita
etiam quando aliquis non praecognoscit dubitationem, cuius solutio est
finis inquisitionis, non potest scire quando invenit veritatem
quaesitam, et quando non; quia nescit finem suae inquisitionis, qui
est manifestus ei qui primo dubitationem cognovit.
5. Et quia
quartam rationem ponit, quae sumitur ex parte auditoris. Auditorem
enim oportet iudicare de auditis. Sicut autem in iudiciis nullus
potest iudicare nisi audiat rationes utriusque partis, ita necesse est
eum, qui debet audire philosophiam, melius se habere in iudicando si
audierit omnes rationes quasi adversariorum dubitantium.
6. Est autem
attendendum, quod propter has rationes consuetudo Aristotelis fuit
fere in omnibus libris suis, ut inquisitioni veritatis vel
determinationi praemitteret dubitationes emergentes. Sed in aliis
libris singillatim ad singulas determinationes praemittit dubitationes:
hic vero simul praemittit omnes dubitationes, et postea secundum
ordinem debitum determinat veritatem. Cuius ratio est, quia aliae
scientiae considerant particulariter de veritate: unde et
particulariter ad eas pertinet circa singulas veritates dubitare: sed
ista scientia sicut habet universalem considerationem de veritate, ita
etiam ad eam pertinet universalis dubitatio de veritate; et ideo non
particulariter, sed simul universalem dubitationem prosequitur.
7. Potest etiam
et alia esse ratio; quia dubitabilia, quae tangit, sunt principaliter
illa, de quibus philosophi aliter opinati sunt. Non autem eodem
ordine ipse procedit ad inquisitionem veritatis, sicut et alii
philosophi. Ipse enim incipit a sensibilibus et manifestis, et
procedit ad separata, ut patet infra in septimo. Alii vero
intelligibilia et abstracta voluerunt sensibilibus applicare. Unde,
quia non erat eodem ordine determinaturus, quo ordine processerunt alii
philosophi, ex quorum opinionibus dubitationes sequuntur; ideo
praeelegit primo ponere dubitationes omnes seorsum, et postea suo
ordine dubitationes determinare.
8. Tertiam
assignat Averroes dicens hoc esse propter affinitatem huius scientiae
ad logicam, quae tangitur infra in quarto. Et ideo dialecticam
disputationem posuit quasi partes principales huius scientiae.
|
|