|
1. Postquam
philosophus inquisivit utrum principia sint eadem vel diversa, hic
inquirit quomodo se habeat ipsum unum ad hoc quod sit principium: et
circa hoc tria facit. Primo inquirit, an ipsum unum sit principium.
Secundo inquirit an numeri, qui ex uno oriuntur vel consequuntur,
sint principia rerum, ibi, horum autem habita dubitatio et cetera.
Tertio inquirit utrum species, quae sunt quaedam unitates separatae,
sint principia, ibi, omnino vero dubitabit aliquis et cetera. Et
circa primum tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo ponit
opiniones ad utramque partem, ibi, hi namque illo modo. Tertio ponit
rationes ad utramque partem, ibi, accidit autem si quidem et cetera.
Dicit ergo primo, quod inter omnes alias quaestiones motas una est
difficilior ad considerandum, propter efficaciam rationum ad utramque
partem, in qua etiam veritatem cognoscere est maxime necessarium, quia
ex hoc dependet iudicium de substantiis rerum. Est ergo quaestio
ista, utrum unum et ens sint substantiae rerum, ita scilicet quod
neutrum eorum oporteat attribuere alicui alteri naturae quae quasi
informetur unitate et entitate, sed potius ipsa unitas et esse rei sit
eius substantia: vel e contrario oportet inquirere quid sit illud, cui
convenit esse unum vel ens, quasi quaedam alia natura subiecta entitati
et unitati.
2. Deinde cum
dicit hi namque ponit opiniones ad utramque partem: et dicit, quod
philosophorum quidam opinati sunt naturam rerum se habere uno modo,
quidam alio. Plato enim et Pythagorici non posuerunt quod unum et ens
advenirent alicui naturae, sed unum et ens essent natura rerum, quasi
hoc ipsum quod est esse et unitas sit substantia rerum. Alii vero
philosophi de naturalibus loquentes, attribuerunt unum et ens aliquibus
aliis naturis, sicut Empedocles reducit unum ad aliquid notius, quod
dicebant esse unum et ens. Et hoc videtur esse amor, qui est causa
unitatis in omnibus. Alii vero philosophi naturales attribuerunt
quibusdam causis elementaribus, sive ponerent unum primum, ut ignem
vel aerem, sive etiam ponerent plura principia. Cum enim ponerent
principia rerum materialia esse substantias rerum, oportebat quod in
unoquoque eorum constituerent unitatem et entitatem rerum, ita quod
quicquid aliquis poneret esse principium, ex consequenti opinaretur,
quod per illud attribuitur omnibus esse et unum, sive poneret unum
principium sive plura.
3. Deinde cum
dicit accidit autem ponit rationes ad utramque partem. Et primo ponit
rationes pro opinione Platonis et Pythagorae. Secundo ponit rationes
in contrarium pro opinione naturalium, ibi, at vero si erit et
cetera. Circa primum, utitur tali divisione. Necesse est ponere
quod vel ipsum unum et ens separatum sit quaedam substantia, vel non:
si dicatur quod non est aliqua substantia quae sit unum et ens,
sequuntur duo inconvenientia. Quorum primum est, quod dicitur unum et
ens quod sint maxime universalia inter omnia. Si igitur unum et ens
non sunt separata quasi ipsum unum aut ens sit substantia quaedam, sic
sequitur quod nullum universale sit separatum: et ita sequetur quod
nihil erit in rebus nisi singularia: quod videtur esse inconveniens,
ut in superioribus quaestionibus habitum est.
4. Aliud
inconveniens est, quia numerus non est aliud quam unitates: ex
unitatibus enim componitur numerus. Unitas enim nihil aliud est quam
ipsum unum. Si igitur ipsum unum, non sit separatum quasi substantia
per se existens, sequetur quod numerus non erat quaedam natura separata
ab his quae sunt in materia. Quod potest probari esse inconveniens,
secundum ea quae dicta sunt in superioribus. Sic ergo non potest dici
quod unum et ens non sit aliqua substantia per se existens.
