|
1. Postquam
philosophus inquisivit quae sunt principia, et utrum sint aliqua a
materia separata, hic inquirit qualia sint principia. Et primo
inquirit de unitate et multitudine ipsorum. Secundo inquirit, utrum
sint in potentia vel in actu, ibi, his autem affine est quaerere et
cetera. Tertio utrum principia sint universalia vel singularia, ibi,
et utrum universalia sint et cetera. Circa primum duo facit. Primo
inquirit qualiter principia se habeant ad unitatem. Secundo qualiter
ipsum unum se habeat ad rationem principii, ibi, omnium autem et
cetera. Circa primum tria facit. Primo inquirit specialiter de
principio formali, utrum sit unum omnium existentium in una specie.
Secundo inquirit idem de omnibus generaliter principiis, ibi, amplius
autem et cetera. Tertio inquirit, utrum eadem sint principia aut
diversa corruptibilium et incorruptibilium, ibi, non minor autem et
cetera. Circa primum duo facit. Primo movet dubitationem. Secundo
obiicit ad quaestionem, ibi, sed impossibile est. Est ergo
dubitatio, utrum sit una substantia, idest forma omnium existentium in
una specie, puta hominum.
2. Deinde cum
dicit sed impossibile obiicit ad unam partem quaestionis: scilicet ad
ostendendum quod non sit una forma omnium existentium in una specie: et
hoc duabus rationibus, quarum prima talis est. Ea quae sunt in una
specie, sunt multa et differentia: si igitur omnium in una specie
existentium sit una substantia, sequetur quod ea quorum substantia est
una, sint multa et differentia: quod est irrationabile.
3. Deinde cum
dicit simul autem hic ponit secundam rationem, quae talis est.
Illud, quod est in se unum et indivisum, non componitur cum aliquo
diviso ad constitutionem multorum. Sed manifestum est quod materia
dividitur in diversis singularibus. Si igitur substantia formalis
esset una et eadem, non esset assignare quomodo singulum horum
singularium sit materia habens talem substantiam, quae est una et
indivisa, ita quod singulariter sit simul totum habens haec duo,
scilicet materia et formam substantialem, quae est una et indivisa.
4. In
contrarium autem non obiicit, quia rationes, quae ad sequentem
quaestionem proponuntur ad oppositum praedictarum rationum, sunt etiam
illae quae sunt propositae supra de separatione universalium. Nam si
sit universale separatum, necesse est ponere unam numero substantiam
eorum quae conveniunt in specie, quia universale est substantia
singularium. Huius autem quaestionis veritas determinatur in septimo
huius, ubi ostendetur, quod quid est, idest essentiam cuiuslibet rei
non esse aliud quam rem ipsam, nisi per accidens, ut ibi dicetur.
5. Deinde cum
dicit amplius autem movet dubitationem de unitate principiorum in
communi. Utrum scilicet principia rerum sint eadem numero, vel eadem
specie et numero diversa: et circa hoc duo facit. Primo ponit
rationes ad ostendendum, quod sint eadem numero. Secundo ad
oppositum, ibi, at vero et cetera. Circa primum, ponit tres
rationes et praemittit dubitationem, dicens, quod idem potest quaeri
universaliter de principiis rerum, quod quaesitum est de substantia,
utrum scilicet principia rerum sint eadem numero.
6. Et inducit
primam rationem, ad ostendendum, quod sint eadem numero. Non enim
invenitur in principiatis nisi quod ex principiis habent: si igitur in
principiis non inveniatur unum numero, sed solum unum specie, nihil
erit in principiatis unum numero, sed solum unum specie.
7. Secunda
ratio talis est: quia illud quod est ipsum unum vel ipsum ens, oportet
quod sit unum numero. Dicit autem ipsum unum vel ipsum ens, unitatem
aut ens abstractum. Si igitur principium rerum non sit unum numero,
sed solum unum specie, sequetur, quod nihil sit ipsum unum et etiam
ipsum ens, idest quod ens et unum non per se subsistant.
8. Tertia
ratio est, quia scientia habetur de rebus per hoc, quod unum invenitur
in multis, sicut homo communis invenitur in omnibus hominibus; non
enim est scientia de singularibus, sed de uno quod invenitur in eis.
Omnis autem scientia vel cognitio principiatorum dependet ex cognitione
principiorum. Si igitur principia non sunt unum numero, sed solum
unum specie, sequitur, quod scientia non sit de rebus.
9. Deinde cum
dicit at vero si obiicit in contrarium tali ratione. Si principia sunt
unum numero, ita quod quodlibet principiorum in se consideratum sit
unum, non erit dicere de principiis existentium, quod hoc modo se
habent sicut principia sensibilium. Videmus enim in sensibilibus,
quod diversorum sunt diversa principia secundum numerum, sed eadem
secundum speciem; sicut et eorum quorum sunt principia, sunt diversa
secundum numerum, sed eadem secundum speciem. Sicut videmus quod
diversarum syllabarum secundum numerum, quae conveniunt in specie,
sunt principia eaedem literae secundum speciem, sed non secundum
numerum. Si quis autem dicat quod non est ita in principiis entium,
sed omnium entium principia sunt unum numero; sequetur quod nihil sit
in rebus praeter elementa; quia quod est unum numero, est singulare.
Sic enim appellamus singulare quod est unum numero, sicut universale
quod est in multis. Quod autem est singulare, non multiplicatur nec
invenitur nisi singulariter. Si igitur ponatur quod omnium syllabarum
essent principia eaedem literae numero, sequeretur quod illae literae
nunquam possent multiplicari, ut scilicet essent duo aut plura: et sic
non posset seorsum inveniri in syllaba ista ba, vel da. Et eadem
ratio est de aliis literis. Pari igitur ratione si omnium entium sint
principia eadem numero, sequetur quod nihil sit praeter principia:
quod videtur inconveniens: quia cum principium alicuius sit, non erit
principium nisi sit aliquid praeter ipsum.
10. Haec
autem quaestio solvetur in duodecimo. Ibi enim ostendetur quod
principia quae sunt intrinseca rebus, scilicet materia et forma, vel
privatio, non sunt eadem numero omnium, sed analogia sive
proportione. Principia autem separata, scilicet substantiae
intellectuales, quarum suprema est Deus, sunt unum numero unaquaeque
secundum seipsam. Id autem quod est ipsum unum et ens, Deus est; et
ab ipso derivatur unitas secundum numerum in rebus omnibus. Scientia
autem est de his, non quia sint unum numero in omnibus, sed quia est
unum in multis secundum rationem. Ratio autem quae est ad oppositum
verificatur in principiis essentialibus, non autem in principiis
separatis, cuiusmodi sunt agens et finis. Multa enim possunt produci
ab uno agente vel movente et ordinari in unum finem.
|
|