5. Si ergo
detur alia pars divisionis, scilicet quod aliquid sit ipsum unum et ens
separatum existens, necesse est quod ipsum sit substantia omnium
eorum, de quibus dicitur unum et ens. Omne enim separatum existens,
quod de pluribus praedicatur, est substantia eorum de quibus
praedicatur. Sed nihil aliud praedicatur ita universaliter de omnibus
sicut unum et ens; ergo unum et ens erit substantia omnium.
6. Deinde cum
dicit at vero obiicit ad partem contrariam; et ponit duas rationes,
quarum secunda incipit ibi, amplius si indivisibile et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit rationem. Secundo ostendit quomodo ex
ratione inducta quaestio redditur difficilis, ibi, utrobique vero
difficile et cetera. Est ergo prima ratio talis. Si est aliquid,
quod est ipsum ens et ipsum unum, quasi separatum existens, oportebit
dicere quod idipsum sit unum quod ens. Sed quicquid est diversum ab
ente non est; ergo sequetur secundum rationem Parmenidis, quod
quicquid est praeter unum sit non ens. Et ita necesse erit omnia esse
unum; quia non poterit poni quod id quod est diversum ab uno, quod est
per se separatum, sit aliquod ens.
7. Deinde cum
dicit utrobique vero ostendit quomodo ista ratio difficultatem facit in
opinione Platonis ponentis numerum esse substantiam rerum: et dicit
quod ex utraque parte sequitur difficultas contra eum, sive dicatur
quod ipsum unum separatum sit substantia quaedam, sive quod non sit.
Quodcumque enim horum ponatur, videtur impossibile esse, quod numerus
sit substantia rerum. Quia si ponatur quod unum non sit substantia,
dictum est prius, quare numerus non potest poni substantia.
8. Si autem
ipsum unum fuerit substantia, oportet quod eadem dubitatio ponatur
circa unum et ens. Aut enim praeter ipsum unum, quod est separatum
per se existens, est aliud aliquod unum, aut non. Et si quidem non
sit aliquod aliud unum, non erit iam multitudo, sicut Parmenides
dicebat. Si autem sit aliquod aliud unum oportebit, quod illud aliud
unum, cum non sit hoc ipsum quod est unum, quod sit materialiter ex
aliquo quod est praeter ipsum unum, et per consequens praeter ens. Et
sic necesse est ut illud aliquid, ex quo fit illud secundum unum, non
sit ens. Et sic ex ipso uno quod est praeter ipsum unum, non potest
constitui multitudo in entibus: quia omnia entia aut sunt unum, aut
multa, quorum unumquodque est unum. Hoc autem unum est materialiter
ex eo quod non est unum nec ens.
9. Deinde cum
dicit amplius si ponit secundam rationem; et circa hoc tria facit.
Primo ponit rationem. Secundo solvit eam, ibi, sed quoniam et
cetera. Tertio ostendit adhuc difficultatem remanere, ibi, sed
quomodo ex uno et cetera. Dicit ergo primo, quod si ipsum unum
separatum sit indivisibile, sequitur secundum hoc, aliud, quod
supponebat Zeno, quod nihil sit. Supponebat enim Zeno, quod
illud, quod additum non facit maius, et ablatum non facit minus, non
est aliquid existentium. Hoc autem supponit ac si idem sit ens quod
magnitudo. Manifestum est enim quod non est magnitudo, illud scilicet
quod additum non facit maius et subtractum non facit minus. Sic ergo
si omne ens esset magnitudo, sequeretur quod illud, quod non facit
maius et minus additum et subtractum, non sit ens.
10. Et adhuc
perfectius si aliquid velit hoc verificare, oportebit quod omne ens sit
magnitudo corporalis. Corpus enim secundum quamcumque dimensionem
additum et subtractum facit maius et minus. Aliae vero magnitudines,
ut superficies et lineae, secundum aliquam dimensionem additam facerent
maius, secundum autem aliquam non. Linea enim addita lineae secundum
longitudinem facit maius, non autem secundum latitudinem. Superficies
autem addita superficiei facit quidem maius secundum latitudinem et
longitudinem, sed non secundum profunditatem. Punctus autem et unitas
nullo modo faciunt maius vel minus. Sic ergo secundum principium
Zenonis sequeretur quod punctus et unitas sint omnino non entia,
corpus autem omnimodo ens, superficies et linea quodammodo entia et
quodammodo non entia.
11. Deinde
cum dicit sed quoniam solvit propositam rationem: et dicit, quod quia
Zeno proponendo tale principium speculatur onerose, idest ruditer et
grosse, ita quod secundum ipsum non contingit aliquid esse
indivisibile, oportet quod aliqua responsio praedictae rationi detur,
et si non sit ad rem, sit tamen ad hominem. Dicemus autem quod unum
etsi additum alteri non faciat maius, facit tamen plus. Et hoc
sufficit ad rationem entis, quod faciat maius in continuis, et plus in
discretis.
12. Deinde
cum dicit sed quomodo ostendit difficultatem, quae adhuc remanet
Platonicis post praedictam solutionem. Et inducit duas
difficultates. Quarum prima est, quia Platonici ponebant, quod
illud unum indivisibile, non solum est causa numeri, qui est
pluralitas quaedam, sed etiam est causa magnitudinis. Si igitur
detur, quod unum additum faciat plus, quod videtur sufficere ad hoc
quod unum sit causa numeri, quomodo poterit esse quod ex tali uno
indivisibili, aut ex pluribus talibus, fiat magnitudo, ut Platonici
posuerunt? Simile enim hoc videtur, si aliquis ponat lineam ex
punctis. Nam unitas est indivisibilis sicut et punctus.
13. Secundam
difficultatem ponit ibi at vero et dicit: si quis existimet ita, quod
numerus sit effectus ex uno indivisibili, et ex aliquo alio quod non
sit unum, sed participet unum sicut quaedam materialis natura, ut
quidam dicunt; nihilominus remanet quaerendum propter quid, et per
quem modum illud, quod fit ex illo uno formali et alia natura
materiali, quae dicitur non unum, quandoque est numerus, quandoque
autem est magnitudo. Et praecipue si illud non unum materiale sit
inaequalitas, quae significatur per magnum, et sit eadem natura. Non
enim est manifestum quomodo ex hac inaequalitate quasi materia et uno
formali fiant numeri; neque etiam quomodo ex aliquo numero formali et
hac inaequalitate quasi materiali fiant magnitudines. Ponebant enim
Platonici quod ex primo uno et ex prima dualitate fiebat numerus, ex
quo numero et a qua inaequalitate materiali fiebat magnitudo.
14. Huius
autem dubitationis solutio ab Aristotele in sequentibus traditur.
Quod enim sit aliquod separatum, quod sit ipsum unum et ens, infra in
duodecimo probabit, ostendens unitatem primi principii omnino
separati, quod tamen non est substantia omnium eorum quae sunt unum,
sicut Platonici putabant, sed est omnibus unitatis causa et
principium. Unum autem, secundum quod dicitur de aliis rebus,
dicitur dupliciter. Uno modo secundum quod convertitur cum ente: et
sic unaquaeque res est una per suam essentiam, ut infra in quarto
probabitur, nec aliquid addit unum supra ens nisi solam rationem
indivisionis. Alio modo dicitur unum secundum quod significat rationem
primae mensurae, vel simpliciter, vel in aliquo genere. Et hoc
quidem si sit simpliciter minimum et indivisibile, est unum quod est
principium et mensura numeri. Si autem non sit simpliciter minimum et
indivisibile, nec simpliciter, sed secundum positionem erit unum et
mensura, ut as in ponderibus, et diesis in melodiis, et mensura
pedalis in lineis: et ex tali uno nihil prohibet componi magnitudinem:
et hoc determinabit in decimo huius. Sed quia Platonici aestimaverunt
idem esse unum quod est principium numeri, et quod convertitur cum
ente; ideo posuerunt unum quod est principium numeri, esse substantiam
cuiuslibet rei, et per consequens numerum, inquantum ex pluribus
substantialibus principiis, rerum compositarum substantia consistit vel
constat. Hanc autem quaestionem diffusius pertractabit in tertiodecimo
et quartodecimo.
|
|